Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง 5 Externae securitatis media

1.1 Pernecessaria est regno huic potentia utraque tam maritima quam campestris. 2 Anno '778. fuit una navis a 112 tormentis, 6 cum 80, 41 navis cum 70 tormentis, 5 cum 64, et 6 cum 60 tormentis; praeter has lineales naves complures aliae; 32 fregattae intra 20 et 32 tormenta; 12 minores intra 12 et 30; 4 tormentariae naves cum 8 tormentis, 3 galleon cum 6 tormentis, 7 semi galleon cum 3 tormentis, 17 huccer cum 12 tormentis. 3 Hispania provisa est lignis, ferro, et cupro, nec non pice pro structura navium. 4 Numerus militiae ad 49 014 capita computabatur; accesserunt dein 8 cohortes infanteriae maritimae quae 5718 capita numerabant;

2-208

dignitates bellicae sunt: General Capitain, hic est primus architalassus; 2. est General Lieutinente; 3. Gyeze dez Cadra !, hi sunt commendantes classis minoris; hos sequuntur capitani; tota classis habetur divisa in 3 departamenta, haec departamenta a portubus habent nomen suum, Cadix, Feroll et Cartagena, in quibus naves continentur, in portu Caditano habetur etiam schola militaris. 5 Provisa est Hispania portubus insignibus; Caditanus est praecipuus omnium, dein Cartagensis, Feroll, cum aliis minoribus.

2.1 Militia campestris ex propriis subditis copiosa non est, sed ex peregrinis colligi debet; hinc ex Italis, Helvetis, Hibernis, et Volonibus ! conscriptum habent exercitum; totus exercitus Hispaniae hic erat anno '778. 9900 capita garde, 46 legiones pedestres in quibus 61 421 complectebatur, 3350 capita tormentariorum, ingeneurs 150; totum corpus equitum ad 13,200 capita; 29,700 capita provincialis militiae. 2 Habetur etiam militia urbana pro securitate interna, hi cum semi-invalidis ad 15 000 aestimantur, qui ad urbes et portus custodiendos applicantur. 3 Dignitates sunt general capitain, general lieutinant; mareshall de campe, brigadier et collonelli. 4 Scholae militares habentur in Hispania Segoviae, Barcellonae, dein in Oran Africae. 5 Miles Hispanus laudatur, est inediae capax, generosus; modo omnia ad pedem Gallicanum instructa sunt in exercitu Hispanico. 6 Ad limites Franciae habent Fanum S. Sebastiani; Fuentarabia, Roses, Gyiran, in limitibus Portugalliae Tui, Samora, Ciuda Roderigo, Valentza et Badajotz.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.