Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

huius coloniae pertinent ad urbem Amsterodamensem, 1/3 vero ad Indiae societatis occidentalis compagniam; 2--a Besseguero, 3--a Barnice; haec 3--a est privatorum civium colonia; possident etiam insulam Currassao et S. Eustachius, et hae ditiones ob sacharum, caffe, indigo et tobacam sunt perutiles. 2 In Africa possident celebre promontorium Bonae spei; hoc summi est momenti cum sit clavis in Indias orientalis propugnaculoque munitissimo provisum est, gaudet vino optimo hoc promontorium, quod ipsum utillissimum commercium praebet ipsis. 3 Habetur hic hortus botanicus cui par in orbe non datur; titulo proprietatis hoc promontorium pertinet ad societatem Indiae orientalem; aliae vero omnes possessiones Africae ad occidentalem societatem Indiae pertinet; nempe in Ginea littoribus arces munitissimas duas possident De la Minha seu fanum S. Georgii; praesidium dein Moure, seu Nassoviense. 4 In Asia orientali ditissimas habent possessiones Belgae; in continenti praeter innumeras factorias et depositoria in littoribus Malabariae possident Cananor, Cangananor, Cochin, Coilan, quae praesidia nobilissima sunt in regnis eiusdem nominis; cum his regulis Belgae foedus colunt commercii causa; in litoribus Colomandel habent Nagapatnan, aliud est munimentum Geldriae; in Litoribus piscationis Belgae arbitri sunt totius piscationis et commercii; ad Tutucorin habent piscationem perlarum cum exclusione omnium gentium; in paeninsula Malacca habent urbem eiusdem nominis et portum, una cum territorio amplo. 5 In maribus diversas possident insulas; possident magnam partem insulae Ceilon seu Cinamoni, in qua integra silvae cinamoni habentur; in hac insula habent diversa munimenta, cidadella, ut eam in suo potestate retineant, et alios arceant gentes. 6 In insula Iava possident integrum regnum Iacatra; utuntur dominio directo in diversos adhuc regulos huius insulae; in hoc regno Iacatra sita est celeberrima urbs Batavia, quae inexpugnabili praesidio et portu provisa est, hic est centrum totius commercii Belgici; haec insula suppeditat orisam, gosipium, caffee, sinsiper, imper; in Sumatra insula possident 2 munimenta Palimban et Iamblin, per haec sunt in dominio totius commercii; in insula Timor habent depositorium munitum; insula Macassar seu Celeps cum omnibus populis et regulis dominium supremum Belgarum recognoscunt, tributum solvunt, et ab anno '667. cum Belgis solis commercium faciunt; ipsa urbs Macassar Belgarum est.

2-140
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.