§ 10 De religione.
1.1 Religio antiquissimarum incolarum fuit ethnica, sub dominio Romanorum
religio Christiana etiam in Anglia radices cepit; Scoti tamen diutius versabantur in
idololatria, quae etiam per Brittos ulterius extensa est; sub exitum saeculi sexti
frequentiores missi sunt missionarii tempore heptarchiae ad Angliam, qui adhibito omni conatu
reduxerunt religionem Christianam per totam Angliam; pontifices non contenti potestate
spirituali quaerebant etiam jura temporalia, praecipue regnante Ioanne Sine Terra, qui multa
concessit Inocenti 3--o pontifici; multosque reditus et taxas sibi reservarunt pontifices,
hinc 1376. repraesentationes factae sunt a statibus contra has exactiones pontificum; ad
extremum publice praedicare coeperunt contra hos abusus; Viklefus prius fuit, qui contra eos
processit. 2 Reges ergo et pontifices omnem operam contulerunt ad exstirpandos
Viklefitas, qui etiam partim vi, partim bonis exstirpati sunt; regnante tamen Henrico 8. facta
est defectio; filia quidem eius Maria religioni Christianae chatolicae addicta fuit; cum tamen
non diu vixerit, soror eius Elisabetha stabilivit et fundavit ecclesiam Anglicanam; paulo post
enata est in ipsa ecclesia Anglicana lis; pars Genevensem, pars vero episcopalem regiminis
formam voluit; praesbiteriani in statu coactionis vivebant diutissime, donec sub Carolo rege
praevalescente ecclesia praesbiterianorum subprimeretur ecclesia episcopalis; tardius vero
rursus opressi sunt, et vix gratiam tolerantiae obtinere poterant, ab omnibus tamen muneribus
publicis exclusi erant; hae duae sectae differunt maxime in regimine ecclesiastico se invicem,
etiam in quibusdam dogmatibus.
2.1 In Scotia sub initium etiam erat idololatria, tardius per Romanos
inducta est Christiana; reformata religio ex Anglia in Scotiam irrupsit; in Scotia tamen paulo
post religio praesbiteriana florere coepit, et ad haec tempora permansit; gens Anglica,
libertatis civilis studiosissima, etiam circa 2-114 religionis negotia libere
sentire, credere, et profiteri se posse putat et sentit; nullus hic est populus, apud quem tot
religionis monstra existerent quam in Anglia, quod jam ipse Barclajus testatur; hodie
catholici Judei, Calvinistae, anabaptistae, tremulantes (quacceri), hodie etiam theistae
habent ecclesiam in Anglia, et omnes libere profitentur religiones suas, cum summa
tollerantia; solis Mahometanis et catholicis interdictus est lege publica usus et exercitium
religionis; ex causis tamen politicis dissimulate se habent catholici, sed restricte.
3.1 Anglicana ecclesia intuitu regiminis ecclesiastici divisa est in duas
provincias, seu archiepiscopatus: Cantuariensem et Eboracensem; quivis habet suos episcopos
suffraganeos; nempe Cantuariensis habet sub se 20 episcopos, alter 4; uterque archiepiscopus
vocatur metropolita et primas, et hi gaudent nomine cleri eminentioris, et omnes 26 sunt Lords
ecclesiastici, seu pares Curiae et regni; primus omnium parium est archiepiscopus
Cantuariensis, proin regi proximus est; a dextris ipsum sequitur Cancellarius regni, post hunc
archiepiscopus Eboracensis; reliqui episcopi sedes habent post vice comites, proin praecedunt
barones; inter episcopos Londinensis, Durhamensis, et Vinshestriensis habent praecedentiam,
reliqui episcopi observant ordinem senii. 2 Alter clerus est honorarius, quo
spectant decani, canonici, praebendarii, archidiaconi, et archipraesbiteri seu decani rurales;
parochi et diaconi pertinent ad clerum inferiorem.
4.1 Habetur etiam quarta species cleri in Anglia; nempe privati
praedicatores, seu capellani illustrium familiarum, proceres enim habent enim jus sibi
eligendi privatos capellanos. Olim conventus ecclesiastici locum habebant in parlamento, sed
hi sublati sunt. 2 Singuli episcopi per sua consistoria regunt territorium
suae diaeceseos; ab his consistoriis fit
2-116
apellatio ad sedem metropolitanam. 3 Sedes Cantuariensis in 4 consistoria
divisa est; a consistorio archiepiscopali provocatio fit ad cancellariam regiam, rex ergo
denominat judicium delegatum pro his causis decidendis.
5.1 Quod adtinet Scotiam, ibi regimen ecclesiasticum aliud est, ibi enim per
solos praesbiteros et seniores populi administratur justitia; tota Scotia in 13 synodos divisa
est provinciales, quaelibet synodus continet sua praesbiteria 20, 30 etiam; quodvis
praesbiterium complectitur 15, 20 etiam parochias; praeter haec habentur enim synodus
nationales seu universales, qui sunt complexus omnium 13 synodorum, Edinburgi omni anno
habentur; ex quovis praesbiterio mittuntur praesbiteri et seniores pro magnitudine
praesbiterii jam plures jam pauciores, et pro ratione urbium etiam in praesbiterio
contentorum; in hoc nationali synodo omnia negotia ecclesiastica deciduntur; rex tamen est
caput ecclesiae etiam Scotensis.
6.1 In Hybernia cum obtineat ecclesia episcopalis, aequalis est regiminis
ecclesiastici ratio ac in Anglia; sunt 4 archiepiscopi, qui 18 habent episcopos suffraganeos
sub se.
7.1 Quod adtinet jura principum, sub Henrico 8. omnia jura pontificis regi
adtributa sunt, qui ea per generalem vicarium archiepiscopum Cantuariensem administravit;
tardius commisio ecclesiastica deputata est a rege, quae tamen regnante Carolo 2--o abolita
est; hodie per cancellariam regis administrantur. 2 Ius patronatus est unum ex
praecipuis juris regiis; capitula eligunt suos episcopos, electos confirmat rex; interim
capitula sine regis facultate eligere non possunt, et cum rex dat facultatem, commendat semper
aliquem pro episcopatu, hunc commendatum citra gravem causam rejicere non possunt; alia
beneficia rex confert. 3 Fruitur rex etiam jure annatarum, seu taxarum quas
episcopi neocreati solvere debent; utitur rex etiam jure decimarum, qui reditus decimarum ex
instituto Annae reginae ad pias causas impenduntur, speciatim ad regulandas parochias.
4 Utitur rex etiam potestate disciplinam ecclesiasticam regulandi, dioeceses
conjungendi et dividendi, et dispensandi jura exceptis casibus per parlamentum sancitis.
8.1 Quod adtinet reditus ecclesiasticorum, hodie stipendia habent
ecclesiastici; olim reditus amplissimos habebant ecclesiastici ex priorum regum largitate,
haec tamen bona successive in fiscum redacta sunt et habent numerata stipendia; episcopus
Londinensis habet tantum 2000 Ł S, reliqui episcopi adhuc minus habent.
2-118
9.1 Ordines religiosi, qui olim copiosi erant in Anglia, hodie nulli sunt;
ultimus ordo fuit Iesuitarum in Anglia qui integram formabant provinciam in Anglia; hoc seculo
exstincti sunt et hi.