Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Statistica practica Portugalliae.
§ 1 Territorium et eius situs.

1.1 Figura Portugalliae ex mappis patet. Ad meridiem et occidentem habet oceanum. Ad septentionem et meridiem habet Hispaniam. Situs eius est inter 37 et 42 latitudinis et 9 et 12 longitudinis gradum. 2 Clima eius est magis amoenum quam Hispaniae; spirantes enim frequenter venti conciliunt temperatiorem auram; nives in hyeme sunt res inauditae. 3 Montes Pyraenei ex Hispania excurrunt in Portugalliam et vocantur Estrela, Sintra, Arravida, Taga, Sierra del Algarva; ex his montibus copiosi rivi et fluvii decurrunt, nempe Milvus, Lima, Taurus, Tagus et Quadiana; qui omnes ex Hispania profluunt in Portugalliam.

2.1 In Portugallia pecora cornuta bona habentur, sed pauca; oves gregatim copiosae, quarum lana non multum cedit Hispanicae; sues copiosi habentur; equi non desunt quidem, sed pauci sunt, mulis enim asinis utuntur; ferae bestiae et alatilia ! in copia habentur; pisces copiosissimi omnis generis; examina apum in abundantia. 2 In regno vegetabili, praeter fructus ordinarios, uvas, amigdala, olivas, ficus, poma aurantia et cytri; vina copiosissima habentur, in Algarbia optimum crescit; integra dumeta roris marini, silvae aurantia ! et cytri; procreatur etiam frumentum, siligo, triticum, sed non ea copia ut evehi possit, imo nec domi sufficit ob neglectum agriculturae. 3 In regno minerali auri et argenti ferax est, et quidem antiquorum scriptorum testimonio omni in monte et fluvio deprehendebatur aurum, detecta vero America neglexerunt domesticum auri !; cuprum, stannum, ferrum domi habent sed negliguntur fodinae; praeter adamantem Brasiliensem habent domi etiam türcis, amathist, hyacintos; habent etiam cristalla, agat, magnatem, marmorem et lapides molares; in montibus Estrela deprehendit quidam peregrinus ante 35 annos fodinas salis nitri; salem marium copiosum habent. 4 Thermae et aquae minerales etiam habent, ad Leiriam thermas calidos habent saluberrimas.

2-238

3.1 Territorium Portugalliae metropolitanum est ipsa Portugallia, quae subjectas copiosas provincias habet. 2 Portugallia dividitur in 6 provincias, quae sunt provincia Interamnensis et Transmontana, quae superiores vocantur; aliae sunt mediae, nempe Beiria et Extrema Dura; inferiores provinciae sunt provincia Transtagana et Algarbia; in his provinciis 18 urbes numerantur; 530 minores urbes et pagi. 3 Cetera territoria sunt colonicalia; Portugalli enim primi erant qui navigatione detectiones novarum terrarum faciebant, sicque factum est ut in omnibus 3 orbis partibus suos occupationes facerent; in mediis orientalibus quidem possessiones eorum magnam diminutionem passae sunt per Belgas tempore subjectionis Hispanicae; in oceano Atlantico possident ex insulis Canariis Madera et Porto Santo; praeterea nonnullas insulas Azores, ex quibus Tercera precipua est; insulas Capitis viridis etiam possident; ex his insulis habet salem, pelles, gossipium et testudines; in littoribus Africae habent S. Thoma de principe, dein insulam Fernando Pao, dein Amy Bom; in ipsa Africa copiosissimas habebant possessiones, hodie tantum in regno Loango, Congo et Angolo habent possessiones; in partibus orientalibus Africae olim per universa littora dominabantur, hodie in Zanquever et regione Afrorum habent quasdam possessiones; compluresque reguli sunt vasalli Portugallorum; arcem Magaczan in regno Marocano deseruerunt anno '769.; in Asia hodie possident in peninsula cis Gangem fluvium [habent] urbem Diu, Damanum, Basam et Goam et Chaul; in insula Sinensi Macao habent urbem eiusdem nominis cum territorio; in America possident amplissimas plagas ad 500 facile milliaria in longum in littoribus Brasiliae; hic tractus in 15 colonias divisus est quibus singulis praeest gubernator; intimas Brasiliae partes et hodie possident antiqui incolae; ex his coloniis habent sacharum et tabacam optimam, gossipium, pelles animalium; cacao, vanilia, ligna varia tam colorifera, tam aedilia, variae species aromaticae, indigo, variae species farmaceuticae; preciosi lapides copiosi qui topas vocantur et adamantes; etiam auri fodinae detectae sunt uberrimae, anno '740. ad 18 milliones florenorum erutum est auri; etiam argenti fodinae detectae sunt, quas privati colunt.

2-240
§ 2 De incolis.

1.1 In Portugallia incolarum numerus non admodum copiosus est; maior tamen quam in Hispania; causae minoris impopulationis eaedem sunt, quae in Hispania, nempe copiosa bella, navigatio, severitas inquisitionis, relegatio; computatur populus ad 1 800 000; recentiores tamen scriptores 2 250 000 incolarum adnotant.

2.1 Portugalli cum vicinis suis Hispanis in indole et vivendi consuetudine magnam similitudinem habent, ipsa statura et colore vultus similes sunt, virtutibus tamen Hispanos non aequant, in vitiis vero superant eos; indoles ex diversarum gentium commixtione progenita est; praecipui eorum protoparentes censentur esse Suevi, Iudaei et Saraceni; copiosi enim Iudaei et Saraceni coacti ad Christiana sacra finxerunt hanc religionem, animo tamen permanserunt Iudaei, et hi novi Christiani dicuntur. 2 Portugalli sunt sagacis ingenii, temperantiae amantes, humani, affabiles erga exteros, erga pauperes chari; sunt generosi, se eruditos reputant, amorem erga regem suum ipsi praedicant cum zelo religionis; sed sunt etiam ambitiosi, vani, assueverunt pompae, et tamen avari in summo gradu, parci in esca et potu; passio amoris summa est apud Portugallos, hinc zelotipia summa. 3 Antipathiam summam habent erga Hispanos per quos subjecti multas provincias suas amiserunt. 4 Lingua Portugallica cum Hispanica maximam habet similitudinem ob aequalitatem fontium, differentia tamen est in dialecto et terminationibus vocum. 5 Culturam magnam habet jam ab aliquot saeculis eorum lingua. 6 Inter diversas civium classes magna disproportio locum habet, uti in Hispania, sic monachi et nobiles sunt copiosissimi, agricolae exiguo numero, opifices vero et manufacturistae paucissimi deprehenduntur. 7 Factiones politicae declaratae nullae sunt in Portugallia.

§ 3 De juribus municipalibus

1.1 Leges municipales tantum duae notae sunt in Portugallia: 1--o) leges Lamacenses, quae in comitiis anni 1334. Alfonsus 1. condidit, 22 articulos;

2-242

2--um est manifestum quod anno 1641. status in defectione ab aula Hispanica condiderunt. 2 Articulis Lamacensibus Portugalli Alfonso 1--o regis titulum asserunt provinciamque suam regnum appellant; ordinem successionis determinant, exercendae jurisdictionis modum statuunt, jura quaedam statuum et ordinum determinant. 3 Regnum est haereditarium pro utroque sexu et quidem successione agnatica; ea tamen lege intuitu feminarum ut Portugallo principi nubant, non vero peregrino principi; pro casu quo rex prolibus utriusque sexus caret, succedat ei frater, et quidem solus frater; jam filii fratris non jure haereditario succedunt. 4 Leges hae per manifestum confirmatae sunt, quo tamen manifesto diversa alia jura sibi status adservarunt, inter quod eminentissimum est quod, si rex male mandaret, status se subtrahere possent eius imperio. 5 Pro maiorennitate leges defixae non habentur; 14 tamen annus videtur esse usualis eius; status possunt determinare administratorem, si rex testamento non faciat. 6 Coronati sunt tantum Alfonsus 1. et Eduardus 1. ex regibus Portugallicis; Alfonsus enim turbis Castilianis involutus a Clemente 2. coronari factus est; Eduardo vero Eugenius 4. permisit ut ad morem regum Galliae et Angliae coronatur sacroque oleo tingatur, post tamen hunc ceteri omnes coronati non sunt, ob tributum Romanis pontificibus solvi tunc debitum; solummodo ergo per praeconisationem et homagii praestationem coronantur.

2.1 Regiminis forma olim restricta fuit vehementer, hodie tamen est monarchia absoluta; ultima haec familia Bragantina maxime restricta fuit in persona Ioannis 4--i, sed omnia jam sunt abolita per sequentes reges, praesertim per Iosephum 1. et eius ministrum Bombal; hodie omnia a regnum arbitrio dependent excepta contributione, quae per deputatos statum administrabantur.

3.1 Status in Portugallia sunt 3: clerus, nobilitas superior et inferior cum deputatis urbium; comitia celebrabantur prius semper et Cortes Generales vocabantur; rex habuit jus convocandi, sed 4 hebdomadis ante exordium comitiorum convocarunt reges suos archiofficiales, nobiles, episcopos, comites, marchiones etc. quos voluit et cum his decrevit.

4.1 Olim in Portugalia nobiles Riccos hommes vocabantur tantum, seu divites homines, tardius diversi tituli introducti sunt, nempe comitum, marchionum, qui jus habet Don praefigendi nomini baptismali et Titulos

2-244

vocantur; seniores familiarum sunt grandes Portugalliae; Fidalgos vocantur equites; aliqui eorum Cavaleros vocantur et sunt stricte equites, alii Escuderos seu scutum gerentes. 2 Dabantur superioribus saeculis etiam nobiles Bonae spei; reges enim, ut excitarent ad navigationem, admiserunt ut omnis, qui promontorium Bonae spei vidisset, nobilis esset; hodie jam eviluit haec nobilitas. 3 Proceres in Portugalia potentes sunt, eorum bona sunt haereditaria etiam pro illegitimis prolibus in defectu legitimorum ad hoc ut familiae conserventur, et dein etiam reges duo erant illegitimi. 4 Majoratus locum habet, feminae non capiunt partem ex bonis, sed dotantur large et sumptuose.

§ 4 De ceteris juris publici partibus

1.1 Rex Portugalliae illimitate omnibus juris maiestaticis utitur excepto jure tributorum; successio haereditaria est in Portugallia. 2 Prius tantum comitis titulo utebantur rectores Portugalliae; Alfonsus 1. regium assumpsit titulum ut milites suos sic animaret, hic dein titulus et per pontifices et in comitiis Lamacensibus confirmatus fuit; tunc tamen tantum reges Portugalliae vocabantur; Alfonsus 3. se regem Algarbiae scripsit; Alfonsus 5. se regem Algarbiorum seu Algarbiae cis et ultra mare se nominavit. 3 Ioannes 2--us adjecit titulum Dominus Guineae; Emmanuel Magnus etiam auxit et provincias et per hoc etiam titulum, nempe Dominus conquisitionis navigationis et commercii Aethiopei; Ioannes 5. a pontifice rex fidelissimus dictus est, quem etiam praefigit regio titulo. 4 Decreta incipiunt per Eu el rej (Ego rex); in subscriptione, El Rei (rex). 5 Proles regiae infantes appellantur.

2.1 Ioannes 4. primus filium suum primogenitum appellavit principem Brasiliae; regi suo praerogativam prae omnibus Europae principibus tribuunt, dicunt enim regnum suum a Christo Domino fundatum esse. 2 Scutum regis Portugalliae componitur ex 5 parvis scutis, quae in formam crucis composita sunt in campo argenteo et sunt caerulea, in quovis scuto sunt 5 albae maculae, quae in formam crucis Andreae collocatae sunt; circa scutum est fascia rubria !, in quae sunt 7 aurea castella cum portis caeruleis et haec sunt Algarbiae scutum; superius habetur superposita galea

2-246

in qua apparet prominens draco aureus; telamones scuti sunt 2 dracones, dexter fert vexillum argenteum, in quo sunt iterum 5 scutula cum suis 5 maculis; sinister tenet vexillum rubrum cum 7 castellis aureis. 3 Totum hoc scutum mysteriosum est, et fundatur in apparitione quam Alfonsus 1us se habuisse ferebat anno 1139. ante pugnam cum Saracenis, cum regis titulum assumpsit; 5 scutula denotant 5 vulnera Christi; albae maculae denotant nummos, quibus Iudas vendidit Christum; interim 5 scutula denotant etiam memoriam victoriae, quam Alfonsus tunc super 5 regulis Saracenis retulit; per draconem supra galeam intelligitur serpens aeneus Moysis. 4 In subscriptione rex manupropriae loco utitur 5 punctis in formam crucis Andreanae; quem ritum Quinas vocat. 5 Etiquette in Portugallia summa est, genu flectendo omnia cum rege aguntur neque in Antichambre habentur sellae, ut nec legati quidem sedere possint. 6 Aulae- et archi-officiales sunt copiosi et splendidi.

3.1 Archi-officiales olim hi erant: Connetabilis Portugalliae; 2--o) Marechallus aulae; 3--o) Supremus regni Vexillifer; 4-5) duo admirales Portugalliae; haec tamen officia extincta sunt modo et tantum tituli exstant.

4.1 Aulae officiales sunt hi: aulae praefectus 2.) camerariorum magister; 3) aulae judex; 4) aulae marechallus; 5) agazonum magister; 6) venatorum magister; 7) supremus aulae cappellanus; 8) magnus elemosinarius. 2 Cappellanus aulae solet esse patriarcha Ulissiponensis; elemosinarius vero abbas de Albobatza. 3 Ecclesiastici cum secularibus praecedentiam alternatim habent; ad ritus et pompam aulae plurimum faciunt ordines equestres, qui sunt sequentes: Ordo Avizensis ab urbe Avizeum, quae huic ordini ab Alfonso 2. donata fuit, sic dictus; fundabatur hic ordo anno 1147. et cum ordine Hispaniae Calatrava idem fuit; Alfonsus 1. equites Portugalliae filiales reddidit a Hispanico; tandem Ioannes 1. separavit penitus hunc ordinem. 4 Olim frequens fuit hic ordo multasque commendaturas habuit, hodie tamen non nisi 49 habet commendaturas.

5.1 Secundus est ordo sancti Iacobi; hic erat idem cum ordine sancti Iacobi de Compostella in Hispania; anno 1290. Dionysius rex Portugalliae separavit suos equites a Castilianis, ipsis magnum magistrum creari permisit; numerat ordo hic 150 commendaturas.

2-248

6.1 Tertius est ordo Christi, hunc fundavit 1319. Dionysius rex ex bonis Templariorum, hic 454 commendaturas numerat, sedes ordinis huius est Thomar.

7.1 Vota horum ordinum praeter communionem bonorum, castitatem et paupertatem fuit ! etiam perpetui belli contra Saracenos; Alexander 6. anno 1496. dispensavit hos equites a voto castitatis et eos saecularisavit. 2 Singuli hi ordines habebant suos magnos magistros, Ioannes tamen 3. hanc dignitatem propter authoritatem et proventus eorum amplissimos conjunxit cum corona; subinde tamen indulserunt reges, praesertim Hispanici tempore subjectionis, ut alios eligerent magnos magistros, sic anno 1749. est electus alter. 3 Praeter 3 hos ordines etiam Iohannitarum ordo est in Portugallia, qui ordo 29 commendaturas habet, ex quibus eminet prioratus de Crato, qui plerumque principibus obtingit.

8.1 Olim Coimbriae residebant reges, 1383. Ioannes 2. Ulissiponam transtulit sedem regem; urbs haec sita est ad orificium Tagi, ad limites Portugalliae, et quidem in 7 collibus; urbs est ampla et conspicua aedium magnificentia; anno '755. die 1--a Novembris tota fere urbs desolata est terraemotu et incendio, hodie tamen jam restaurata est. 2 Urbs haec divisa est in antiquam et veterem ! urbem seu orientalem et occidentalem, et quidem in omnibus publicis actis sub poena nullitatis exprimi debet in qua urbe data sint illa acta. 3 Aestiva pallatia regum tale est ! in urbe Alcantara, alter Belem seu Bethlehem; hunc locum ex voto Emmanuel Magnus fundavit cum monasterio et ecclesia splendida, quae nativitati Christi dedicavit et hinc Bethlehem dicitur; tertio est Maffra, 6 milliaribus ab urbe metropoli; Ioannis 5. fundavit hunc locum cuius ecclesiam S. Antonio devovit.

§ 5 De externae securitatis remediis

1.1 Portugallia aeque ac Hispania duplici exercitu opus habet, campestri et maritima; saeculo 16. formidabilis fuit classis Portugallorum, sed adtriti per Hispanos, Belgas vix tot habuerunt naves quibus ad tuendos limites suos opus fuit. 2 Maxima sub Ioanne 5--o evasit potentia eorum; Iosephus tamen 1--us ad 10 naves lineales perduxit et 20 fregatas.

2-250

3 Ad procurationem classis non carent materialibus, ligna adsunt sufficientia, adsunt metalla; in urbe Porto specialis habetur accademia pro juvenibus qui se rebus militaribus et navalibus dedicare volunt.

2.1 Quod portus adtinet, unicum habet Ulissiponensem portum navalem, ceteri portus non nisi commerciales sunt.

3.1 Militia campestris aeque neglecta fuit sub Ioanne 5; Iosephus 1--us per ministrum Bombal auxit ad 15, 18, imo etiam 20 000 hominum, qui tamen exercitus aliquando ad 8000 decrevit; anno '767. 33 cohortes peditum et 26 cohortes equitum, omnes in simul pedites 26 000, equites vero 4000; anno '772. 38 legiones peditum numerabantur cum 821 capite, omnes 31 198 capita; 12 legiones equitum cum 400 capitibus, omnes ergo 4800 capita. 2 Praeter has copias habetur etiam militia provincialis, ex rusticis coalescens, qui certis temporibus exercentur et tempore belli adhibentur ad arces et portis custodiendos et sunt facile 100 000. 3 Munimenta ex parte Hispaniae adsunt copiosae; ex parte Gallitiae habetur Viana, Valentza, Camina; ex parte Legionis Miranda, Luardia, et Castello Vranco; versus Extremaduram: Esdrenus Elbas, Ebora; aliis ex partibus solis littoribus munita est.

§ 6 De legibus municipalibus et jure privato

1.1 Portugalli prout omnes aliae gentes per leges consuetudinarias et leges Romanas regebant suos; Emmanuel Magnus prius solicitus fuit de collectione sparsarum legum, et ex his consuetudinariis legibus fecit leges positivas; anno '63. Phylippus 3. rex Hispaniae novam compilationem legum adornavit fusiorem et ampliorem et nomine ordonanczas de Portegal venit; praeter has leges etiam Iustinianeus Codex legum Romanorum in usu est; eodem modo jus ecclesiasticum in pleno vigore est in Portugallia. 2 Habentur in Portugallia judices pedanei, item dominales judices, habentur duo appellatoria fora et unum revisorium; pedanei judices in pagis, opidis ac urbibus resident; in privatis dominiis uvidoriae, et praeses uvidor seu auditor; in regiis vero terris corregidoriae et praesides corregidor

2-252

appellatur; urbes habent suos magistratus. 3 Ab his foris appellatio fit ad duo fora quorum unum in urbe Porto, aliud in Ulissiponensi urbe residet. 4 Ex Extremadura, Algardia, et Beiria et Transtagana fit appellatio Ullisiponam. 5 Ad Portense forum fit appellatio ex ceteris provinciis; unicuique foro praeest cancellarius. 6 Ad Ullissiponense pertinebant etiam causae ex Brasilia, sed Iosephus 1. in ipsa Brasilia fundavit tribunal. 7 Utrique foro par est potestas tam in criminalibus quam politicis, imo inter ipsa haec fora in certis causis gravioribus concessa est reciproca appellatio; anno '696. Petrus 2. constituit ut si valor substrati 250 millereis in immobilibus valeat, tunc appellatio fieri possit a Portensi ad Ulissiponense, in mobilibus vero 300. 8 Vicissim vero fiat appellatio si 350 in immobilibus, 400 vero millereis valeat in mobilibus. 9 Supremum tribunal est consilium regium, huic omnia tribunalia subsunt. 10 Iustitiae administratio multis obest naevis, multae futiles locum habent exceptiones, praecipue in criminalibus cavillantur judices; pleni ibi semper carceres nocentibus et innocentibus, nobilibus et ignobilibus; omnis, qui ad judicis dignitatem levari intendit, 9 annis juri studuisse debuit, 6 rigorosa subivisse, et 3 publice disputasse ex jure.

§ 7 De reditibus publicis

1.1 Olim reditus Portugalliae conspicui erant, hodie tamen defecerunt vehementer, habentur autem partim ex bonis regalibus et domaniis, partim ex peculio privato civium.

2.1 Conspicuos reditus habet regia stirps ex bonis familiae Bragantinae; 2--o) ex domaniis; 3--o) qua magnus magister 3 ordinum equestrium; 4--o) ex vectigalibus et teloniis per 20 p.c; 5--o) in lucro cudendorum monetarum; 6--o) lucrum ex diversis monopoliis, tabacae anno '674. introductum; 7--o) lucrum ex venditione officiorum publicorum; 8--o) proventus ex venditione bullae cruciatae per Phylippum 2. tempore subjectionis invecti.

3.1 Ex peculio privato, titulo praestationum, quae fundis immobilibus inhaerent; 2--o) titulo decimarum ecclesiasticarum; 3--o) ex 5--a parte auri et argenti in Brasilia effossi, hic conspicuus est proventus; 4--o) titulo

2-254

decimarum ex sachari productis; 5--o) titulos partis lucri quod mercatores ex lignorum Brasiliensium et eboris venditione habent; 6--o) decimum nummum omnium rerum vendibilium, a quo exempti sunt nobiles et ecclesiastici, et frumentum exemptum est; 7--o) reditus ex accisa fluidorum et liquidorum, carnium et piscium; 8) in proventibus eorum, quos sacra inquisitio condemnavit. 2 Proventus titulo magni magistri percipiuntur per specialem commissionem, item et venditio bullae cruciatae, etiam vectigalia et telonia portus Ulissiponensis; ceteri reditus habentur elocati. 3 Supremam inspectionem super omnibus reditibus regiis habet camera regia. 4 Reditus tamen non optime administrantur; officialium enormis est copia et hic fit ut aerarium communiter sit vacuum; debita adsunt enormia, hinc cartarum magna est copia circulantium. 5 Summa proventuum publicorum ante 40 annos ad 10 000 000 crutzadar aestimati fuerunt (= 1 florenus 12 denarii); ab eo tamen tempore valde aucti sunt reditus publici, ut facile ad 70 vel 80 000 000 librorum Gallicanarum (30 000 000 fl.) aestimari possunt.

§ 8 De industria, commercio

1.1 Res rustica apud Portugallos et in specie agricultura inde a 3 saeculis adhaeret, cum potius per commercium ditari cupiant quam per molestam agriculturam; vini cultura eminet tamen apud eos, imo copiosissimas terras subtrahunt seminaturae per vini culturam; hinc Iosephus rex prohibuit vitium plantationem in iis terris quae seminaturae oportunae essent; moderna tamen regina abolevit hanc legem; opificia aeque sunt neglecta, opifices pauci sunt et ii exteri, hinc omnia necessaria ab exteris coemere coguntur; et hinc etiam cruda naturae producta exteris vendere coguntur ob defectum fabricarum et transformatorum; ante aliquot annos duae fabricae tentatae sunt, panni nempe et speculorum, sed utraque interiit; non abs re est eorum conatus per Anglos interturbari, quorum interest ne Portugalli ad florem perducant suas fabricas. 2 Ex his patet commercium summe restrictum esse, solummodo nempe ad massam crudam; obstant etiam commercio telonia, viarum neglectus, canalium defectus, omne ergo commercium eorum passivum est, ipsas necessitates suas exteri ipsis

2-256

apportant; coemunt apud exteros frumentum omnis generis, texturas omnes, tam panni quam lini et nobiliores, funes, vela pro navibus suis, limbos aureos et argenteos, merces omnis generis ferreas et chalibeas, vestimenti omnia genera et quidem jam consuta.

2.1 Haec omnia productis naturae crudis parato aere exsolvunt; vendunt vinum, salem, et oleum, copiam fructuum, lanam, sericum, merces aromaticas, species farmaceuticas, uniones, adamantes crudos, tabaca, ligna Brasiliensia et sacharum. 2 Praeter commercium Brasiliense cum suis coloniis fere nullum est; navigant ad Africa, Indias orientalis, et ad Americam; Africam maximum est, navigant enim ad Congo, Afrorum regnum, et Sanquever, et aurum, ebor et nigritas coemunt. 3 Olim Indiae orientalis commercium penes ipsos solos fuit, per Belgas tamen ejecti sunt; hodie tantum in Macao et Goa commercium habent. 4 Americanum Brasiliense precipuum eorum commercium est, sed nec hoc ad optimas commercii regulas exactum est, permittunt enim etiam ibi nomine suo exteris commercium.

3.1 Sub initium liberum fuit cuicunque Portugallo commercium exercere in Brasiliam, Iosephus vero rex anno '55. fundavit mercatoriam societatem ad portus Groapara et Maranha restrictam; huic societati in annos 20 dedit privilegium, ab his ergo exclusi erant ceteri; anno '59. fundavit aliam et concessit ei in portu Paraiba, et Barmanduco commercium exercere. 2 Hae tamen societates non profuerunt Portugalliae, nam multae familiae ad mendicitatem redacti ! sunt per restrictum commercium. 3 Post mortem eius regina moderna cassavit has societates; anno '56. instituit etiam domesticam societatem, penes quam erat monopolium vini coemendi et vendendi. 4 Quae societas etiam summe obfuit Portugalliae; hodie ergo nulla subsistit societas. 5 Totum commercium Brasiliense aestimantur ad 90 vel 100 naves; iter totum conficitur inter 7 menses; bilanx ergo commercii et numerica et utilitatis valde deficit. 6 Portus commerciales in America et Europa copiosi sunt; 4 in America, in Europa celeberrimus est Lissabonensis, dein Port, Setubalia.

2-258
§ 9 De norma monetarum

1.1 Normales mensurae sunt duae, proprie una rees, et est nummus, et mille rees, seu millies numeratus rees; superioribus temporibus alia fuit norma monetarum, sed Ioanes reformavit 1722. 2 Aureae monetae sunt hae: dobras valet 12 800 rees, hi cuduntur dimidiati qui 6400 valent, cuduntur etiam quadrati = 3200 rees; cuduntur etiam octavae dobras, quae escudos vocantur = 1600 rees; hi escudos dimidiati cuduntur = 800 rees et etiam 1/4 escudos = 400 rees.

2.1 Argenteae sunt: patacas = 600 rees; cruczados novos = 480 rees; semi-cruczados = 240 R; 1/4 cruczados = 120 r; testoes = 100 R; 1/2 testoes = 50 R; vintes = 20 R. 2 Habentur etiam cupreae monetae in valore 10, 5, 1 1/2 rees; unum ree non existit. 3 100 rees valent 15 cruciferos, proin 20 rees = 1 grosso nostro; 400 rees = 1--o floreno, 1000 rees = 2 florenis et 30 denariis.

3.1 Officina monetaria est Ullissiponae, in qua etiam monetae in America cusae recuduntur lucri causa; in Iodejaneiro ! in Brasilia etiam est officina monetaria in qua etiam privati pro certa taxa monetas cudere curare possunt ex suo auro; universim defectus magnus est in re monetaria.

§ 10 De religionis negotiis

1.1 In Portugallia aeque ac Hispania unica religio catholica viget; sunt aeque zelotae in negotiis religionis; maxime Mahometani et Judaei ipsis odio sunt, Judaeorum tamen latentium ingens est copia. 2 In cultu sanctorum plane excedunt; beatam Virginem, sanctum Antonium de Padua et Franciscus Sarefia maxime reverentur. 3 Clerus in maxima existimatione est; ritus externos maximi habent, cum saepissime essentialia ignorant. 4 Olim ecclesia tota per 3, hodie per 4 archiepiscopos regebatur: per Ulissiponensem, Bragensem, Eborensem; hoc saeculo Ioannes regiam cappellam levavit ad patriarchatum, hinc Ulissiponae 2 archiepiscopi

2-260

resident; patriarcha habet capitulum 24 canonicorum qui principales compellantur, opulentissime fundati sunt. 4 Habet 5 episcopos subordinatos et est caput ecclesiae. 5 Bragensis habet 4 suffraganeos; antiquus Ulissiponensis habet 5 suffraganeos, quo etiam episcopus Bonae spei pertinet; Eborensis 2 habet sufraganeos, sunt ergo 20 diaeceses in parvo hoc regno; in Indiis orientalibus archiepiscopus Goae residet et primas Indiarum vocatur; habet in urbe Macao suffraganeum suum. 6 In Brasilia in fano Sancti Salvatoris residet archiepiscopus qui 4 habet suffraganeos. 7 Archiepiscopi cum marchionibus, episcopi vero cum comitibus habent praerogativam, et hinc alternant in functionibus; patriarcha omnes praecedit. 8 Pontifices magna semper jura habebant in Portugallia; anno tamen '554. regnante Emmanuele Magno per conventionem cum pontifice initam etiam regibus concessa sunt multa jura circa sacra; sic jus episcopos, archiepiscopos creandi regibus cessum est, sed confirmari debent; 4--tam partem redituum ecclesiasticorum trahit rex, quos in pias causas convertit; in subjectis tamen bonis, cum clerici stipendio habeant, rex non trahit 4--am partem; omnis immunitas viget clericorum in Portugallia vigore conventionis, vi huius nec jus placeti regii locum habet circa bullas pontificias, interim tamen diversae bullae pontificum subpressae sunt. 9 Tribunal ecclesiasticorum habetur Lissabonae, quod nunciatura dicitur, in quo nomine pontificis causae spirituales deciduntur, et amplos reditus percipit aula Romana; haec jura ampla pontificum maxime a temporibus Alfonsi originem repetunt, qui tributarium fecit regnum suum subjecitque pontifici, quae subjectio tardius quidem multis controversiis et tricis inter reges et pontifices ansam dedit, in quibus plerumque pontifices per copiosum clerum suffulti triumfarunt. 10 Fulcrum maximum auctoritatis pontificae est inquisitio sacra et copiosi monachi.

2.1 Primum inquisitionis tribunal Ioannes 3. induxit; hodie Ollissiponae, Coimbriae et Egorae habetur; est autem in omnibus Hispanicae inquisitioni aequalis; in urbe Goa etiam habetur inquisitionis tribunal; in Brasilia nullum unquam exstitit; processus severior et occultior adhuc est in Portugallia quam Hispania, regesque irrito conatu cogitarunt de hoc tribunali restringendo; proceditur maxime contra novos Christianos, generatim delicta eadem sunt quae in Hispania; haec tamen tantum de domesticis, exteros tamen tolerant. 2 Bona confiscata dividebantur inter cameram et

2-262

tribunal ipsum, Iosephus tamen restrinxit solum ad poenam mortis confiscationem anno 1775; exsecutio aeque solemniter fit ac in Hispania. 3 900 monasteria numerantur in exiguo hoc regno, Cistercitarum monasterium de Alco Bacza ab Alfonso 1--o fundatum celeberrimum est, plerumque nobiles depauperati hic suscipiuntur; numerus monachorum completus est 130, splendidissime vivunt, reditus eorum 180 000 Cruczados aestimantur.

§ 11 De educatione et scholis

1.1 Educatio privata magis quam publica est, parentibus enim relicta est omnis cura educationis; scientiae nec propagatae, nec excultae sunt hactenus, hinc spissae ignorantiae tenebrae mentes Portugallorum occupant maxima ex parte. 2 Universitates habent tamen Coimbriae, quam 1290. Dionysius rex fundavit, formam tamen meliorem primo sub Iosepho accepit haec; Ullissiponae fundata est, sed per eundem translata est Coimbriam; Alfonsus 4. rursus Ulissiponam transtulit, et Ioannes rursus retulit Coimbriam; tempore tamen subjectionis Portugalliae multis annis desolata et clausa fuit donec recentioribus primo annis restaurata fuisset. 3 Altera Eborae residet, eam Henricus Cardinalis fundavit, quae proprie accademia est tantum, 1558. fundata est. 4 Gymnasia, scolae triviales copiosae habentur, anno '720. Ioannes 5. fundavit societatem eruditam historiae Portugallicae Ulissiponae; anno '21. societatem problematicorum; societatem generalem anno '52. Tomari fundavit Iosephus. 5 Habetur etiam artis poeticae et rhetoricae societates sub diversis nominibus; in poesi maxime excellunt, cuius studium ipsis etiam carissimum est; reliquae scientiae segniter pertractantur, et theologiae instar multis futilitatibus et ineptiis repletae sunt; postremis tamen annis censurae rigor mitigatus est, libri Romae prohibiti licite invecti et venditi sunt. 6 Iurisprudentia, medicina in vilissimo statu est in hoc regno; nulla etiam experimenta in physica, chimia et medica ipsis nota sunt.

2-264
§ 12 De collegiis diversis

1.1 Eminentissimum collegium est Consilium status; in hoc tam interna, quam externa negotia regni in praesentia regis pertractantur, hic etiam omnia majoris nominis collegia publica conferuntur. 2 Numerus consiliariorum determinatus non est, sunt omnes ex classe procerum; eminet secretarius status, qui in praesentia etiam regis dirigit negotia huius consilii, voto tamen decisivo non gaudet. 3 Ioannes 4--tus mutationem facit in hoc consilio, auxit numerum secretariorum ad 3; Iosephus rex bifariam divisit hoc consilium, uni externa, alteri interna detulit negotia.

2.1 Secundum collegium est Consilium bellicum; in hoc omnes militares res et negotia expediuntur, in hoc conferuntur eminentiores dignitates miliares.

3.1 Tertio: Consilium aulicum; hic omnia interna negotia discutiuntur, et tribunalia judiciaria huic subsunt, definiuntur lites inter potestatem sacram et civilem, discutiuntur bullae, brevia et leges ecclesiasticae; huc negotia gratiae omnia referuntur.

4.1 Quarto est Consilium finantiae, hoc reditibus omnibus publicis invigilat; est in 3 partes divisa, cuique parti incubunt alia negotia, quaevis pars habet suum inspectorem, subinde tamen unicus est; cum hoc collegio habetur connexum consilium commerciale, quod prius diversum fuit.

5.1 In urbibus et oppidis magistratus domestici praesunt; in provinciis per gubernatores reguntur provinciae; unus eorum Goae residet, qui etiam pro-regis titulo gaudet, hic dependet a consilio status; pro America duo sunt, gubernator alter in Sant Salvador, alter vero in Rio Dianeiro residet.

2-266
§ 13 Ratio status

1.1 Cura et solicitudine omni agendum erit ut omnia removeantur quae hactenus civitati oberant; Iosephus plurimum egit ut auctoritatem suam extendat neglectis statibus sicque absoluta monarchia evasit Portugallia.

2.1 Non obstantibus tamen his in regimine copiosi committuntur errores; scientiae et litterarum studia curam maiorem deposcerent, non secus ac artes, opificia, agricultura, manufacturae et fabricae; commercium tam internum quam externum excolatur, ad meliorem statum collocetur, fluvii perpurgandi, canales exstruendae; commercium ad meliores regulas exigendum, activum reddendum, industria incolarum excitanda; circa religionis negotia rex vindicare deberet sibi ampliora jura, exportationem pecuniarum impedire, numerum superfluum ecclesiasticorum restringere, eorum immunitatem sufferre, praesertim mendicantes; inquisitio sacra coarctanda vel potius sufferenda, tolerantia inducenda, populus ad saniora et priora religionis principia reducendus, superstitio exstirpanda; classis et exercitus campestris meliorem formam deposceret quoque, amicitia cum exteris colatur, praesertim cum Hispanis contra quos nunquam semper satis tuti erunt, ipsis Magnae Brittaniae amicitiam conservare studeant, hi enim ipsis auxilio esse poterunt semper contra Hispanos et Gallos; ceterae gentes magis indifferentes sunt intuitu Portugallorum, amicitiam tamen cum illis medio Magnae Brittanniae conservare suadebit ratio status.

Finis statisticae practicae

Die 13--a Augusti, anni 1792.

Vade retro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.