Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Abraham Jacobus Penzel A. Barichevich s. p. d.
Quoniam sero quam numquam gratias agere praestat, malui nunc demum officium quod multis nominibus diu tibi debeo, quam numquam explere. Quamquam res sit non tam difficilis quam odiosa peccatis nubem obvertere, et ea quae minus recte facta sunt, verborum lenociniis ita, quasi benefacta essent, ornare: abstineam prorsus ab omni, quae mihi non plane deesset, excusatione, memor antiqui dicti, quod docet: peccati confessionem optimam esse excusandi se rationem. Accepi omnia ea quae mihi anno praeterito per negotiatores Desselbrunerianos mense Augusto transmiseras. Non nego, mihi ex illis summopere bina Kerchelichiana opera placuisse, quo splendido sane munere doctissimus Joseph Mikoczij (Ignotus ignotorum, en hominis benevolentiam!) beavit. Libens lubensque ipsi scripsissem, si vel tantillum servitii reddere valuissem. Cum vero studia viri doctissimi mihi prorsus ignota sint, nec sciam, de quibus rebus litteras accipere averet, malui abstinere prorsus a genere scribendi, quod saepe officii parum, plurimum vero taedii in se habent. Egomet certe homines nimis officiosos numquam valde humanos esse credidi. Tu vero Mikoczijum meo nomine saluta, redde gratias tales, quales ab obstrictissimo homine reddere par est, simulque promittito meo nomine, me nunquam illi eo officiorum genere, quo utilis esse possem, defore. Blaskovichio, cujus Historiae tamen I modo tomum accepi, ipse scripsi, teque virum humanissimum rogo, atque obtestor, digneris non quidem tabellarius, sed patronus mearum litterarum esse. Erant enim in ejus Historia Illyrica nonnulla, de quibus subsumebam illi non ingratum fore, si unum, alterumve ipsi communicare. Idem valet de P. Katanchichio, qui me prius salutavit, et cui, homo parum urbanus, nihil rescripseram. Has litteras nullo involucro condidi. Vos enim reapse amicos expertus, credidi me supersedere posse satisfacere consuetudini, qua hic certe magis ad elegantiam, quam ad necessitatem pertinuisset. Non enim mysteria sunt, quae scribo, καὶ τῶν φίλων πάντα τὰ κοινὰ. Verum enimvero his litteris adjeci alias Dombajo inscriptas, nesciens, an et ille, Turcus homo, et Arabs, ad vestrum contubernium pertineat. Litteras inclusi sedulo sic ut decet, atque rogo, ut illas ipsi reddas vel deferendas cures.
Unum est, quod tibi narrabo, post dormitum ibo. Τρίμηνον erit, et aderat hic nobilis Hungarus, e comitibus Szechenyi una cum paedagogo suo. Hi inviserunt me, lustraruntque libellos, nummos, chartas geographicas, imagines aere insculptas etc. et reliqua, quae hic ultra fortuna mea mensuram collegi. Vidit ille penes me unum alterumque, quod Ungariam spectabat opusculum, abstulit, et inter illa, tria ni fallor eorum, qua a Te acceperam. Iactura non adeo gravis, nec velim ut illam resarcias legendo omnis mea expleta est, quam habere potui curiositas. Penes me hominem privatum latuisset semper, nunc vero in instructissima comitis bibliotheca splendent. Si quis enim bibliothecam integram vel Ungaricam, vel Croaticam colligere studet, illi minutissimus liber, quem alius, qui ea de re non cogitat, abjiciendum putaret, auro contra carum esse potest. Dedi etiam illi e nummis meis ternos, unum Trajani cum Dacia capta, quem aegre perdidi, iacturam binorum aliorum non adeo aegre tuli. Nam erant bracteati, quibus nec dives sum, nec ut sim, valde laboro. Vale vir summum reverende, meque tibi obstrictissimum, devinctissimumque habeto. Iterum vale.
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.