Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

nominis cum suo territorio; per Omelandiam intelligitur provincia tota circa urbem et eius territorium; tota ergo provincia nuncupatur Provintz von Stadt und Land. 2 Praeter has provincias conspicuae provinciae pertinent ad Belgium, quas plerumque jure belli a Hispanis possident; provinciae hae nuncupantur provinciae Generalitatis, cum subjectae sint Statibus generalibus; provinciae hae Generalitatis sunt diversae: in Brabantia possidetur urbs et dominium Silva Ducis, item urbs Gravia, regio Glicana (Land v. Guick), possidetur urbs Breda et marchionatus Berga ad Zomam (Berg ob Soom) et Trajectum ad Mosam, et comitatus Froenhowensis; in Linburgensi Ducatu etiam habent Belgae provincias, nempe provinciam Trans Mosam, ex parte comitatus Dalemensis etiam possident plurimum, in provincia hac etiam partem Ducatus Rodiensis habent Belgae; praeter haec vi Tractatus barrier alias ditiones possident Belgae in Flandria in urbe Slusa, quae portu provisa est; item urbs Alexia, quae arce munita gaudet, Bensoa urbs ad Mosam, Stephanoverda, quae duae urbes in Geldria superiore sitae sunt.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.