Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง 8 De agricultura, manufacturis, etc.

1.1 Industria huius gentis omni tempore stupenda fuit parsimoniaque eorum summa; obest tamen ipsorum diligentiae nativa sterilitas omnium provinciarum; meliorationes tamen copiosas susceperunt, praesertim in domandis aggeribus aquis, exsiccandisque superfluis aquis, ita ut paucissimis incorrigibilibus desertis exceptis omne frustum terrae fructificare cogatur.

2.1 Belgae agricultura non poterant operam navare ob sterilitatem, sed eo magis rei pecuariae, hinc boves, oves in copia habentur; fructus hortenses non desiderantur; ex piscatura quoque ramum maximum commercii et sustentationis effecerunt; prima piscatura Belgarum est Cabelliau Fischfang, est species salsae; hac piscatura facile 150 naves occupantur; pisces hi partim ad littora Belgii partim intra Islandiam et Luttiam capiuntur; pisces hos partim vivos perferunt in patria, partim statim in mari insalsant et hic est piscis Laberdan. 2 Alia est piscatura Halecum, Herringfischerei; haec est maxima eorum piscatio, praesertim ab eo tempore quo arcanum saliendi detectum est; hac piscatura 1500, imo etiam 2000 naves occupabantur, haec piscatura 25--a Iunii initium sumit et durat usque 25 Novembris, incipiendo in septemtrione, regrediendo semper ad patriam suam; perampla haec occupatio novissimis temporibus valde imminuta est, respublica tamen omni possibili modo fovet hanc hominum occupationem. 3 Tertia piscatio est Cetria, Wallfischfang, haec parva piscatura dicitur, cum paucos homines respective occupent: anno '615. in finem huius piscationis coaluit societas piscatoria septentrionalis, quae tamen anno '645. cessavit; modo ad litora Grenlandiae piscantur hunc piscem; olim 160, etiam 200 naves occupabantur ea, hodie aegre 100; haec piscatio est valde pretiosa, 35 000 f. una solum navis constat pro hoc negotio.

4.1 Fabricae, manufacturae, opificia omnis generis apud populum hunc florent; florent fabricae ipsorum quam maxime ob leve manupretium, 2-170 homines enim nimis parce vivunt, hinc paucissimis sibi provident de rebus necessariis; census exigui sunt, hinc facile pecuniae haberi possunt pro speculatione, hinc etiam minori lucro contenti esse possunt quam aliae gentes; hodie tamen fabricae non sunt in eo flore in quo erant prius, potissimum ex eo quod etiam aliae gentes suas fabricas habeant; dein ipse luxus et frugalitas Belgarum maius manupretium produxit pretiumque mercium auxit. 2 Maxime florentes manufacturae sunt Amsterodami et Harlemi, ubi sericeae maximae, byssus praeparatur. 3 Lugduni, Utrajecti florent pannificinae; textura lini omnis generis hodie quoque in maximo flore est; Harlemii habent ingens insolatorium (Bleiche); in Geldria et Hollandia charta optima conficitur; Delphis conficiuntur vasa figuli optima, alibi etiam porcelana; in arte petras poliendi excellunt Belgae Amsterodami et Antverpiae. 4 Conficiuntur horologia quoque, artefacta, instrumenta diversa Amsterodami; Utrajecti sclopi conficiuntur optimi; Amsterodami infinita multitudo habentur fabricarum Vulcani, sic enses, sclopi, tormenta, pulvis pyraeus pro Hispania, Italia, et Turcia ibi paratur. 5 Typographiam habent praestantissimam.

5.1 Ex fabricatis tam copiosis necessario commercium tam externum quam internum resultat; commercium ipsorum maximum est in Hispania, ab illis coemunt vinum, lanam, ferrum et poma citri; vendunt ibi fabricata sua omnis generis. 2 Frequentes sunt Belgicae naves in Portugallia, hic vendunt aeque aromata sua et artefacta omnis generis, emunt vinum et fructus. 3 In Francia praeter pisces et aromata vix aliquid vendunt, emunt vinum, salem, vitra et pro parte papyrum; in Anglia utut portus ingredi non audeant, tamen commercium magnum cum illis habent; Scotiam enim et Hyberniam ingredi audent, emunt lanam, stannum et plumbum; lanae Anglicanae exportatio furtiva plerumque est. 4 Cum Belgio Austriaco et toto Imperio florens commercium habent per Rhenum; in partibus septemtrionalibus, Russia, Svecia, Norvegia, Dania, aeque floret commercium; sic ferrum, cuprum in Svecia emunt; in Norvegia ligna et pisces; in Dania legumina, pelles; in Polonia cerum, mel et frumentum; distrahunt ubique artefacta sua et aromata. 5 Ex Italia vina, olea, amigdala, ficus etc. coemunt; in partibus orientalibus maris Mediterranei aeque florent; sic Smirnae, per universam Greciam, Aegyptum, per insulas Archipelagi, Alexandriae etc. coemunt gossipium, thus, lanam etc; hoc

2-172

commercium regitur per commissionem seu societatem Levantinam, unicuique tamen liberum est in his partibus commercium exercere soluta certa taxa; per Africam, Americam aeque commercium exercent; in Africa coemunt nigrites, aurum, pelles, aromata, ebur, venduntque aromata sua et artefacta. 6 In America exiguum quidem habent commercium, non tamen contemnendum caffee, sacharum, gossipium, cacao et tabacam evehunt ex America; commercium tamen furtivum habent etiam cum coloniis aliarum gentium, in quo exercitatissimi sunt. - 7 In Asia aeque florentissimum commercium habent non obstantibus impedimentis per alias gentes positis. 8 Sic cum Iaponensibus illi solent habere commercium ceteris Europeis exclusis, et cum ceteris quoque Indiarum orientalium gentibus; omne hoc commercium exercet societas commercialis; cogebantur enim Belgae statim initio reipublicae se consociare ad superanda omnia impedimenta quae Hispani, Portugallique ipsis objiciebant in hoc commercio; enatis autem pluribus societatibus cum sibi ipsi impedimento essent perque concursum pretium mercium ipsi adaugerent, hic societates hae minores conjunctae sunt in unam magnam anno '602--o privilegioque firmata est; fundus huius societatis fuit antea 6 million et 600 000 fl., sed tardius reductus est ad 6 milliones 441 000 fl. qui fundus in 2147 accias divisus est, proin quaevis accia ex 3000 fl. constat; haec societas, uti scimus, amplissimas possessiones habet et integra regna, intuitu quarum provinciarum societas omnia jura majestatica exercet; dependet tamen societas tota a statibus generalibus, omnia enim ex privilegio habent; societas haec in partibus provinciarum suarum 12 000 regulatae militiae habent, belli vero tempore duplicatur et triplicatur etiam, si necesse sit; praeterea 100 naves bellicas habent quae armantur tormentis a 20 usque 60; tota societas divisa est in 6 cameras, nempe Amsterodamensis, Midelburgensis, Delfensis, Rhaeterodamensis, Harlemensis et Encusiensis, singula camera habet suum praefectum, qui eliguntur plerumque ex iis qui plurimas accias possident. 9 Sex istae camerae subordinantur collegio 17 virorum qui ex singula camera eliguntur; sic Amsterodamensis eligit 8 membra, Midelburgensis 4, reliquae camerae singulae seorsim 1; decimus septimus alternatim a minoribus eligitur cameris. 10 Omni anno ter congregatur hoc collegium alternatim Amsterodami et Midelbourgi. 11 Datur etiam collegium 10--virale quod instar

2-174

cancellariae magni collegii habetur, nam hoc executioni dare solet decreta collegii 17 virorum; ipse vicarius sessionem et reditus habet ex hac societate.

6.1 Duo sunt distincti gubernatores, in civilibus supremus gubernator residet Iava insula in urbe Batavia; hic est supremus gubernator et admiralis totius classis socialis; confertur ista dignitas in annos 5, quia hi homines habent oportunitatem divitias comparandi; ut ergo etiam alter hoc favore gaudeat, conferunt tantum in 5 annos; dein etiam ne usurpatio fiat dignitatum. 2 Post gubernatorem est director generalis qui summa potestate in negotiis mercaturae gaudet; praeter hunc habentur directores commercii particulares, qui in partibus dirigunt et referre debent ad generalem directorum. 3 Habetur praeter hos consilium status Bataviae residens, quod ex 14 membris constat, quod exsequitur decisa Europae.

7.1 Habetur etiam collegium justitiae in quo processus revidentur; hoc collegium ex 8 ordinariis constat viris; portus, urbes rursus habent suos gubernatores, qui subsunt consilio status. 2 Opes huius societatis sunt amplae in commercio; juxta pretium emptionis aestimatae sunt merces invectae ad 360 milliones, quae ab origine societatis invectae sunt; 1260 milliones lucrati sunt; anno 1672. lucrum ad 10 milliones aestimatum est, modo vero ad 3 aureorum milliones aestimatur lucrum quotannis. 3 Habet societas suas 35 vel 40 naves commerciales, quae diversis anni temporibus expediuntur; modo tamen male geri negotia socialia fertur, large agi cum pecuniis socialibus.

8.1 Alia est societas occidentalis Indica, quae in America et Africa commercium exercet; haec societas anno '621. coaluit et fundus eius ad 7 milliones et 200 000 aestimatur; haec societas '628. classem argentariam Hispanicam intercepit, quae ad 11 milliones aestimabatur; haec tamen societas anno '674. cassata est, ob exortas turbas anno tamen '675. nova societas fundata est, quae hodie adhuc viget, sed rursus in turbis existit.

9.1 Omne commercium Bellgicum facilitat Banco Amsterodamense quod '609. erectum est; communiter pecuniae in hac mensa argentaria existentes ad 400 milliones existimantur; hic ergo pecuniae privatorum sub cura publica existunt pro commercii facilitatione; apochae seu chartae huius banco per totam Europam circulant, et quidem sub maxima fide, quia quaevis charta habet suam pecuniam repraesentatam in banco.

2-176

10.1 Belgae pro commercio promovente in omnibus mundi partibus habent suos portus, factores, procuratores et emporia; Amsterodamum est sedes totius commercii, bilanx commercii tam numerica, quam utilitatis summa est in Belgio; pannus, tela, aromata et pisces sunt praecipuae rubricae commercii Belgici; quaevis natio libenter commercium exercet cum Belgis, quia Belga nunquam ad credit accipit, sed potius anticipat pecunias; magnam etiam facilitatem in eo habent, quod omnes Europeae aulae sint debitores Belgarum ob ingentem vim pecuniarum praesentium. 2 Per cambium aeque ingens emolumentum habent Belgae.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.