Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

9.1 In Hybernia, quae figuram rotundam habet, aqua omnia deprehenduntur, cingitur undequaque maribus, intra 52. et 57. latitudinis gradum et 7. et 12. longitudinis sita est. 2 Eius periferia ad 180 milliaria computatur, superficies vero computatur ad 3600 milliaria ; est sub zona temperata, hinc gaudet climati utcunque temperato, frigora tamen praedominant; aer est spissus et humidus nec non insalubris, regio plena est paludibus; fluvius maior est Senus, ad 300 extenditur Anglica milliaria; dividit Hyberniam in meridionalem et septentrionalem. 3 In Hybernia pecora habentur in copia, cervi item, caprae, martes; etiam lupi et ursi deprehenduntur; pisces copiosissimi; apum cultura magna est in Hybernia, ipsae apes ferae copiosae sunt; serpentes tamen et buffones in tota insula non cernuntur; in fetura animalium consistit omnis thesaurus huius insulae;

2-044
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.