Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

20.1 Regimen hereditarium hodie passim ubique in usu est, ad evitandas molestias interregni aliasque turbas; in regnis electivis adjici solent conditiones, quae mutuo consensu roborantur, et nomine capitulationum2-018 veniunt, cuius exemplum in Germania habemus; solebant antiquitus in electivis regnis adjici etiam puncta de duratione regiminis, ut nempe ad tot vel tot annos habeat regimen vel ad dies vitae. Solebat adjici etiam clausula commissoria, ut nempe tantum eousque imperium habeat, donec leges fundamentales non violaverit imperans, ipso ergo facto violationis legum locum habet justa dethronisatio; cum tamen haec clausula multis abusibus locum praebuerit, substituta est ei clausula cassatoria, qua omne id irritum declaratur et nullum, quod contra leges fundamentales fit. 2 Cessat imperium personale per mortem et per abdicationem, quae tamen cum consensu populi fieri debet, quia posset aliquando civitati noxia esse talis abdicatio. 3 Interregnum est, cum nullus adest imperans, tunc gubernabunt interim status et ordines; in casu vero minorennitatis gubernant tutores et gubernatores. 4 Inauguratio est ritus, quo imperans munus suum adit; habet tres partes: praeconisationem, cum per praeconem publicum (Herold) publicatur novi regis electio; coronationem, quae non ubique recepta est; tandem est homagii praestatio, ubi et subditi homagium praestant, et imperans jurejurando promittit se leges fundamentales observare velle inviolatas; haec omnia tantum in monarchicis regiminis formis locum habent, nam in aristocratia et democratia nunquam emoritur imperans, proin nec inaugurari debet.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.