Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

5.1 In regno animali habentur pecora cornuta copiosa ob pascua copiosa, maxime in Hollandia, Frisia, Groninga et Transisalana provincia, hinc gaudent lacte, butiro et caseo; habentur greges etiam ovium ex quibus lana non mediocris habetur; ferae sunt exiguae, sed pisces copiosissimos !, aves copiosae habentur in Zeelandia, praesertim maritimae; ex regno vegetabili habent in Hollandia aliquantum frumenti, etiam in Geldria, sed fructus arborum in abundantia habentur; ex regno minerali, habentur lithantraces, sed ligna exigua, etiam gleba focaria gaudent. 2 Modicum ferrum habentur in Sudfania, aliud nullum beneficium regni mineralis; laborat ergo Belgium penuria frumenti, vini, ligni, metallorum et lapidum, imo in quibusdam plagis nec aquam potabilem habent, et cisternis collectis aquis pluvialibus utuntur. 3 Summam ergo naturae penuriam incredibili industria et fatigiis suis superant, et ditissimas reddiderunt provincias suas per unicum commercium et fabricas. 4 In Hollandia florentissimae urbes, horti amoenissimi censentur, imo Hollandi in tota Europa peritissimi sunt hortulani, fabricantes optimi.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.