Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Abrahamus Jacobus Penzel A. Barichevich s. p. d.

Zagrabiam

Gratissima mihi fuit plagula illa, quam mihi transmiseras, et quae populis Pannoniam incolentibus, idem hoc praestiturum dictionarium indicit, quod adeuntibus orientales regiones, immortali suo thesauro praestitit Meninskius. Gratior ea plagula vel eo nomine, quia ex ea doceor, Schellerianum dictionarium in scholis vestris esse frequens, qua de re valde laetor, licet hoc minime sperare ausus fuissem. Nam ego de hoc libro ita statuo, eo nullum utilius ad addiscendam linguam Latinam esse. Mihi nulla cum Schellero contracta est amicitia, nec unquam litteras ad eum dedi, sed tamen nescio aliquem, qui ita mihi conveniens ac ille de lingua Latina discenda, atque de lectione auctorum classicorum scribere potuisset, cujus rei ratio in communi, quo usi sumus praeceptore, quaerenda. Prodiit enim Schellerus, licet ad viginti annos me major natu sit, e schola Ernestina, a qua et ego prodii.

Lego tamen in illa plagula, solutionis tempus iam effluxisse. Indica mihi, vir reverende! si adhuc spes libri habendi supersit. Quod si res ita se habet, indica quaeso, cuinam onus solutionis imponere possim. Si Zagrabiae librarius est, qui suscipere vellet, res erit in vado. Nam tunc valde proclive est per librarios Aemonenses transmittere praenumerationem (quo iam mense Novembri dudum elapso, non iam praenumeratio sed tantum solutio erit) librique fasciculum transmittere. Hic litterae frigent. Sacerdos quidam iunior ex iis, quos capellanos vocant, ab initio hujus anni publici iuris facere coepit, ephemerides lingua Carniolica conscriptas, quae res, an optatum successum habitura sit, valde quidem dubito. Amabo Antonius Bernolak , an idioma Croaticum prorsus omissurus? Quantum ego quidem intelligo linguae Carnioliae est valde affine, sed tamen discrepat, aut prorsus fallor, in multis vocabulis aeque ac idiotismis et quod linguam Slavicam attinet, qua Hungari utuntur, et quae tota Bohemica est, ab illa magis adhuc discrepat ita ut nullus Croata, nisi edoctus, Slavicam hanc linguam intelliget. Vereor quoque, ne praeter necessitatem, dictionarium grandius evadat quam evadere debuisset. Ego enim sine ullo conscientiae scrupulo in transmissa mihi pagella, ab Abanowozamski inde omnia quae nunc extant, una littura delevissem. Omnes enim hae voces sic comparatae sunt, ut nulli lectorum, quamvis nec Hungarus nec Slavus sit, ullam remoram injicere queant. Sed ea de re videbunt alii me peritiores. Manum de tabula [ERROR: no reftable :] Petronije, Satyrica, 76, 9, 3. , nisi falcem alienae messi injecisse credar.

Vale, vir venerabilis, et saluta meo nomine omnes Zagrabienses, qui me vel munusculis, vel litteris suis ditarunt, qui me noscunt et mihi bene esse gaudent. Iterum vale. Scribebam Aemonae a. d. III. Kal. Februarii MDCCXCVII.
Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.