Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1.1 In Hispaniae regiminis forma certe ratio status poscit, ut evitentur multa hactenus observata; pauca enim sunt quae bona esse deprehendi potuissent, proin quae retineri deberent; regiminis naevi corrigantur, in re rustica, fabricis et manufacturis mutatio fiat, haec perficiatur, impopulatio procuretur; fastus civium exstinguetur, otium fugere doceantur; obices removeantur, qui commercio domestico obsunt; commercium Americanum ad meliora principia reducatur; res finantiae etiam ad meliorem ordinem essent redigendae; in materia religionis infinitae reformationes faciendae, Tribunal sacrae inquisitionis sufferendum, prudens tollerantia invehenda, monachorum numerus restringendus, sacerdotalis enim status excessive exauctus est.

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.