Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

5.1 Ad mortem condemnati solemniter et publicae executioni tradebantur; solemnis ducebatur processio constans ex ordinibus religiosis omnibus, confraternitatibus, ex nobilitate, imo ipse rex saepissime praesens fuit, celebrabatur prius sacrum; ad mortem damnati ducebantur in medio ad locum suplicii; actus hic Auto da fee (Actus fidei) compellatur; leguntur intra 14 anos a fine saec. 15. et initium 16. combusta fuisse 6000 hominum. 2 Anno '782. et '3. lectum quidem est inquisitionem cessasse in Hispania, sed anno '784. adhuc solemne Auto da fe celebratum est; plebs veneratur hoc tribunal, eruditiores tamen aversantur totum institutum, sed nihil in contrarium possunt; ea tamen ex parte prodest hoc tribunal, quod populus in obsequio retineatur, et omnia praecaveantur mala, quae ex turbis religionis in alia regna promanarunt. 3 Clerus in Hispania copiosus et potens est, adsunt facile 3000 monasteriorum in Hispania, praeter capitula infinita; monachorum numerus ad 69 664 capita, monialium ad 38 089 capita collocatur; universim status ecclesiasticus ad 250 000 hominum aestimatur; tanta multitudo non potest non obesse statui.

Vade retro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.