Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Statistica practica Hispaniae
§ 1 De territorio Hispaniae
1.1 Limites Hispaniae sunt a septentrione montes Pyraenei, ad occidentem
oceanus Atlanticus et Portugallia, ad meridiem fretum Herculeum, ad orientem mare meridionale
et montes Piraenei !; situs est intra 9 et 22 longitudinis et 1 et 9
latitudinis, superficies ergo complectitur 80050 milliaria. 2 Ad septentrionem
est frigidum et humidum, ad meridiem calidum et humidum, in meditullio aestuosum et siccum;
aer ergo siccus est aestuosusque, hiems adeo est mitis ut campi florescant. 3
Montes in Hispania non desunt; tria cornua montium Pyrenaeorum se extendunt per totam
Hispaniam; non desunt fluvii quam plurimi; Tagus, Durius, Nimius, Anas, Boetis et Iberis, hi
fluvii omnes navigationi opportuni essent, sed saxis scatent plurimi.
2.1 Fertilitas Hispaniae praedicata fuit per Romanos jam, hodie tamen non
adeo fertilis est; habentur tamen equi, sed non copiosi; muli copiosi, jam Ferdinandus
Catolicus prohibuit usum mulorum exceptis feminis et sacerdotibus, ut sic equorum cultura
promoveatur; oves habentur copiosissimi, ob lanam elegantissimam; habentur ferae bestiae omnis
generis, volatilia, et pisces omnis generis. 2 Poma aurea, citrina,
granatensia, ficus, amygdala in copia, oleum, olivas, vinum, uvas passas; adest serici quoque
cultura magna; sic '767. in Valentia 11 500 centenarii sunt collecti serici, in Murcia 4000
centenarii, in Aragonia 1700, in Granada 1000; etiam avena, hordeum, triticum, sacarum
progeneratur, rochus, et orysa. 3 In regno minerali habent cuprum, ferrum,
stannum, plumbum et mercurum; cynabarum, lapidem lasuli, alumen, crystallum, et magnatem;
2-194 non desunt etiam lapicidinae, pro aedibus, sal tantum coctus habetur.
4 Defectum patiuntur equorum, setigerorum, omnium pecorum cornutorum,
quandoque etiam piscium ob nimiam consumptionem; item auri et argenti; detecta enim America
neglexerunt suas fodinas; defectum patiuntur tritici.
3.1 Dividitur monarchia in territorium metropolitanum et subjectum;
coalescit tota Hispania metropolitana ex 2 regnis, Castiliae et Arragoniae, quae regna in 18
provincias dividuntur. 2 Sunt hae: ad Castiliam pertinent 9 provinciae; hae:
Castilia vetus, quae Toletanum regnum dicebatur; 2. Castilia nova; 3. Legio; 4. Navarra; 5.
Granata; 6. Gallitia; 7. Sevilia; 8. Corduba; 9. Murcia; dein ex principatu Asturiae adsunt
provinciae minores: Extremadura, Quibbusgoa et Alada, et dominium Piscaja. 3
Ad Arragoniam pertinet Arragonia; 2. Valentia; 3. insula Majorica cum suis insulis;
principatus Catalauniae. 4 In his 18 provinciis numeratur 1500 urbes, quarum
maiores Ciudares ! vocatur et sunt eae, in quibus vel reguli residebant olim,
vel archiepiscopi vel episcopi vel ordinis equestris; ceteras villas compellant.
4.1 Ditiones subjectae habentur in omnibus 3 mundi partibus.
2 In Africa septentrionali habent Ceutam, Melillam, Massalquivir et Oran cum
territoriis suis, quae tamen Hispanis lucrum non ferunt. 3 Ad Hispaniam
pertinet etiam Canariae insulae ex quibus mel, ceram, sacharum, triticum, pelles et vinum
speciosum habent. 4 In Indiis orientalibus habent insulas aliquas, Marianas,
Philippinas; in America septentrionali habent antiquum regnum Mexicanum, item novum regnum
Mexicanum, Californiam; in meridionali habent Terram firmam, provinciam Quitto, regnum
Peruvianum, provinciam Chilensem, Tuccomanniam, Patagoniam et Paraguariam; etiam Terra
Magelanica, nec non insulae Antillae, Cuba et Porto Rio, nec non insula S. Domingo, etiam
Caraindicae quaedam insulae. 5 Ditiones hae summe utiles sunt Hispanis;
copiosum aurum, argentum, cuprum, stannum 2-196 ex his provinciis habent, quandam
tincturae speciem cochenil, cacao, vanilia, sacharum, tabacca, pelles animalium, gossipium,
cera et mel, ligna Brasiliana, indigo, variae species farmaceuticae. 6
Incolarum exiguus est numerus his provinciis; sunt autem duplices incolae, liberi et servi,
seu Hispani et Americani; omnes hae ditiones in 3 regna dividuntur, nempe Mexicanum,
Peruvianum et Granada nova, in quibus gubernator residet, sunt independentes inter se; vivunt
autem homines hi in statu strictissimo subjectionis.
§ 2 De incolis.
1.1 Hispania Europea prius populosissima fuit, hodie tamen totus numerus
populi ad 7 500 000 hominum aestimatur; anno '757. repertus fuit numerus 10 000 000 hominum.
2 Causa exiguae impopulationis plerumque in bellis copiosis, emigrationibus in
America, relegatio Judaeorum, Maurorum, inquisitio sacra; huc pertinet monachorum utriusque
sexus ingens copia, onerum publicorum gravitas, nativa feminarum sterilitas; 30 enim anno
aetatis jam steriles fiunt feminae; concubinatus et coelibatus etiam plurimum faciunt.
3 Hispani statura corporis sunt mediocres, staturae bonae, color corporis
fuscus, ex ore fatentur plerumque; indoles animis diversa est pro diversitate nationum ex
quibus descendunt, temperamentum colerico-melancolicum; hinc solitarii sunt, taciturnique
diffidentesque inter se sunt ob vigilantiam sacrae inquisitionis. 4 Nulla ergo
obtinet socialitas apud hanc gentem, hinc animi anxietas, delirium, hinc nullibi tot stultorum
ergastula habentur, quam in Hispania. 5 Virtutes eorum sunt: fortitudo et
constantia, fidelitas, magnanimitas, temperantia, in promissis explendis promptitudo.
6 Victus Hispanorum generatim tenuis est, consistit in lacte ovili, lactuca,
caepis et pomis diversis, et ex hoc etiam milites eorum laudantur, cum inediam perferre
valeant; temperantia in potu est generalis in Hispania, adeo ut is, qui potus deprehensus est,
numquam ad officia publica applicetur; vituperatur in ipsis ambitio, superbia 2-198
intollerabilis, pugiones constanter deferunt, etiam vilissimi eorum, ex hoc fastu abominantur
viliora opificia; vilissimus sibi appropriat titulum Don; tenaces sunt vestium, morum et
consuetudinum, omnes se ad normam regis vestiunt; pileus decussatus, pallium, pugio in latere,
sica et oculare in sacco quivis Hispanus habet !. 7 Iactantia
et ostentatio magna est Hispanorum, mutationem faciunt in nominibus baptismalibus si ipsis non
placeat antiquum, titulos vastissimos habent prouti rex ipsorum; avaritia et iracundia
vituperatur non inmerito in Hispanis, nec non crudelitas et simulatio; exteros contemnunt ob
rationalismum, Gallos minime ferunt, utut regem Gallum habeant, ob disparitatem morum et
graves afflictiones, quas a Gallis perferebant. 8 Notatur etiam intemperantia
in passionibus, praecipue in amore; selotipia summa est Hispanorum; feminarum sors non est
optima, custodiuntur arctissime per viros suos.
2.1 Lingua Hispanica ex variis coorta est linguis, ex Latina, Germana et
Celtica, pro parte etiam ex Arabica; lingua haec bene exculta est jam ab aliquot saeculis;
gravis est lingua et energica; purissima viget in Castilia; linguam suam optimam et
antiquissimam reputant Hispani, in non nullis tamen partibus inamoena dialectus viget, prout
in Piscaja Quibbusgoa; monticolae tamen Piscajae diversam habent linguam, quae antiqua Celtica
reputatur esse.
3.1 Inter diversos status et classes civium nulla proportio habetur in
Hispania; plurimi enim ibi monachi, multi nobiles, pauci agricolae, paucissimi opifices
reperiuntur. 2 Factiones politicae nullae sunt in Hispania, subjectio enim est
summa, monarchia illimitata.
§ 3 De legibus fundamentalibus.
1.1 Scimus regnum Hispaniae ex diversissimis coaluisse regnis quae omnia
suas leges distinctas habebant; sensim tamen Castilianae leges sunt factae universales.
2 Tales sunt leges de indivisibilitate regni Castiliani, 2--a de jure
primogeniturae in successione; anno '252. sunt hae leges latae, quae omni tempore confirmatae
sunt. 3 Carolus 5. et Phylippus 2. ad universam extenderunt Hispaniam has
leges, virtute harum legum tota monarchia est haereditaria pro utroque sexu, imprimis succedit
2-200
primogenitus cum suis descendentibus et repraesentantibus, in defectu marium succedunt
feminae, et hae excludunt fratres suorum genitorum. 4 Phylippus 5. rex
Hispaniae primus induxit ordinem successionis mixtum abolito cognatico, nempe ut omnes prius
mares succedant, dein exstinctis omnibus primo feminae.
2.1 Carolus 3. anno '776. decrevit ut si filii regum ducant uxorem statui
suo non competentem, eius descendentes ex hac femina successionis capaces non sint; reliqua
circa successionem dependent ab arbitrio regum; annus 14 defixus est pro maiorennitate; rex
vel status determinat tutorem vel curatorem; coronatio apud Hispanos locum non habet jam a
saeculis, ob tributa, quae pontifici solvi debebant intuitu Arragoniae, et ob subjectionis
homagium, quod praestabant pontificibus; sic 1204. Petrus rex Arragoniae ab Innocentio Romae
coronatus est, eique votum subjectionis deposuit, tributumque 250 massae †ritiae† adpromisit;
ob haec onera ergo posteriores reges abstinuerunt coronatione.
3.1 Regiminis forma hodie est monarchia absoluta, utut prius limitata
fuerit; regno Arragonico relicta tamen est praerogativa quod proprios habeat gubernatores,
Phylippus tamen 2. exstinxit ceteras eius praerogativas; hoc saeculo Phylippus 5. etiam
gubernium eius exstinxit Arragoniaeque gubernium Castiliae subjecit, cum Arragonia favisset
Carolo 6--o et domi Austriacae in bello successionali, et ab eo tempore omnes provinciae sunt
sibi incorporatae et monarchice gubernantur.
4.1 Status publici sunt 4: clerus, proceres, ordines equestres, et urbium
deputati; status hi prius celebrarunt suas Iuntas de Las Cortas generales, hi tamen status
extra usum venerunt. 2 Status Arragoniae erant 3: clerus, proceres et urbes.
5.1 Olim unica erat classis nobilitatis, qui Riccos hombres, Reiche Leute,
dicebantur; tardius dividebatur in duces, comites, marchiones et vicecomites, hi generatim
barones regni dicebantur, et hi omnes Sennores dicebantur, et praedicatum a praediis suis
habent, et hinc etiam Titulos vel Titulados dicuntur, seu homines titulis utentes, bona
ipsorum plerumque sub maioratu sunt. 2 Inferioris ordinis nobiles sunt 3:
gavaleros, seu equites,
2-202
2. escuderos seu scutum gerentes. 3. hydalros !. 3 Inter
ipsos proceres habetur peculiaris eminentior classis, qui grandes Hispaniae dicuntur, haec
praerogativa per regem tribuitur familiae ob merita sua, et tunc is, qui maioratum tenet, est
grand. 4 Fit haec electio per formam rescripti, in quo rex talem Vetter
apellat, hi viri in functionibus publicis adstant regi et quidem apposito petaso, primique
regem sequuntur, hi paribus Franciae, Angliae et electoribus imperii comparantur.
5 Rex Hispaniae juribus monarchae illimitate utitur in omnibus; stirps regnans
jure hereditario possidet thronum, utitur titulis conspicuis tota familia, nullibi gentium
tantus fastus ac hic. 6 Non nulli Castiliae principes, uti Ferdinandus 1,
Alfonsus 6, 7, 8. se imperatores dicebant; regis Hispaniae titulus est amplissimus omnium;
minimus titulus eis est: Rex Hispaniarum Chatolicus, in publicis negotiis cum exteris se
subscribit cum nomine baptismali, domi se subscribit Ego Rex. Primogenitus dicitur Princeps
Asturiae, qui tamen non nascitur, sed creatur per regem, ceteri regis filii et filiae Infant
Von Spanien compellantur; Hispani regi suo primum locum tribuunt in Europa.
6.1 Insigne regis Hispaniarum est divisum in areas 4; prima area rursus in 4
areas divisa est; in 1--a et 4--a conspicitur castellum aureum cum 3 turribus in campo rubro,
ut Castiliae scutum. In 3. et 2. area habetur ruber coronatus leo in cubo argenteo, ut
Legionis insigne; in medio 4 linearum areae aede pomum Granatense fissum bifariam, ut regni
Granatensis insigne, in campo argenteo. 2 In quadratura maiori 2--a
perpendicularis adest divisio, in dextra adsunt 4 pali rubri in campo aureo, in sinistra est
scutum Siciliae; in superiori et inferiori areola adsunt 4 rubri pali, in duabus lateralibus
adest 2-204 aquila nigra in campo argenteo. 3 In 3--a area
horizontalis adest divisio, superius est fascia argentea in campo rubro, ut insigne Asturiae,
alia pars est aureis lineis quinquies dextrorsum fissa et rubro limbo circumdata, et est
antiquum Burgundiae scutum. 4 In 4--a adest horizontalis divisio, in superiore
est scutum caeruleum aureis liliis persparsum et albo limbo circumseptum, in inferiore est
aureus leo in campo nigro; in medio habetur scutum corcurale, quo exhibetur scutum stirpis
Antegavensis, nempe 3 lilia in campo caeruleo cum rubra periferia; universum scutum cingit
catena aurei velleris cum exuviis agni; telamones sunt duo leones. 5 Hoc ergo
est insigne majus; praeter hoc habetur minus, in quo tantum Legionis, Castiliae, et stirpis
Antegavensis adest scutum.
7.1 Archiofficiales in effectu quidem cesserunt, eorum tamen supersunt
nomina. 2 Cancellarius magnus, penes hunc erat maxima potestas; connetabilis
seu comes stabuli; admiralis regni. 3 Aulae officiales sunt: magnus
elemosinarius, supremus aulae praefectus, camerariorum magister, stabulis praefectus,
falconariorum magister et venatorum magister.
8.1 Inter ordines Hispaniae eminet ordo Aurei Velleris (vom goldenem
Fliess); hunc ordinem anno 1431. in Flandriae urbe Bruga fundavit Phylippus Bonus; jura haec
Bourgundica pervenerunt per matrimonium, uti scimus, ad domum Austriacam, nempe Carolum 5.
regem Hispaniae, proin etiam ordo hic ad Hispaniam translatus est; exstincta domo Austriaca in
Hispania et Phylippus 5. et Carolus 6. Romanus imperator posuerunt se ad jus huius ordinis;
insigne huius ordinis sunt exuviae agni, geruntur ex catena aurea, hac catena calibem et
silicem alternatim repraesentat in suis articulis; extra solemnitatem ex rubra vel aurea
ligula geritur; hic ordo est prius in Europa et honorificentissimus.
9.1 Recentissimus ordo anno 1771. fundatus est a Carolo 3. tempore
nativitatis nepotis; insigne est stella in medio hominis effigie Beatae Mariae Virginis, in
parte postica est nomen fundatoris Caroli, geritur ex ceruleo-lucida ligula cum limbo albo ad
dextrum latus. 2 Habentur adhuc 4 ordines, qui prius erant ordines
ecclesiastici, modo tamen sunt saecularisati; 2-206ordines hi tempore cruciatarum
expeditionum sunt enati; ordines hi sunt tres: 1. Sancti Iacobi de Compostella; 2. Calatrava
et 3. Alcantara; omnes tres ordines ampla possident bona, praecipue magnus magister ampla bona
habet; omnes hi ordines prius subjecti erant pontifici et a regibus exempti erant; Ferdinandus
tamen Chatolicus se ipsum fecit magnum magistrum ordinum; praeter magnum magistrum sunt
equites alii titulares, qui nulla praedia habent, alii sunt commendatores, qui praedia habent;
ordo prius habet 47 commendaturas; 2--us habet 56, 3--us habet 37 commendaturas.
3 Alter est ordo Arragonicus, qui a Iacobo 2--o in urbe Montesa fundatus fuit
saec. 14, habet 13 commendaturas; ordo S. Ioannis, modo Melitensis, complures habet
commendaturas in Hispania.
10.1 Sedes regia olim erat in urbe Toletensi, temporibus Saracenicis
diversis in urbibus residebant reguli; Phylippus 2--us determinavit Madritensem urbem pro sede
sua. 2 Urbs haec ampla est, ad regulas tamen politiae non adeo exacta,
immundities magna est in hac urbe; pallatium regium, quod '737. aedificari cepit,
splendidissimum est; Boen retiro est castellum aestivum regis, item Aranquetz, Casa del campo;
La florida, El bordo, Villa viciosa, et S. Ildefonso, hic nobilissima bibliotheca existat
praecipue in manuscriptis Arabicis.
§ 5 Externae securitatis media
1.1 Pernecessaria est regno huic potentia utraque tam maritima quam
campestris. 2 Anno '778. fuit una navis a 112 tormentis, 6 cum 80, 41 navis
cum 70 tormentis, 5 cum 64, et 6 cum 60 tormentis; praeter has lineales naves complures aliae;
32 fregattae intra 20 et 32 tormenta; 12 minores intra 12 et 30; 4 tormentariae naves cum 8
tormentis, 3 galleon cum 6 tormentis, 7 semi galleon cum 3 tormentis, 17 huccer cum 12
tormentis. 3 Hispania provisa est lignis, ferro, et cupro, nec non pice pro
structura navium. 4 Numerus militiae ad 49 014 capita computabatur;
accesserunt dein 8 cohortes infanteriae maritimae quae 5718 capita numerabant;
2-208
dignitates bellicae sunt: General Capitain, hic est primus architalassus; 2. est General
Lieutinente; 3. Gyeze dez Cadra !, hi sunt commendantes classis minoris; hos
sequuntur capitani; tota classis habetur divisa in 3 departamenta, haec departamenta a
portubus habent nomen suum, Cadix, Feroll et Cartagena, in quibus naves continentur, in portu
Caditano habetur etiam schola militaris. 5 Provisa est Hispania portubus
insignibus; Caditanus est praecipuus omnium, dein Cartagensis, Feroll, cum aliis minoribus.
2.1 Militia campestris ex propriis subditis copiosa non est, sed ex
peregrinis colligi debet; hinc ex Italis, Helvetis, Hibernis, et Volonibus !
conscriptum habent exercitum; totus exercitus Hispaniae hic erat anno '778. 9900 capita garde,
46 legiones pedestres in quibus 61 421 complectebatur, 3350 capita tormentariorum, ingeneurs
150; totum corpus equitum ad 13,200 capita; 29,700 capita provincialis militiae.
2 Habetur etiam militia urbana pro securitate interna, hi cum semi-invalidis
ad 15 000 aestimantur, qui ad urbes et portus custodiendos applicantur. 3
Dignitates sunt general capitain, general lieutinant; mareshall de campe, brigadier et
collonelli. 4 Scholae militares habentur in Hispania Segoviae, Barcellonae,
dein in Oran Africae. 5 Miles Hispanus laudatur, est inediae capax, generosus;
modo omnia ad pedem Gallicanum instructa sunt in exercitu Hispanico. 6 Ad
limites Franciae habent Fanum S. Sebastiani; Fuentarabia, Roses, Gyiran, in limitibus
Portugalliae Tui, Samora, Ciuda Roderigo, Valentza et Badajotz.
§ 6 De legibus municipalibus.
1.1 Sub dominio Romanorum per 4 saecula Romanae vigebant leges, post eos
Gothorum rex Ericus saec. 5 primus scriptas leges tulit, consuetudinesque colligi curavit;
tardius secundus prodivit codex, quem Sisenandus circa 630. colligi curavit;
Castilia suas proprias leges habuit, quarum collectio 1263. adornata fuit; anno 1496.
Ferdinandus
2-210
Chatolicus secundum codicem adornari curavit; hic codex 1505. auctus et emendatus est per
Ferdinandum, et hic Codex Tauri dicitur et est ultimus codex, corpusque iuris et legum
Hispanicarum; leges tamen Romanae non ultimum locum habent in Hispania. 2
Viget etiam ius ecclesiasticum universale in pleno suo vigore. 3 Juxta has
ergo leges omnes deciduntur causae; in omnibus urbibus habetur senatus, qui ex praeside et
assessoribus constat, hi jus reddunt incolis; in civitatibus hi judices corregidor appellatur,
in minoribus regidor, seu regens, vel alcalde. 4 Ab hoc magistratu appellatio
fit ad alia fora provinciae, tota Hispania in 12 divisa est districtus, quorum quivis summum
forum appellatorium habet, quae fora pro quibusdam consistunt etiam fora primae instantiae;
sunt autem sequentia: cancellaria regia, residet Valadoleti; Granatense tribunal et etiam
cancellaria regia dicitur; utrumque hoc ex praeside et 16 consiliariis constat, qui odidores
seu auditores compellatur; 3--um est tribunal Navarrae, quod consilium regis Navarrae dicitur;
eius praeses est regens seu gubernator provinciae cum 6 assessoribus, et aliis subalternis;
reliqua 9 tribunalia apellantur Audientiae regiae, sunt hae: de Coruna, de Sevilia, de Oviedo,
de Canarios, dela contradition a las Indias au Cadix, de Arragon, de Valentia, De Cataluna, de
Malorca; quaevis harum audientiarum habet suum regentem seu praesidem, plerumque locumtenentem
vel generalem capitaneum illius portus; ex istis tribunalibus remissio ultima fuit in Senatu
Castiliano, hic senatus est collegium mixtum et politica et criminalia in eo revidentur.
5 Consilium regis Navarrae gaudet immunitate de non appellando, proin hoc est
ultimum forum in suis causis.
§ 7 De reditibus publicis.
1.1 Reditus Hispaniae duplices esse censentur, generales et speciales
singularum provinciarum. 2 Generales reditus sunt ex bonis coronalibus et
cameralibus; 2--o) ex proventibus, quos rex percipit, qua magnus magister ordinum equestrium;
3--o) ex vectigalibus et teloniis in-, ex-, et transportatis; 4--o) ex nonnullis regalibus,
uti posta, jure monetandi, stempel; 5) reditus ex monopoliis, uti tabacae, salis, mercurii,
pulveris pyrei, et plumbi; 6--o) ex venditione bullae cruciatae. 3 Calixtus 5.
'457. anno bullam dedit regi
2-212
Castiliae Henrico 4, qua ei indulgentiam plenariam, et omnibus, qui 200 maravedi conferret
pro cruciatis expeditionibus, haec bulla tantum pro 4 annis data fuit, et renovari debuit omni
4. anno; ab anno vero '505--o illimitate venduntur exemplaria huius bullae a 200 maravedi.
4 Septimo, ex minoribus reditibus habetur etiam amplae summae, sic ex
arendatione praediorum, educilli regis etc.
5 Huc pertinet praestatio quam
nobiles intuitu bonorum suorum dant, titulo hastae nobilitaris (Lanzen-steuer); huc decimae,
quas personae ecclesiasticae pendunt a suis reditibus; titulo hospitalium vel nosocomiorum
militarium, etiam solvunt ecclesiastici; item praestatio titulo pascui; propter beneficium
montium; praestatio titulo hospitiorum militarium pro erectione cassarnarum; praestationes ab
officinis noviter obtentis; praestatio nigritis inhaerens. 6 Praeter hos
generales titulos redituum habentur speciales hi: 1--o) contributio 24 millionum, rebus
fungibilibus inhaerens, vino, oleo, aceto, et piscibus inhaerens, posteriores reges etiam ad
sacharum et chartam extenderunt; 2--o) accisa omnibus ceteris fluidis inhaerens; 3--o) accisa
saponi, nivibus et foliis lusoribus inhaerens; 4--o) monopolium crematurae, quod rex habet;
5--o) decimae ab omnibus terrae productis; 6--o) decimae rerum omnium emptorum et
permutatorum, nempe rerum immobilium, hodie tamen non est 10--a pars sed tantum certum per
cento solvitur. 7 His ergo oneribus subsunt provinciae tantum regni
Castiliani; aliae provinciae non solvunt tot et diversis titulis, sed uno titulo redimunt has
vexas diversas; sola Navarra immunis est ab his extraordinariis praestationibus; posteribus
! tamen temporibus accisa invaluit in hac quoque provincia; urbs Madrittensis
etiam solvit peculiarem accisam pro invectis rebus.
2.1 Praeter hos reditus dantur tempore belli extraordinaria subsidia
potissimum ab ecclesiasticis exactum !. 2 Ad provincias
Europeas accedunt etiam reditus ex America; in ea nempe in usu sunt diversae accisae, decimae,
sic omnes decimae ex auro, argento effosso, decimae omnium terrae productarum, contributio
capitibus imposita, subsidium status ecclesiastici, lucrum rei monetariae, venditio quoque
bullae cruciatae, nec non diversi tituli monopoliorum, uti in Europa, titulo teloniorum;
provinciales praestationes erogatae habentur; generales vero reditus per inspectores
cameratricos percipiuntur. 3 In Hispania diversae familiae habent jus
colligendi accisas pro diversis districtibus, reges enim bene
2-214
meritis civibus saepe concedebat. 4 Totius Hispaniae reditus anno ***
calculati sunt 23 535 888; hi reditus aucti sunt ad 40 milliones, modo ad 56 milliones
aestimantur escudos debellon.
§ 8 De industria et commercio.
1.1 Populum Hispanicum antiquitus summe industrium ! et
laboriosum fuisse antiqui omnes testantur scriptores, hodie tamen omnis industria apud eos
invaluit, opificia pauca, fabricas et manufacturas fere nullas habent; exteri enim non solum
opificia sed et commercium exercent minitum ! per totam Hispaniam; causam
harum diversam assignant, alii ambitionem, alii desidia arguunt; vero similior causa est
detectio Americae, ab ea enim detecta Hispani gregatim relicta Europa Americam petierunt, sic
defecit populatio, defecit industria; accedit etiam onerum publicorum magnitudo et molestia.
2 Denique fundamentalis ratio repetenda est ex mala regiminis forma, neglecta
financia et commercio; anno tamen '776. instituta est Coronae societas agricolaris, quae
elaborat in evehenda agricultura suffulta ab aula.
2.1 Manufacturae et fabricae celeberrimae habebantur in Hispania tempore
Saracenorum, iis exstinctis evanuerunt usque Phylippi 5--i tempora omnes manufacturae.
2 Has maxime Carolus 3. erexit, sic Madritti habetur porcellanae fabrica, ad
S. Ildefonsum habetur speculorum fabrica florens, in qua mirae magnitudinis specula
conficitur; lanea et linea nec non minores serici fabricae habentur Madritti, in urbe
Quadalexara pannificina florens habetur; non nulli etiam privati incipiunt jam texturas serici
facere.
3.1 Commercium internum in tanta rerum carentia languens est admodum,
communicationis etiam summa est difficultas, viae ubique neglectae habentur et desolatae,
canales paucissimi, fluvii non purgati, telonia fere in omni provinciola adgravat commercium
et consumptionem; 2-216 omne commercium externum eandem habet sortem quam internum;
habent quidem Hispani cum omni fere gente Europea commercium, sed non lucrosum, sed
perniciosum; parato enim aere omnes necessitates suas ab exteris gentibus emere coguntur; imo
nec ipsi sibi adferunt necessitates suas, sed etiam vecturarum utilitatem cedunt exteris;
paucae comparent naves Hispanicae in Gallia, Italia, hodie etiam Angliam et Africae oras
petunt, a quibus religionis Mahometanae aversio eos ad haec usque tempora arcebat, sic anno
1786. primum pedem fixit in Hispaniam Constantinopolitanae aulae legatus, cum quo tractatus
commercii initi sunt; in America meridionali aliquod habent commercium Hispani.
4.1 Commercium, quod cum coloniis suis Americanis habent, est amplissimum,
nam omnibus aliis gentibus praeclusi sunt portus Hispanici; interim nec hoc est admodum
lucrosum, nam omnes res, quas Hispani suis colonistis vendunt, non sunt producta eorum, sed
aliarum gentium Europearum, hinc Hispania est tantum canalis per quem opes et thesauri
Americae in universam Europam dimanant; dein ipsi Galli et Belgae immediatum commercium
exercent cum ipsis Americanis; nam Hispani admittunt ut nomine mercatorum Hispanicorum etiam
exteri ingrediantur portus Americanas, et hinc est ut Hispania penes omnes thesauros et
divitias Americanas, in se pauper sit. 2 Centrum commercii Americani est
portus Gaditanus, hinc in duos ramos dividitur commercium Hispanorum, nempe in Americam
septemtrionalem, et meridionalem; in Cavanensi portu colligunt se reduces naves et sic portum
Gaditanum in Europa petunt; patet ex his quis sit bilancis tam numericae, quam utilitatis
status in Hispania, nempe dispensiosa ! ubique, et quidem invectionis
pecuniarum et evectionis proportio est = 1:5, proin omni millione lucri 4 damni habent.
5.1 Societates mercatoriae et commerciales nullae habentur.
2 Anno '729. in S. Sebastian adest exigua societas, quae in insulis Canariis
quaestum exercet, et potissimum cum cacao exercet commercium. 3 Anno '757.
Barcellonae erecta est maior societas, quae quoad objecta commercii quidem restricta non est,
sed quoad territoria commercii. 4 Portus Hispania copiosas habet tam in
Europa, quam America, sic in Europa habent Malaga, Aliganthae, Barcino, Fanum S. Sebastiani et
Vilboa; praecipuus est Gaditanus portus.
2-218
§ 9 De re monetaria.
1.1 In Hispania diversae deprehenduntur monetae, quae ad duas exaequantur
potissimum mensuras normales maravedis et reales, duplex est valor harum monetarum, nam
Hispani sub eadem denominatione duplicem valorem intelligunt, sub respectu utrum in valore
argenti vel cupri summant, sic si de realibus sermo sit addi debet, utrum real de vellon vel
de platta intelligantur, seu utrum valor de cupro vel de argento sumatur; est autem proportio
inter argenteum et cupreum valorem uti 17 ad 32. 2 Ex auro cuduntur in
Hispania sic dicti doblones, valet 40 reales de platta; cuduntur duplicati et 4-plicati hi
doblones; cuduntur etiam doblones midi seu dimidii, qui 20 valent; cuduntur aurei minuti
pesosfuertes doro. 3 Argenteae sunt hae: pesos fuertes, quae passim piaster
apellantur, valet 11 reales et 6 maravedis de platta; hi cuduntur dimidii, qui escudos de
vellon vocantur; cuduntur etiam 4--tes et valent 2 R. et 27 maravedis de platta.
4 Reales fuertes valet 1 R. et 13 maravedis et 1/2 de platta.
5 Cuduntur etiam reales de Sevilla et valet 1 R. 4 maravedis de platta,
cuduntur dimidiati et quadrates. 6 Cuduntur etiam blancas 1/2 maravedis
valentes; cuduntur numi 2 blancarum, 3 blancarum, item quartas quae 4 maravedis valet.
7 In Castilia aliisque provinciis computatio fit in real de bellon, quod 6
denaros nostros valet; in Andalusia et portu Gaditano computatio fit juxta reales de platta
quorum 8--vum piaster facit; ducados etiam est duplex de vellon et de platta et valet 11
reales de suo genere, nempe vel de platta vel de vellon. 8 34 maravedis valent
unum real; 5 real + 20 maravedis de platta = 10 real de vellon; 10 real de vellon sunt
aequales 2 liver et 2/3 Gallicano; 2 et 2/3 livrae = unifloreno Renensi; 1 ergo real de vellon
= 2 grossis nostris.
2.1 Cuduntur monetae Madritti, in urbe Sevilla, Segovia, et Guencae; in
America cuduntur in urbe Mexico et Lima, cuduntur autem monetae juxta eandem denominationem.
2 Piaster tamen Americanae leviores sunt quam Hispanicae, sed puriores sunt
hae monetae.
3.1 Universim monetae Hispanicae spectato valore interno valde sunt malae;
differt enim vehementer valor externus ab interno. 2 Anno '750.
2-220
edita est lex publica qua evectio omnis auri et argenti prohibita est, sed satis ridicule;
vidimus enim bilancem evectionis et invectionis esse ut 5:1; stante hac bilanca impossibile
est hanc legem observare, imo ea obest commercio; tandem legem hanc interpretati sunt ad purum
et crudum aurum et argentum.
§ 10 De religionis negotio.
1.1 In hoc regno unica deprehenditur religio Chatolica, neque alteri
conceditur usus; ipsi referunt Hispani Chatolicam religionem primas cepisse radices in hoc
regno, ferunt eam per apostolum Iacobum introductam esse, qui etiam patronus tutelaris totius
monarchiae est; Carolus quidem 3--us anno '760. cum jurasset immaculatam conceptionem Beatae
Mariae Virginis eam insimul pro patrona tutelari totius regni constituit, et hic duplex
habetur patronus. 2 Hispani maximo cultu venerantur ea quae ad religionem
spectant, copiosissimi hic monachi, innumera eorum coenobia; hinc superstitio summa non inter
plebem solum, sed et nobiliores, adeo ut nulla gens sit, Portugallica excepta, quae caecae
superstitioni immersa plus haereret; archiepiscopus Toletanus est caput
domesticum, est primas regni, natus ! consiliarius status, cancellariusque
Castiliae; hic habet maximam activitatem per totum regnum, habet 8 suos suffraganeos; 5000
praesbiterorum habet, reditus ad 300 000 ducados aestimantur; praeter hunc 7 archiepiscopi
habentur, talis est Seviliensis qui 4 sufraganeos habet; 3) S. Iacobi de Compostella 12
sufraganeos; 4) Granatensis 5 suf.; 5) Burgensis habet 4; 6) Daragonensis cum 7 suf.; 7)
Caesaraugustanus habet 6; 8) Valentinus cum 3 suf. 3 Praeter hos adsunt adhuc
2 episcopi exempti, Legionensis et Ovietensis, proin 48 sunt episcopi in Europa.
4 In America aeque copiosus adest clerus, 6 nempe metropolitae: S. Domingo in
Mexico, Quadimala, Lima, Carcos, et Santa fee, et 28 suffraganei episcopi.
2.1 Ius publicum ecclesiasticum duabus nititur concordatis, unum inter
Carolum 5. imperatorem et Hadrianum 6. et Clementem 7. de anno '524; 2-222 alterum
est inter Benedictum 14. et Ferdinandum 2. de anno '753--o. 2 Olim pontificum
summa erant jura in Hispania, pontifices enim omnia jura majestatica circa sacra exercebant;
sed per concordata haec jura vindicata sunt regibus; confirmatione tamen pontificis opus est;
pontifici reservati sunt 52 pingues canonicatus, hos pontifex confert, in ceteris rex aut
conventione aliorum renunciat; etiam annatis et juri spolii renunciarunt pontifices; nuncius
pontificis hodie adhuc tribunal suum Madritti habet, in quo causae nomine pontificis
deciduntur. 3 Anno '761. Carolus 3. solemne decretum edidit, solemniterque
cavit nullas bullas, nullum breve pontificum per diaeceses circulare, quin judicio et
revisioni regio substernantur; placetum ergo regium anno primo '61. introductum est in
Hispaniam. 4 Praecipuum pontificis reique ecclesiasticae fulcrum est
inquisitio sacra, seu sanctum tribunal inquisitionis haereticae pravitatis; hoc officium a
temporibus Ferdinandi Chatolici viget Seviliae, anno '478. vel '80. 5 Primus
inquisitor fuit Thomas Torquemada monachus Dominicanus, ad hoc ergo tribunal adhibebantur meri
Dominicani. 6 Imprimis ergo tantum ad Iudaeos et Mahometanos restrictum est
hoc tribunal, tardius ad omnes haereticos, imo minimas violationes legum ecclesiasticorum;
hodie 18 sunt talia tribunalia, celeberrimum est Madrittense, in quo residet Magnus
inquisitor; per universam Hispaniam sparsi habentur sic dicti familiares, qui sunt
exploratores Inquisitionis et ad 20 000 aestimantur.
3.1 Ab institutione sua tantum illi referebantur ad haec tribunalia, qui
Iudaismo et Mahometanismo suspecti erant, tardius omnis haeresis relata est his tribunalibus,
apostasia, impietas sodomiae, bigamiae, praeceptorum ecclesiasticorum violatio; processus in
his tribunalibus distinctus est ab omnibus aliis procedendi modis, formam suam accepit partim
ab abusibus monachorum et ignorantia iuris, partim etiam ab instructionibus Roma acceptis;
tribunal hoc distinctum et independens est ab omni forma, ab omni rectoris civilis influxu,
proin in eo nec rex, aut quodpiam aliud tribunal influit, nec causae nunquam !
revidentur, nec quidpiam mutari potest in sententia, nulla apellatio locum habet a sententia
huius tribunalis; proceditur erga denunciationem familiarium vel aliorum quorumcumque, adeo ut
filius patrem, consanguineus consanguineam prodere possit, quin detegatur denuncians, nulla
locum habet confrontatio, tortura in summo vigore est,
2-224
omnis condemnatus bona sua amisit partim ad ratam camerae partim ad ratam inquisitionis;
descendentibus convictorum macula infamiae inhaeret perpetua; hoc ergo tribunal non tantum
episcoporum sed et regis jurisdictioni praejudicat.
4.1 Poena ordinaria fuit poena rogi; fiebat tamen distinctio, qui contumaces
permanserunt comburebantur vivi, suspecti vero tantum jugulabantur prius, dein comburebantur;
alia delicta carcere perpetuo plectebantur, confiscatione bonorum, et macula infamiae.
5.1 Ad mortem condemnati solemniter et publicae executioni tradebantur;
solemnis ducebatur processio constans ex ordinibus religiosis omnibus, confraternitatibus, ex
nobilitate, imo ipse rex saepissime praesens fuit, celebrabatur prius sacrum; ad mortem
damnati ducebantur in medio ad locum suplicii; actus hic Auto da fee (Actus fidei)
compellatur; leguntur intra 14 anos a fine saec. 15. et initium 16. combusta fuisse 6000
hominum. 2 Anno '782. et '3. lectum quidem est inquisitionem cessasse in
Hispania, sed anno '784. adhuc solemne Auto da fe celebratum est; plebs veneratur hoc
tribunal, eruditiores tamen aversantur totum institutum, sed nihil in contrarium possunt; ea
tamen ex parte prodest hoc tribunal, quod populus in obsequio retineatur, et omnia
praecaveantur mala, quae ex turbis religionis in alia regna promanarunt. 3
Clerus in Hispania copiosus et potens est, adsunt facile 3000 monasteriorum in Hispania,
praeter capitula infinita; monachorum numerus ad 69 664 capita, monialium ad 38 089 capita
collocatur; universim status ecclesiasticus ad 250 000 hominum aestimatur; tanta multitudo non
potest non obesse statui.
§ 11 De educatione et scholis.
1.1 Educatio in Hispania privata magis est quam publica. 2
Habentur in Hispania 23 universitates et 3 in America, ex his tamen tantum 3 sunt veri nominis
universitates: Madritensis, hanc Phylippus 4. anno '625. fundavit, Carolus vero 3 formavit eam
magis anno '770; alia est in urbe Alcala dehenaros; 3. Salamancae; insigniter dotatae sunt
omnes 3; praeter has academiae diversae habentur, copiosae gymnasiae, et scholae triviales in
2-226
omni fere loco; Phylippus 5. Madritti fundavit 3 academias, linguae Hispanicae, historiae et
medicinae; Seviliae vero fundavit academiam artium liberalium. 3 Valedoleti
est geographiae academia; Ferdinandus 2. fundavit picturae, sculpturae et architecturae
academiam Madritti. 4 Hispanus ad scientias generatim aptus est, maxime tamen
ad poesim sunt proclives, in authorum classicorum lectione et imitatione certe non ultimi
sunt; ipse Seneca, Quintilianus, Lucanus etc. Hispani antiqui erant. 5
Philosophia in hanc diem regnat scholastica, quae multum obest perfectioni
eorum, nemo enim audet novationem facere, quin incurrat notam sacrae inquisitionis; in studio
medicinae hodie adhuc omnibus gentibus Europeis postponuntur Hispani, utut aevo medio Hispania
fuerit sedes celeberrimorum medicorum; Ferdinandus 2. hortum botanicum fundavit celeberrimum
Madritti; in iurisprudentia magis eminent Hispani, maxime circa jus Romanum versantur scripta
eorum; politicas tamen juris partes et philosophicas plane non excolunt. 6
Theologia prout filosofia realitate destituitur, et in meris ineptis
futilitatibus versantur; casuisticam maxime excolunt; tale est opus Sanqueczii de matrimonio;
interpretationem scripturae, linguarum studium negligunt, meris nugis obruti.
§ 12 De collegiis publicis.
1.1 Praecipua hactenus recensita regni Hispanici negotia per collegia
administrari consueverunt. 2 Praecipuum ex his collegiis est Consilium status;
constat collegium hoc 4, 5 vel etiam sex secretariis status pro ratione negotiorum; senior
inter hos dicitur decanus consilii et ut primarius minister considerari debet et primado
dicitur etiam; huic adjuncti sunt ceteri inter quos negotia per departamenta divisa sunt;
primus gerit negotia externa, 2. tractat negotia rei nauticae, Indiarum et rei marinae, 3.
objecta gratiae et 2-228 justitiae gerit; 4. est finantiae minister, 5. rei
bellicae; singuli status consiliarii haec negotia seorsim manipulant, et tantum regi
substernunt consilia sua.
2.1 Secundo loco censetur supremus Castiliae senatus, hic senatus subjectus
est ministris status; hic senatus in 7 departamenta divisus est, cuique divisioni praeest
proprius praeses, in cuius absentia decanus seu senior consiliarius praeest.
3.1 Tertium collegium est consilium bellicum, in quo rex est praeses, cuius
vices cancellarius supplet; dividitur in duas partes, quas salas compellant; in sala primaria
adest decanus cum 13 consiliariis, in hac oeconomica, politica, et negotia gratiae
administrantur; secunda sala constat ex decano et 4 consiliariis, et hi negotia justitiae
administrant.
4.1 Quartum collegium est tribunal Sacrae inquisitionis, cuius praeses est
Magnus inquisitor Hispaniae, qui adnexum habet sibi confessorium regium et 7 assessores.
5.1 Quintum est supremum collegium Indiarum, quod in duas salas divisum est;
1--a oeconomica et politica Indiarum negotia administret, 2--a vero negotia justitiae; in
prima adest praeses cum 9 consiliariis, et in 2--a cum 7.
6.1 Sexto est Consilium ordinum equestrium, adest praeses cum 9
consiliariis, et aliis subalternis.
7.1 Septimo loco est Camera regia seu Consilium finantiae, quae ex 3 salis
constat, ubi negotia contributionum, justitiae et politica alia negotia administrantur; in
prima habetur gubernator cum 3 consiliariis; in 2--a 16 consiliarii, in 3--a sunt 6.
8.1 Ad Senatum hunc spectant 5 fora alia, nempe Camera rationaria; 2--o
Commissio generalis bullae cruciatae, quo pertinent etiam dispensationes diversae
ecclesiasticae, hoc collegium habet 11 consiliarios; 3. est Collegium administrationis
tabacae, habet 7 consiliarios cum praeside; 2-230 4--tum est Suprema generalis
inspectio; supremus inspector intendans generalis dicitur, qui 2 habet inspectores adnexos
sibi; 5--tum est Collegium generale rei commercialis, quo pertinet negotium rei monetariae et
montanisticae, cum 11 consiliariis. 2 8--o est Regius aulae senatus, qui
constat ex praeside et 12 assessoribus et negotia famulitii regii dirigunt; 9--o loco sunt 12
Collegia iustitiae, de quibus jam supra egimus.
9.1 In provinciis adnexis, incorporatis, et subjectis specialis habetur
constitutus provinciae praeses, qui apellatur vel prorex vel gubernator vel capitanus, pro
diversitate provinciarum. 2 Hi gubernatores olim erant soli, sed ob abusus
multos hodie habent adnexos consiliarios; raro tamen ultra triennium permittitur quis
gubernator, ne per corrasas opes formidabiles fiant.
10.1 Urbes habent suos magistratus domesticos, qui vel gubernatoribus vel
collegiis subsunt; hi magistratus tam judicialia quam politica ipsi gerunt.
§ 13 De ratione status
1.1 In Hispaniae regiminis forma certe ratio status poscit, ut evitentur
multa hactenus observata; pauca enim sunt quae bona esse deprehendi potuissent, proin quae
retineri deberent; regiminis naevi corrigantur, in re rustica, fabricis et manufacturis
mutatio fiat, haec perficiatur, impopulatio procuretur; fastus civium exstinguetur, otium
fugere doceantur; obices removeantur, qui commercio domestico obsunt; commercium Americanum ad
meliora principia reducatur; res finantiae etiam ad meliorem ordinem essent redigendae; in
materia religionis infinitae reformationes faciendae, Tribunal sacrae inquisitionis
sufferendum, prudens tollerantia invehenda, monachorum numerus restringendus, sacerdotalis
enim status excessive exauctus est.
2.1 Ratio status externa poscit ut Hispania amicitiam colat cum Gallis, qui
ipsis contermini sunt, et plurimum prod- et obesse possunt; olim ratio 2-232 status
poscebat ut Romani pontifices colantur, hi enim prius plurimum prodesse et nocere poterant;
hodie tamen relate ad aulam Romanam mutata est vehementer ratio status omnium provinciarum,
Hispani tamen maxime adhuc aulam Romanam colere debent. 2 Cum Italia quoque
maxima mutatio facta est, Hispania enim nihil amplius possidet in Italia; cum tamen principes
agnati in Italia possideant, opus est curam Italiae habere, et foedus colere maxime cum
Sardinia. 3 Cum Romano Imperio Germanico hodie non est tantus nexus Hispaniae,
quam fuit olim, hodie ergo utcumque indifferentes sunt; cum Dania, Svecia, Russia utut hae
gentes per distantiam tantum obesse non possint, tamen in foedere haec regna multum obesse
possent. 4 Cum Porta Ottomanica olim in statu perpetui belli erant Hispani,
hodie tamen ob commercium tractatus et foedera servanda sunt, idem cum Tunetanis et Algiris
faciendum erit ob commercii securitatem.
2-236
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|