Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

12.1 Archi-officiales gaudent praerogativa honoris cum ipsis proceribus eminentioribus, sed sessionem et votum non habent in Curia nisi prius tales sunt pares; praelati tamen, episcopi, et archiepiscopi ipso facto accepti oficii sui sint pares Curiae, ad descendentes tamen episcoporum non transit haec dignitas, sed est stricte personalis. 2 Nobiles inferiores etiam diversos habent gradus nempe Knicht Baronets (ex Ger. Knecht); erant enim regis vassali; hos Jacob I. induxit pro 1000 Ł Ster.; praerogativa est restricta ad 2-070 primogenitos. 3 Dein sunt Bannerets (Banner Herrn), sunt sicut equites aliarium gentium; hi utuntur titulo Sir cum prioribus, nempe Baronets. 4 Alii sunt proprie equites qui Knikt bakelurs vocantur, hoc titulo gaudent etiam ignobiles in oficiis aut aliis honestioribus opificiis constituti, uti celebres horopei, mercatores etc; alii sunt Eskir (Schild Träger); hi audent gestare scutum nobilitare. 5 Alii sunt Gent le mens (Sánt le mán), vulgo nobiles; haec praerogativa competit cultioribus civium classibus, qui nobilitate cetera non gaudent. 6 Freholders sunt adhuc media classis inter plebem et nobiles, huc pertinent omnes, qui fundum aliquem innobilem titulo proprietatis possident. 7 Copiholders etiam huc spectant, qui nostris arendatoribus sunt aequales; nobiles hi Angliae praecedunt nobiles eiusdem generis Scotiae, et hi vicissim nobiles Hyberniae, quae per tractatum unionis definita sunt. 8 Per Gentri intelligunt totum populum Anglicum exceptis paribus seu proceribus. 9 Causae controversae circa genealogiam, scuta et lineas definiuntur per heraldicum judicium (Wappen-Gericht) 9 Servitus in Anglia locum non habet, nullus est glebae adstrictus, sed omnes sunt liberi.

Vade retro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.