Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tu vero, dulcissime rerum, ecquid agis, aut potius quidnam frigidissimis hisce diebus egisti, ubi omnis truculenti boreae vis miserae incubuit Carnioliae? Oblitus tandem prorsus mei es, ita ut ne γρῦ quidem ad ea rescripseris, quae ego optima mente, at fasius forsan, quam par erat, scripseram? Oblitus tandem librorum, quos mihi destinatos, penes se esse insinuaveras? Ast ego non credulus illis. Frigus dissolvens, largius supra focum ligna reponens [ERROR: no reftable :] Horacije, Carmina, I, 9, 5-8. , ac vinum Pucinum, quod Livia olim octoginta annos vivere fecit, benignius depromens Adami nomen sancte, rite, caste, veneratus sum. Atque hodie Dombayo scribens accipio ansam, quam instantes Januarii Calendae praebent, omnia tibi fausta apprecandi, quae mea vota rata esse DEUS rex optimus maximus faxit. Tu vero, mi Barichevichi, arce hunc a te veternum, exspue omnem ex animo tuo pigritiam, ac recrea me tuis litteris, quas jucundissimas mihi esse simul et carissimas esse scito.

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.