Abrahamus Jacobus Penzel Adamo Barichevich s. p. d.
Zagrabiam
Legi, vir summum everende, maxima cum animi mei voluptate litteras, quas
Zagrabiae
a. d. XIV. Kal. Martias scriptas, dispensatores currus publici recte
tradiderunt, atque ut morem gererem humanissimis precibus tuis, subjunxi hisce,
sed timidiuscule, indiculum omnium earum versionum, editionumque Biblicarum,
quas tenuis mea suppelex litteraria servat. Doleo scruta te, ne carbones dicam,
inventurum, ubi thesauros speraveras. Sed qui possem, rogo Te, dives esse
librorum, qui octuogesimo nono anno, ne unicum quidem possidebam, et qui per
septem hos annos numquam ea usus sum conditione, per quam mihi coemere
libros licuisset, iis potissimum, quos fors mihi objecit, contentus? Videbis
inibi bina exempla versionis Bibliorum Venedicae, unam utriusque foederis
Budissae
1742. impressam, alteram solius novi Testamenti excusam Cottbusii
1710.
utraque octonis. Venedicam linguam ubi dixi, Tu eam intellexisse
putato, quae longe lateque per utramque Lusatiam tam superiorem, quam inferiorem
a rusticis, plebeisque hominibus communis est, et quam Tu in ultimis tuis
Serbicam appellasti. De tot, tantisque Slavicis gentibus olim
per omnem Germaniam diffusis, in ipso Germaniae meditullio, nunc tantum pusilla
ista gens Lusatiam incolens aetatem tulit. Est vero una eademque lingua, qua
inferioris, superiorisque Lusatiae habitatores utuntur. Quoniam tamen in
pronunciatione aliisque minutiis differat, quoniam porro quaelibet dialectus, ut
accidere solet, peculiaria sua vocabula habeat, quae alias, rectius ut puto, in
idioticis colligunt, hinc factum est, ut Venedi bifariam sibi linguam esse
somniaverint gensque omnibus doctioribus libris plane destituta, utriusque
dialecti peculiarem grammaticam ediderit. Grammaticam ejus dialecti, qua Lusatia
superior utitur, edidit
Georgius Matthaci
Budissae
1721.
etc,
alterius vero
Hauptmannus
Lubbanii
1761.
etc. Fere omnes libri
impressi, dialecto superioris Lusatiae conscripti sunt cujus orthographiam, qua
nunc etiam utitur,
Zacharias Bierlingius
in Orthographia Vandalia, 1689. excusa, primum
stabilivit. Habent etiam etÿmologum,
Abrahamum Frencelium
, qui
1693. quaternis de Originibus linguae Sorabicae, opus insanientis
sanaeque eruditionis refertissimum scripsit.
Quod si mentem litterarum Tuarum recte percepi, videris putare Sorabos nunc demum
versionem Bibliorum accepisse. Sed ego, quod facile fieri potuit, vel mentem
tuam, non ita, ut par erat, adsecutus sum, vel Tu cl. Antonii mentem sinistre
interpretatus es. Nosti, vir cl. eam ἀκρίβειαν, qua jejunam nudamque Bibliorum
Lectionem Lutheri adsectae prosequi solent, et qua nihil iis curae magis
cordique est, quam τὸ γράμμα ἄνευ τοῦ πνεύματος blaterare. Hinc facile divinare licet,
nec Venedos, quorum pars maxima Lutheri
αἵρεσιν sectatur, diu sine
interpretatione aliqua divinorum librorum mansisse. Atque ita se res habent.
Statim enim post Lutheri obitum, vel eo adhuc vivente, particellae nonnullae
Sanctorum Pandectarum Venedico sermone reddita typis evulgata sunt. Quarum
nullam possideo, ne vidi quidem, memini tamen
Baumgartenium
, quem
nunc adire non licet, nonnullas earum in notitiis, quas de bibliotheca Hallensi
dedit, summa fide descripsisse. Sumptibus tandem auspiciisque comitis
Iersdorfii
, quae gens ultima atque ditissima omnium Lusaticarum
est, prodiit utriusque foederis versio Venedica, anno 1728. 4 interpratoribus:
Joanne Langio
,
Matthaeo Jockisch
,
Joanne
Boehmero
, atque
Joanne Wavero
, quam
Kühnius
, cujus exemplum possideo 1742. repetiit. Inferioris
Lusatiae incolis Novum Testamentum iam
Theophilus
quidam
Fabricius
1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus
testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus
Joannes Fridericus
Fritz
, qui se ipsum Venedice nominat
Farrara Jalkoczach a
Jolbine
et qui litteras suas, quas subinde mihi dat
Kolkwez
signare solet, obtenta permissione a Consistorio Berolinensi, etiam N. T.
Venedice transtulit, utque mihi scribit (ipsum enim librum nondum videre licuit)
novam plane orthographiam, a Fabriciano toto caelo discrepantem sequitur.
Interim non omnes Lusatii dogmata Lutheri profitent. Sunt et ibi catholici,
pauciores tamen numero et libris imprimendis, si non prorsus fallor, lutheranis
pauciores. En indiculum omnium eorum, qui mihi hactenus innotuere:
Evangelia Dominicalia una cum Epistolis 1690.
Porro quem ipse
possideo: Kratke Izalsa pratzineno, to jo: inektore wossebnische pojedanja
ztoko starowo ha nowoho zakonja 1759.
historias continet selectas ex
utroque foedere excerptas. Denique quod superius dixi, unam eandemque esse
linguam utriusque Lusatiae dialectum, ea de re tu ipse judex sedeto.
Descripturus enim sum, quoniam credo libris Venedicis Te carere, initium
Evangelii s. Johannis:
Lingua Superioris et Inferioris Lusatiae
1. We spocίatku bie to slowo,
1. Wo sachopenu bescho to slowo,
a to slowo bie pola Boha,
a to slowo bescho podla Bohga,
a Boh bie to slowo.
a Bohg bescho to slowo.
Adjeci his litteris etiam plagulam unam ephemeridum nostrarum, quae nunc singulis
septimanis hic prodeunt, veniam petens, si forte, quod facile fieri potuit,
superiores meas hisce iam quisquiliis oneraverim, ac tandem, quoniam te meas
esse aliquid putare nugas
[ERROR: no reftable :]Katul, Carmina, 1, 3-4.
confido, ἐπινίκιον
Carolo nostro adclamatum, quod nolim a te
severe nimis iudicari. Ipse enim scio, οἰκονομίαν totius ὠδῆς
melius disponendam fuisse, ut taceam unum alterumque prosodicum
σφάλμα, de quo non ita ac de interna vi poetica sollicitus sum.
Hujus enim generis vitia levi deterguntur spongia, ast quod poeta intrinsecus
deest, hoc nulla illi conciliare vel κριτικωτάτη τέχνη potest.
Doleo tantum sinistra me auguria pro dextris coepisse. Nam ecce Carniolia tanta
quanta iam Gallica est, scholaeque, quod me propius tangit, clusae. Audio eas
statim post Pascha esse aperiendas, et sane nunquam claudenda fuissent.
Subdubito tamen. Cum enim studiosorum multi e perperam sic dictis stipendiis
vivant, quae ante discessum Gallorum numquam solventur, puto hos omnes
Zagrabiam, Gracium, Vindobonam
etc. migraturos, ubi et suis stipendiis uti, et
studium litterarium ulterius percurrere possunt. Quod si hoc acciderit, et ubi
totam aestatem mihi sine discipulis degendam esse conspexero, relinquam et ego
Gallos, urbemque, veniamque Zagrabiam, ut ibi vel in alia Hungariae aut
Slavoniae urbe aestatem transigam. Aliqua linguarum recentiorum cognitio
Gallica, Italica, Anglica etc. comparabit mihi forsit penes tuos victum. Nam ita
Dii me amant, hic per totam aestatem sine stipendio vivere nequeo. Nihil enim
repositorum habeo, neque in loculis, nec in arca. Tu vero fac ubi licuerit,
scribe an hoc consilium meum calculo tuo adprobaveris, an non. Nam si iter hoc
susciperem, nec postea haberem, unde viverem, conditio
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [
1793]:
Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [
numerus verborum] [
baricev-aa-epist-penzel.xml].