Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Accepi omnia ea quae mihi anno praeterito per negotiatores Desselbrunerianos mense Augusto transmiseras. Non nego, mihi ex illis summopere bina Kerchelichiana opera placuisse, quo splendido sane munere doctissimus Joseph Mikoczij (Ignotus ignotorum, en hominis benevolentiam!) beavit. Libens lubensque ipsi scripsissem, si vel tantillum servitii reddere valuissem. Cum vero studia viri doctissimi mihi prorsus ignota sint, nec sciam, de quibus rebus litteras accipere averet, malui abstinere prorsus a genere scribendi, quod saepe officii parum, plurimum vero taedii in se habent. Egomet certe homines nimis officiosos numquam valde humanos esse credidi. Tu vero Mikoczijum meo nomine saluta, redde gratias tales, quales ab obstrictissimo homine reddere par est, simulque promittito meo nomine, me nunquam illi eo officiorum genere, quo utilis esse possem, defore. Blaskovichio, cujus Historiae tamen I modo tomum accepi, ipse scripsi, teque virum humanissimum rogo, atque obtestor, digneris non quidem tabellarius, sed patronus mearum litterarum esse. Erant enim in ejus Historia Illyrica nonnulla, de quibus subsumebam illi non ingratum fore, si unum, alterumve ipsi communicare. Idem valet de P. Katanchichio, qui me prius salutavit, et cui, homo parum urbanus, nihil rescripseram. Has litteras nullo involucro condidi. Vos enim reapse amicos expertus, credidi me supersedere posse satisfacere consuetudini, qua hic certe magis ad elegantiam, quam ad necessitatem pertinuisset. Non enim mysteria sunt, quae scribo, καὶ τῶν φίλων πάντα τὰ κοινὰ. Verum enimvero his litteris adjeci alias Dombajo inscriptas, nesciens, an et ille, Turcus homo, et Arabs, ad vestrum contubernium pertineat. Litteras inclusi sedulo sic ut decet, atque rogo, ut illas ipsi reddas vel deferendas cures.

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.