Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

maturitate et acumine ingenii gaudent; hae dotes animi aptos reddunt Belgas ad commercium, ad speculationem. 2 Probitas, fidelitas et honestas capitales olim virtutes Belgarum erant, hodie tamen nonnihil hae virtutes deficiunt. 3 Libertatis maxime sunt amantes, hinc etiam aliis libenter succurrunt, qui in periculo sunt eam amittendi; vitia communia Belgarum sunt avaritia et habendi cupido; haec omni ex parte censeri non possunt, hic enim stimulus ipsis originali tempore summe neccesarius fuit. 4 Arguitur etiam intemperantia eorum in potu, utut vinum ipsis non crescat; hoc tamen ex physicis explicari debet rationibus, illi enim intra aquas habitantes debent roborare corpus suum per labores copiosos delassatum; sexus femineus laudatur puritate morum, ordine in rebus domesticis, et a parsimonia; imperii domestici cupidae sunt, quod Belgae ultro ipsis concedunt; laudatur decor formae et candor ipsarum; in conversatione notatur quaedam coactio et difficultas. 5 Loquuntur propriam linguam Hollandicam, quae est corrupta Germanica lingua; hoc saeculo Germanica pura et Gallica invaluit, ipsa domestica Hollandica est locupletata et ad regulas gramaticae exacta. 6 Etiam Latina in summo flore est in Belgio. 7 In nonnullis partibus linguam antiquam obscuram colunt, quae distincta est a Belgica; talis in Frisia locum habet.

Vade retro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.