Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

4.1 Ditiones subjectae habentur in omnibus 3 mundi partibus. 2 In Africa septentrionali habent Ceutam, Melillam, Massalquivir et Oran cum territoriis suis, quae tamen Hispanis lucrum non ferunt. 3 Ad Hispaniam pertinet etiam Canariae insulae ex quibus mel, ceram, sacharum, triticum, pelles et vinum speciosum habent. 4 In Indiis orientalibus habent insulas aliquas, Marianas, Philippinas; in America septentrionali habent antiquum regnum Mexicanum, item novum regnum Mexicanum, Californiam; in meridionali habent Terram firmam, provinciam Quitto, regnum Peruvianum, provinciam Chilensem, Tuccomanniam, Patagoniam et Paraguariam; etiam Terra Magelanica, nec non insulae Antillae, Cuba et Porto Rio, nec non insula S. Domingo, etiam Caraindicae quaedam insulae. 5 Ditiones hae summe utiles sunt Hispanis; copiosum aurum, argentum, cuprum, stannum 2-196 ex his provinciis habent, quandam tincturae speciem cochenil, cacao, vanilia, sacharum, tabacca, pelles animalium, gossipium, cera et mel, ligna Brasiliana, indigo, variae species farmaceuticae. 6 Incolarum exiguus est numerus his provinciis; sunt autem duplices incolae, liberi et servi, seu Hispani et Americani; omnes hae ditiones in 3 regna dividuntur, nempe Mexicanum, Peruvianum et Granada nova, in quibus gubernator residet, sunt independentes inter se; vivunt autem homines hi in statu strictissimo subjectionis.

Vade retro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.