Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792]: Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica, 476 versus, verborum 5000, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [numerus verborum] [zamagna-b-idyllia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia a Bernardo Zamagna Rachusino Latinis versibus expressa Parmae In aedibus Palatinis, typis Bodonianis MDCCXCII
Ad lectorem.

Non omnia, quae hoc volumine continentur, Idyllia publici iuris nunc primum fiunt. Prodiere aliqua diversis temporibus. Maxima vero pars in nuptiis Carola Albani Praefecti Sacrae Domus Ferdinandi Austriaci cum Italica eleganti versione cl. Aloysii Bucchettii, qui et eruditum adiecit prooemium, et luculentissimas enarrationes. Nunc tandem vir eximius Zamagna, absolutis iam, quae ad Bionem, Moschumque pertinebant, omnium quoque Theocriti Idylliorum versionem page perfecit, simulque universa dare in lucem constituit, ut trium optimorum Graecorum, qui Bucolica scripserunt, nova interpretatione, eaque integra, Latium ditaretur. Quum vero Idyllia maximi haberet, quae celeberrimus Cunichius Latina fecerat, nimirum I. II. IV. VIII. XVIII. XXI. et XXVIIII. ea retinenda censuit, inque suam editionem adoptanda, tamquam ornamento futura. Illud tantum sibi licere duxit, ut quae ex iisdem fuerant data opera a Cunichio omissa, restitueret, ac supppleret; quod quilibet videre poterit, qui Senensem editionem cum Mediolanensi instituerit conferendam. Vale.

page
Vade retro

Vade porro


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792]: Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica, 476 versus, verborum 5000, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [numerus verborum] [zamagna-b-idyllia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.