Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Litteras Tuas, amicorum optime, pridie Saturnalium scriptas (nosti enim hos dies, quos devota Religio Christo nunc dicavit, ἅγιος κρόνος fuisse antiquitus) accepi hodie, quem diem s. Joanni Evang. sacrum esse, eodemque illo vinum lustrare jussere patres. Eone igitur die, qui duplici modo sanctus esse debet, quo nimirum et natus es, memoriamque genii salutaris Tui pie colis, eone igitur die, mi Barichevich, scribere et voluisti, et scripsi? Certe amphoram vini hoc meret, amphorisque ego destitutus, statim lagenam talem qualem lustratam a sacerdote acceperam, apportari jussi, eamque totam ad faeces usque in memoriam tui ebibi, optans bibendo tot tibi vita annos fore, quot guttas chyathi continebant singuli. Vive, mi Barichevich, unicum hoc est, quod opto. Male enim vivere vir tui similis non potest. Quod si habebis mentem sanam in corpore sano [ERROR: no reftable :]Juvenal, Saturae, X, 356. , (hoc vero istud erat quod sapiens olim adprecabatur amicis, eos ubi χαίρειν καὶ ὑγιαίνειν jusserat) cumulus additus meis erit precibus. Et sane preces pro valetudine Tua effundere numquam intermisero: Oscinem corvum prece suscitabo / solis ab ortu. [ERROR: no reftable :]Horacije, Carmina, III, 27, 11/12. Et certe intima ista amicitia tua nota, qua illo ipso die scribere voluisti, quo bene esse cum amicis, genioque indulgere debuisses, permovit me vel maxime, ut litteris tuis eo ipso die, quo mihi a tabellario reditae fuere, rescribendum putaverim. Fuere tamen et alia caussa. Compensare etenim quodammodo socordiam istam volui, qua per biennium fere respondere ultimis tuis distuli. Postea accepi litteras tuas eo tempore, quo commodiore numquam potuissem. Saturnalia celebramus, et scis Saturnalibus servulis liberisque, a Bacchanalibus exclusis, liberum patuisse aditum. Vaco schola, foras non egredior, et large reponens ligna super focum, vivamque lucernam protrahens in lucem [ERROR: no reftable :] Horacije, Carmina, I, 9, 5-8. facile tempus idque commodum nanciscor confabulandi cum amicis. Verum quidem est munus professorium nec triste, nec horridum adeo esse, ut quantulamcumque otii nostri particulam arroganter sibi vindicet. Impius in Augustum forem, si praefracta adeo frons esset, quae talia dicenti non erubesceret. Attamen feriarum tempore, quo totus mihi redditus sum, lubentius quam alias scribo. Ubi enim semel exeundum est foras, scholaque adeunda, tot succedunt negotia, libri conquirendi, imagines virorum doctorum in aes incisa colligendae, mappae geograficae comparandae, numismata effodienda etc ut hora hora, dies trudatur die [ERROR: no reftable :] Horacije, Carmina, II, 18, 15. , ac tandem nihil fiat.

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.