Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

3.1 Potentia maxima semper instructa esse debet ob securitatem commercii et coloniarum aliarumque possessionum; ratio ergo status poscit ut celebritas nominis potentiaeque maximae auctoritas conservetur; tantae Anglorum progressiones invidiam et aemulationem caussant apud alias gentes, hinc necesse est ut gentes, quae nocere possent, omnibus arceantur modis a nocendo amicitiaque quantum fieri potest inter illos retineatur; tales potentiae sunt Galli, Belgae, Hispani; ex parte Portugalliae ratio status suadet ut amicitiae vinculum non rumpatur, nam Angliae maxime favorabilis est nexus cum Portugallia, nempe tractatus commercialis qui intercedit inter Angliam et Portugalliam; cum Imperio Romano eiusque principibus amicitiam colere aeque utile erit Angliae; maxime ex eo, cum rex Angliae sit elector Hanoveranus et suas possessiones habeat in Germania; saepe dein Anglia opus habet exercitu campestri, quem plerumque ex Germania accipiunt; quod potentias septemtrionales adtinet, cum hae tantum obesse non possint Angliae excepta Russia, interim si foedus inirent, obesse possent, ratio ergo status suadet ut omnia vincula et foedera impediantur foveanturque dissensiones per ministerium.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.