Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Lego tamen in illa plagula, solutionis tempus iam effluxisse. Indica mihi, vir reverende! si adhuc spes libri habendi supersit. Quod si res ita se habet, indica quaeso, cuinam onus solutionis imponere possim. Si Zagrabiae librarius est, qui suscipere vellet, res erit in vado. Nam tunc valde proclive est per librarios Aemonenses transmittere praenumerationem (quo iam mense Novembri dudum elapso, non iam praenumeratio sed tantum solutio erit) librique fasciculum transmittere. Hic litterae frigent. Sacerdos quidam iunior ex iis, quos capellanos vocant, ab initio hujus anni publici iuris facere coepit, ephemerides lingua Carniolica conscriptas, quae res, an optatum successum habitura sit, valde quidem dubito. Amabo Antonius Bernolak , an idioma Croaticum prorsus omissurus? Quantum ego quidem intelligo linguae Carnioliae est valde affine, sed tamen discrepat, aut prorsus fallor, in multis vocabulis aeque ac idiotismis et quod linguam Slavicam attinet, qua Hungari utuntur, et quae tota Bohemica est, ab illa magis adhuc discrepat ita ut nullus Croata, nisi edoctus, Slavicam hanc linguam intelliget. Vereor quoque, ne praeter necessitatem, dictionarium grandius evadat quam evadere debuisset. Ego enim sine ullo conscientiae scrupulo in transmissa mihi pagella, ab Abanowozamski inde omnia quae nunc extant, una littura delevissem. Omnes enim hae voces sic comparatae sunt, ut nulli lectorum, quamvis nec Hungarus nec Slavus sit, ullam remoram injicere queant. Sed ea de re videbunt alii me peritiores. Manum de tabula [ERROR: no reftable :] Petronije, Satyrica, 76, 9, 3. , nisi falcem alienae messi injecisse credar.

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.