Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod si mentem litterarum Tuarum recte percepi, videris putare Sorabos nunc demum versionem Bibliorum accepisse. Sed ego, quod facile fieri potuit, vel mentem tuam, non ita, ut par erat, adsecutus sum, vel Tu cl. Antonii mentem sinistre interpretatus es. Nosti, vir cl. eam ἀκρίβειαν, qua jejunam nudamque Bibliorum Lectionem Lutheri adsectae prosequi solent, et qua nihil iis curae magis cordique est, quam τὸ γράμμα ἄνευ τοῦ πνεύματος blaterare. Hinc facile divinare licet, nec Venedos, quorum pars maxima Lutheri αἵρεσιν sectatur, diu sine interpretatione aliqua divinorum librorum mansisse. Atque ita se res habent. Statim enim post Lutheri obitum, vel eo adhuc vivente, particellae nonnullae Sanctorum Pandectarum Venedico sermone reddita typis evulgata sunt. Quarum nullam possideo, ne vidi quidem, memini tamen Baumgartenium , quem nunc adire non licet, nonnullas earum in notitiis, quas de bibliotheca Hallensi dedit, summa fide descripsisse. Sumptibus tandem auspiciisque comitis Iersdorfii , quae gens ultima atque ditissima omnium Lusaticarum est, prodiit utriusque foederis versio Venedica, anno 1728. 4 interpratoribus: Joanne Langio , Matthaeo Jockisch , Joanne Boehmero , atque Joanne Wavero , quam Kühnius , cujus exemplum possideo 1742. repetiit. Inferioris Lusatiae incolis Novum Testamentum iam Theophilus quidam Fabricius 1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus Joannes Fridericus Fritz , qui se ipsum Venedice nominat Farrara Jalkoczach a Jolbine et qui litteras suas, quas subinde mihi dat Kolkwez signare solet, obtenta permissione a Consistorio Berolinensi, etiam N. T. Venedice transtulit, utque mihi scribit (ipsum enim librum nondum videre licuit) novam plane orthographiam, a Fabriciano toto caelo discrepantem sequitur. Interim non omnes Lusatii dogmata Lutheri profitent. Sunt et ibi catholici, pauciores tamen numero et libris imprimendis, si non prorsus fallor, lutheranis pauciores. En indiculum omnium eorum, qui mihi hactenus innotuere: Evangelia Dominicalia una cum Epistolis 1690. Porro quem ipse possideo: Kratke Izalsa pratzineno, to jo: inektore wossebnische pojedanja ztoko starowo ha nowoho zakonja 1759. historias continet selectas ex utroque foedere excerptas. Denique quod superius dixi, unam eandemque esse linguam utriusque Lusatiae dialectum, ea de re tu ipse judex sedeto. Descripturus enim sum, quoniam credo libris Venedicis Te carere, initium Evangelii s. Johannis:

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.