Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

exposcit, et his habitis ad alia nova quaerenda disgrediendum esse. 2 Interna negotia, seu quidquid usus ! et experientia bonum esse in Anglia repertum est, absque dubio est regiminis forma, ratio ergo status interna suadet hanc regiminis formam retinendam esse; quod vero regiminis forma bona sit, id sufficienter felicitas totius nationis, florens commercium, litterae, artes, et fabricae docent et testantur; ratio ergo status suadet ut regiminis forma in neutram degeneret partem, ut factiones in Anglia interteneantur, ne tamen ulla factio prevaleat; unicum jus repraesentationis videtur modernis temporibus regulandum esse, quod et reipsa urgetur a parte oppositionis; et reipsa forma regiminis Anglica optima est; omnia enim bona aliarum regiminis formarum in ea sunt concentrata demptis tamen omnibus malis; regis auctoritas restricta est, ei tamen facultas bonum faciendi non adempta; ratio status suadet ut commercium, fabricae, manufacturae conservantur, agricultura efflorescat, in his enim nationales divitiae consistunt; ratio status suadet ut credit, seu fides publica in Anglia conservetur, ob chartas publicas copiosas, neque fides publica degenerat in fidem aulae; deerit enim secus fundus securitatis. 3 Amissio 13 provinciarum Americanarum ingens vulnus inflixit Angliae ob commercium frustratum; status ergo ratio poscit, ut quantum possibile est amicitia cum Americanis restauratur, ut sic tamen commercium aliquadamtenus restauretur; praecavendum erit summopere ut omnes turbae, contentiones, et divisiones in ipsa Magna Brittania praecaveantur; regnum enim in se divisum desolabitur; huc pertinet omnes factiones religionis causa enatae, item dissensiones ob stirpes regnantes; hae enim dissensiones facile bella post se trahunt. 4 Praesertim regimen Anglicanum facile mutationem perferre posset per religionis negotia; experientia crebra docuit corruptioni locum non exiguum esse in parlamento, vel saltem in electione deputatorum. 5 Anglia magnam potentiam maritimam consecuta est, magnam valorum auctoritatem, sed pretio certe exaggerato: per ingentia enim, quae gerere debebant bella; magna enim debita contrahi debebant, quorum census exaggerati totum premit publicum; ratio ergo status suadet, quantum fieri potest, ut debita publica, maxime extera, depurantur, nullaque contrahantur nova debita, hinc bella, quantum fieri potest, evitentur, haec enim sine novis debitis geri non possunt; temere ergo inania bella non gerantur.

2-128
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.