Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2.1 Ius publicum ecclesiasticum duabus nititur concordatis, unum inter Carolum 5. imperatorem et Hadrianum 6. et Clementem 7. de anno '524; 2-222 alterum est inter Benedictum 14. et Ferdinandum 2. de anno '753--o. 2 Olim pontificum summa erant jura in Hispania, pontifices enim omnia jura majestatica circa sacra exercebant; sed per concordata haec jura vindicata sunt regibus; confirmatione tamen pontificis opus est; pontifici reservati sunt 52 pingues canonicatus, hos pontifex confert, in ceteris rex aut conventione aliorum renunciat; etiam annatis et juri spolii renunciarunt pontifices; nuncius pontificis hodie adhuc tribunal suum Madritti habet, in quo causae nomine pontificis deciduntur. 3 Anno '761. Carolus 3. solemne decretum edidit, solemniterque cavit nullas bullas, nullum breve pontificum per diaeceses circulare, quin judicio et revisioni regio substernantur; placetum ergo regium anno primo '61. introductum est in Hispaniam. 4 Praecipuum pontificis reique ecclesiasticae fulcrum est inquisitio sacra, seu sanctum tribunal inquisitionis haereticae pravitatis; hoc officium a temporibus Ferdinandi Chatolici viget Seviliae, anno '478. vel '80. 5 Primus inquisitor fuit Thomas Torquemada monachus Dominicanus, ad hoc ergo tribunal adhibebantur meri Dominicani. 6 Imprimis ergo tantum ad Iudaeos et Mahometanos restrictum est hoc tribunal, tardius ad omnes haereticos, imo minimas violationes legum ecclesiasticorum; hodie 18 sunt talia tribunalia, celeberrimum est Madrittense, in quo residet Magnus inquisitor; per universam Hispaniam sparsi habentur sic dicti familiares, qui sunt exploratores Inquisitionis et ad 20 000 aestimantur.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.