Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง 5 De externae securitatis mediis.

1.1 Monarchia Anglica tam terrestri quam navali gaudet exercitu, superat tamen potentia eius maritima. 2 Exercitus campestris exiguus est respectu aliorum, immo prioribus temporibus nullus fuit exercitus stativus, sed sub Vilhelmo 7000 concessa regi per parlamentum, in Hybernia vero 12 000; tardius per bella coacti sunt ad 16 374 capita augere exercitum; successive vero ad 18 857 capita excrevit exercitus campestris; anno 1772. status exercitus Anglici campestris fuit: duae cohortes equites per 320 capita; duae cohortes pyrobolariorum equestrium, per 270 capita; una legio turmae regiae equestris per 290 capita; una legio dragoner per 316; una legio Gardae reginae, cum adnexa cohorte dragoner legione per 422 capita; una legio Gardae pedestris intuitu Angliae, quae 1557 capita habuit, alia intuitu Scotiae per 2000, alia intuitu Hyberniae aeque per 2000; haec militia domestica dicebatur; praeter has gardas rex habet etiam nobilem militiam, quo suis sumptibus alit rex; una pars ex 40 capitibus constat et Gentlemenspensioners dicitur; alia complectitur 100 capita praeter officiales.

2-084

2.1 Adsunt adhuc legiones 4 equitum, et 18 equitum levis armaturae, dein 70 legiones peditum; omnia haec corpora formant superiorum summa 18 857 capitum; belli tempore augetur 30 vel etiam 50 milibus capitum exercitus pedestris; societas mercatoria Indiae orientalis etiam aliquot millia statuebat militum; si haec non sufficiant, conducitur militia extera gratia subsidia annua !; praeter stativam militiam habetur etiam militia provincialis, quae tantum tempore belli comparet, de ceterum vero rus coluit; haec pacis domesticae causa introducta est per Elisabetham, ad 200 000 hominum.

3.1 Alia est militia provincialis magis regulata, quae 33 000 adaequare deberet pro custodiendis littoribus et portubus; tormentariorum habentur 3 legiones; et unum corpus geometrarum; pro armanda hac militia habetur omnis provisio, facile enim ad 60 000 armanda in Tower Londinensi habentur armatura; copiae insigniter solvuntur, Anglus enim inediae non est assuetus; ad alendos decrepitos optimae sunt dispositiones, acquirunt pensiones et ubicunque vivere possunt; qui agnatos non habent in urbe Schelsea simul aluntur.

4.1 Magna Brittannia arces exiguas aut nullas habet, est enim insula, proin satis natura munita contra exteros, sed praesidiorum loco habet litora et portus insigniter munitos. 2 Id ipsum de Hybernia verum est; Edinburgi tamen arx munitissima habetur; et in limitibus Scotiae superioris hoc saeculo aliquae citadelae positae sunt contra monticolas, et omnibus armis privati sunt; id ipsum in Hybernia cum catholicis accidit, quibus ademerunt omnia arma, ne protestantes invadere possint. 3 Vis bellica Angliae in classi consistit; ante Henrici 7 et 8--i tempora vix naves bellicas Anglos habuisse dicere possumus, proin nec classem habuerunt; Henricus 8. prius collegium admiralitatis instituit, et regulavit militiam navalem, iisque stipendia assignavit; temporibus Elisabethae ingens incrementum cepit potentia marina; anno 1603--o erant 42 naves bellicae et militiae navalis

2-086

8526 capita, anno '678. regnante Carolo 2. naves 83 erant, et 18 323 capita. 4 Regnante Jacobo 2--o anno '688. erant 173 naves et 42 003, et 6930 tormenta habebant. 5 Anno '702. regnante Vilhelmo 225 naves, 53 921 caput militiae, 10 678 tormenta numerabatur. 6 Regnante Anna anno '714. 232 naves, 49 800 capita, tormenta 9954; anno '727. regnante Georgio 1--o 235 naves, 64 514 capita, 10,082 tormenta; anno '763. erant primae classis 3 naves, tormenta in his a 100 ad 120, militia in his a 700 ad 780 capita; 2--ae classis naves 15; tormenta 90, militia inter 600 et 660 capita; 3--ae classis 103 naves, quibus a 64 usque 80 inposita erant tormenta, numerus militiae 400; 4--ae classis 69 naves, tormenta intra 50 et 60 in singulis navibus, numerus militiae 280. 5--ae classis 62; tormenta intra 26 et 40, militia 190; 6--ae classis naves 24, tormenta inter 20 et 24, militia 130. 7 Summa navium ergo 276; praeter has habebantur subsidiariae naves 69, proin 345 naves erant omnes; et hic status est fere etiam modernus Anglicae marinae; tota classis in 3 divisiones dispescitur, quae Geschwader dicuntur, et per vexilla sua differunt; prima habet rubrum vexillum, secunda album, tertia ceruleum; cuivis divisioni praeest architalassus. 8 Divisio vexilli rubri habet praecedentiam honoris, dein album, ultimum est ceruleum, et sic etiam res se habet cum admiralibus; olim tota classis suberat admirali Angliae, sed hodie haec dignitas per 7 personas administratur, quibus subsunt omnia collegia nautica minora; primae ex his 7 personis conspicuis gaudent titulis; tempore belli ad 30, immo etiam ad 70 millia capitum auctus est exercitus, tempore vero pacis 12 vel 15 000; stipendia optima et largissima habent, et invalidis optime prospectum est; regulatio militiae subest soli regi, hinc omnes leges militares sunt leges regiae. 9 Portus conspicui Angliae sunt: Chatan, Depfort, Volvich, Portus Magnus vel Portus optimum, seu Pocmuthum, Plimut; praeter hos dantur et alii minores portus; in majoribus his portibus classis conservantur, reparatur, et armatur; in singulis portibus habentur domus armamentariae, magazina; generatim naves Anglicae in tota Europa sunt optimae et fortissimae, et etiam velocissimae.

2-088
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.