Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

De Gothis candide, et ut sentio, agam, licet hic strictim meam modo sententiam enunciare possim, quam justa argumentationum serie fulcire, res non quidem altioris indaginis. Nam inter Gothos habito, ast majoris otii foret. Ut ab Herodoto totius historiae patre incipiam, penes eum invenio Tÿragetas, circa Danastris, et Massagetas, circa Gihunis ostia. Colligo exinde, exigua, fateor, verisimilitudine fultus, Graecos, omnes populos ultra Istrum habitantes, Getas vocitantes. Fateor istam veri speciem valde exiguam esse, quo, exinde, quia hinc versus occidentem, illinc versus orientem, utrinque Getae habitant, concludi: omnem hanc interamnam regionem a Getis habitatam fuisse. Ast sunt nonnulla, quae, ut ita sentiam, faciunt. Primo e diuturno antiquae geografiae studio didici, veteres geographos finxisse sibi, nescio quam imaginariam lineam borealem, qua omne totius septentrionis spatium, quantumcumque patet, inter brevissimos, ita Dii me ament! cancellos coerctarunt, rescindentes nimirum ab orbe suo boreali, omne quodcumque a polo inde, hinc ad Istrum, (Herodotum loquor, Romanos si velis, me Albim scripsisse vel Vistulam cogita) illinc ad Jaxartem protendebatur. Erat igitur arctis limitibus inclusa terra eorum borealis talis fere, qualem Galli adhuc hodie habent, ubi le paÿs de Nord appellant, (nam ego, mi Barichevich, tibi sancte affirmo, me, dum Cracoviae degebam, ab amico Parisiensi rogatum fuisse, vellem illi opitulari, ut debitor Holmiensis, nomen suum penes tabulas suas solveret) nec mirandum igitur prorsus si totum hunc tractum ab uno eodemque populo Getarum habitatum putavere: imo mirandum potius, nos quibus historiae lux multo clarior adfulsit, ante pauca adhuc decennia totam hunc tractum Tataris adscribere potuisse adeo ut Tatari in vicinia ostiorum Istri Gihunisque rursus forent (scis vero Gihunem, Oxum (Jaxartem) esse antiquiorem, Caspio mari ab oriente illabentem). Interea tamen multis rationibus ductus censeo: nomen Getarum proprie ad hos pertinuisse, qui ab Istro inde usque ad Tÿram vel Danastrin habitarunt. Ab his Getis Graecos et litteras, et religionem, et reliqua accepisse omnia, testis est locupletissimus, ut alia omnia taceam, Plato in Cratÿlo. Victorias quas Lucullus ac Pompejus postea, contra Mitridatem reportavere, jusserunt Odino, patriam suam terra, alio calente sole, mutare, hinc septentrionem tendens, Scaviam venit, quae pars est Sueciae maxime meridionalis. Hinc emersere, mox pullulavere, Getarum coloniam versus occidentem, Germaniam puto, persuasum habeo. Nam ego, ad me quod pertinet, numquam puto, aevo caesariano (aut saltem non longe ante illum) Geticam prolem in Germania viguisse, sed de tota facie orbis antiqui septentrionalis fere sic statuo. Erant α) Getae, quibus iam limites descripsi, β) Celtae, versus occidentem longe lateque per totam Hispaniam, Galliam, Italiamque, Germaniamque habitabant, nec his populis ulla, ne minima quidem loquela cum Getis similitudo, γ) Esthones quos Quenos Islandi appellant, habitabant ibi ubi nunc Suecia etc. Victi a victricibus Getarum armis usque ad intima Maris Glacialis recessus recedere, ubi adhuc hodie sub Fennonum Lapponumque nominibus consident. Pars eorum felicior, successu temporis Pannoniam invadit ibique rem Hungarorum publicam constituit. Sic se res habet, dulcissime rerum, atque veram Ungarorum originem eccum! Rogo tamen etiam atque etiam, ut haec tibi retineas, ne Katanchichius aliquid exinde resciscat, cujus nunc officium est placere Ungaris, qui πῦρ καὶ λᾶρ pugnant se Lappones non esse. Cum vero ego Europam universam tribus his distribuerim populis: 1. Getis, 2. Celtis, 3. Quenis; jure quodam tuo rogare poteris: Slavis meis equid facies? Ego vero candide et aperte pronunciabo: prisco tempore non diversae ne sejunctae a se invicem gentes Geticae, Slavicaeque fuere. Una erat eademque atque illa communis patria amborum. Id quod linguae eorum mirifice ostendunt.

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.