Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1.1 Natio Anglica una ex maxime industriosis est, idque ex desiderio habendarum opum; res rustica maxima contentione exercetur, magna obtinet 2-102 rei rusticae cultura apud eos; antiquissima est in Anglia societas agraria, quae fundo amplissimo et locupletissimo gaudet, ex quo praemia et incitamenta pro re rustica distribuebantur; et etiam pro evectione frumenti ponuntur praemia ut sic industria excitetur. 2 Quod opificia adtinet, ea in Anglia sunt in maximo flore, nullique Europaeo cedunt opifices eorum; ex opificiis his florentibus enatae sunt fabricae et manufacturae; initium fabricarum ad saeculum 14. recidit; tunc leguntur textores, tinctores, fullones inducti esse in Anglia ex Belgio; sub Elisabetha maximum ponebantur fundamentum fabricarum per receptos Hugonotas; pannifabricae omnium plurimae sunt in regno, fertur enim 5--a Angliae pars pannificio occupari; formant panni diversum pannum !, nobilior pannus Fürst Klod compellatur, qui ex Anglica lana cum Hispanica mixta fit, Sommersetiae, Glocestriae et in Vildensi comitatu fit; alter est Second Klod, medius pannus, hic in diversis fit comitatibus; Londini et Manschestriae fiunt subtilissimae texturae. 3 Tincturam praecipue Angli habent nobilem et bonam, per Valkererde adimunt omnem pinguedinem naturalem lanae et sic ad recipiendum colorem aptissimos reddunt. 4 Post laneas res texturae sericeae sunt omnium celeberrimae, intertexto etiam auro et argento, item et limbi aurei et argentei; chalibeas fabricas celeberrimas habent, nec non cupreas et ex aurichalco, quae in Eboracensi comitatu florent; coriaeae, testaceae fabricae quam plurimae habentur, item et speculorum, chrystallorum, a potiori in Eboracensi comitatu; horologia, instrumenta mathematica et chirurgica ad summum florem perducta sunt in Anglia, item panni et merces chalibeae; urbs Londinensis est centrum maximorum opificum, prout est centrum divitiarum.

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.