1.1 Notio statisticae in sensu lato est habitus attributa civitatum ex
fontibus suis cognoscendi, recte de iis judicandi, et eam ad casus obvenientes applicandi.
2 Aliter dicunt statisticam esse notionem eorum, quae in statu civitatis
memorabilia sunt, proin et quae historice et quae politice sunt memorabilia, proin ea, quae
effectus suos exserunt in finem civitatis, sive hi effectus sint boni sive mali; solum ergo
historica notio, ut aliqui putant, non sufficit ad statisticam, sed haec notio debet etiam esse
philosophica, secus exiguus habebitur usus eius; proin omnes causae, origines et fontes rerum
sciri debent; usum et applicationem earum rerum facere posse debeo, omnis enim scientia utilis
esse debet.
2.1 Fontes ergo statisticae sunt tres: historia, descriptio status praesentis
et scientiae politicae. 2 Res praesentes originem suam habent in facto aliquo
praecedenti; historia est ennaratio factorum horum praesentium et praeteritorum, ergo historia
vera est fons statisticae, ex hac enim causae rerum praesentium rescientur. 3
Descriptio status praesentis est etiam fons, nam res a nobis remotis scire non possunt, nisi per
visum apud peregrinantes, aut per lectionem eorum, quae scripta sunt de iis; sic statum
Hispaniae tantum ex scriptis aliorum, et auditu noscimus. 4 Scientiae politicae
nos adjuvabunt in ferendo judicio de statu civitatum; medio earum discernemus quid bonum, quid
malum sit, aut quid fieri hic vel ibi debeat, quid intermitti. 5 Per statum
civitatis intelligimus complexum proprietatum, determinationum, quae civitati qua civitati
competunt. Proin res indifferentes, quae influxum in finem civitatis non habent, huc non
spectant. 6 Objecta ergo, quae nos interressabunt, sunt diversa: numerus
2-006
incolarum, regiminis forma, religio, clima, mores civium, educatio eorum, libertas civilis et
religionis, occupatio, artes et scientiae, status rei rusticae, commercii, fabricarum et
manufacturarum, verbo omnia, quae statum praesentem civitatis alicuius ex bona vel ex mala parte
cognoscendum praebent, ut bona immitari, mala fugere possimus et declinare. 7
Causae harum rerum aliae erunt physicae, aliae morales, aliae necessariae, aliae accidentales,
aliae internae, aliae externae; omnia haec objecta et eorum causae quaerendae erunt vel in
territorio civitatis vel in statu incolarum; ex his enim duabus partibus essentialibus constat
status totius civitatis.
3.1 Ipsum ergo territorium cum suis qualitatibus considerabimus; 2--o)
incolas; 3--o) horum jura et qualitates; 4--o) peculiaria remedia felicitatem gentium
promovendi. 2 Ad notitiam territorii pertinent situs et limites, extensio,
qualitates politicae teritorii et naturalis constitutio et indoles. Situm territorii
cognoscemus, si peragraverimus provincias et civitates, aut rite ordinatas mappas inspexerimus;
hae tamen mappae debent esse rite confectae. 3 Amplitudo, seu extensio habebitur
ex cognita longitudine et latitudine hisque inter se multiplicatis; accuratio quidem mathematica
non habebitur, sed pro politica sufficiet; indoles terrarum cognoscetur ex temperie aeris; eo
enim frigidius erit clima, quo magis ad polos adjacet provincia, et eo calidior, quo magis ad
aequatorem; faciet tamen differentiam etiam naturalis situs provinciae, e. g. montes, vel
planities, venti frequentes spirantes juxta certam directionem. 4 Montosa
territoria aeque discerni debent a planis, haec enim pro politico magnam differentiam facere
possunt; item et fluvii mariaque, vulcani. 5 Fertilitas glebae bene considerari
debet, major enim vel minor productorum quantitas maximum influxum habet in statum civitatis,
nempe productorum necessariorum et utilium, non superfluorum et inutilium. Soli fertilitas alia
est naturalis, alia artificialis; ad fertilitatem soli pertinent omnia tria naturae regna, tam
animalium, quam vegetabilium, et mineralium.
4.1 Territoria generatim dividuntur in provincias, hae in districtus, hi vero
in civitates et rus dividuntur, seu in oppida, pagos et villas; territoria dicuntur etiam
metropolitana, in quibus tota civitas fundata est, alia sunt unita, quae accesserunt tardius;
unio haec alia est incorporativa, ubi adest
2-008
communio omnium jurium cum metropolitana provincia, alia sunt adnexa tantum territoria, in
quibus communio jurium non habetur, sed vel retinentur antiqua jura, vel communi consensu alia
statuuntur. 2 Aliud territorium est subjectum, in quibus ex gratia subjectoris
solummodo habentur jura; haec diversitas ibi habet locum ubi territorium metropolitanum gaudet
favoribus et privilegiis amplis; in statibus vero despoticis haec divisio locum non habet.
5.1 Alterum objectum civitatis sunt incolae. Hi vel suas terras excolunt, vel
alterius territorium occupant. Postremo hoc modo omnia modo florentia territoria enata sunt;
extrusis enim antiquis colonis Hungari, Galli, Angli etc. invaserunt regna seque ibi fundarunt.
2 Incolae noscuntur 1--o) ex corporis constitutione; 2--o) ex indole animi;
3--o) ex linguae suae perfectione; 4--o) ex numero; 5--o) juxta diversam, quam ad se habent,
relationem, proin juxta classes et factiones suas. 3 Constitutio corporis
incolarum varium influxum habet in finem civitatis; validi enim et robusti incolae utiles erunt
civitati, et numerus eorum facilius adaugebitur. Diversitas haec plerumque a climate dependet, a
quo etiam color, temperamentum civium dependet; sic in frigidioribus provinciis saluberrimo aere
gaudent incolae, et robusti sunt, in calidis vero provinciis fusci, debiles, morbis perpetuo
vexati; sic etiam varia deprehendimus temperamenta apud variorum regnorum incolas; ex hac
varietate temperamenti varias virtutes et varia vitia; sic aliud est sanguineum, aliud
melancholicum, aliud cholericum, aliud denique phlegmaticum; haec omnia maximum quoque influxum
in animum hominum habent; sic septentrionales populi sunt generosi, bellicosi, libertatis
amantes, cum meridionales sunt meticulosi, timidi, ad despoticum regimen proclives. Pariter ad
res serias, ad scientias aptiores sunt septentrionales gentes quam calidarum provinciarum
incolae.
6.1 Gentes aliae sunt moratae, apud quas optinet regiminis forma ordinata,
leges adsunt scriptae, apud quas artes et scientiae florent, quae gloriam in vitae integritate
et moribus ponunt; sic in Europa plerumque gentes sunt moratae. 2 Aliae gentes
sunt barbarae, quae quidem formam regiminis habent, sed leges exiguas aut nullas, apud quas
asperos mores, neglectas artes et scientias deprehendimus, quae hospitales non sunt, jure
2-010
gentium aut nullo aut severo utuntur, quae exteros despiciunt; tales sunt Asiaticae et
Africanae gentes. 3 Aliae sunt gentes ferae, quae nullam regularem regiminis
formam habent neque leges, in vitae et morum ruditate vivunt, apud quas exulant omnes artes et
scientiae, nullam defixam habitationem, nullum cultum corporis habent; hae etiam nomades, seu
migrantes compellantur, utunturque rebus naturae sponte natis.
7.1 Gentes noscuntur etiam ex qualitate linguarum suarum; si enim natio
quaedam linguam habeat cultam, ad regulas grammaticae exactam, maiorem culturae gradum supponere
debemus apud eam quam apud talem, quae lingua aspera, inculta utitur; hinc florens lingua est
indicium certum florentium artium et scientiarum. 2 Lingua alia est matrix, ex
qua nempe originem sumunt aliae linguae, quae filiales dicuntur; affines linguae sunt quae ex
eadem matre deductae sunt; sic Gallica, Hispanica, Italica sunt linguae affines, quia eiusdem
matris Latinae sunt filiae.
8.1 Multum interest etiam numerum civium scire et impopulationem civitatum;
verum quidem est quod in nulla civitate deprehendatur omnium possibilium maxima impopulatio;
interim maior impopulatio erit signum florentis civitatis, ubi e contra desolata terra ceteris
paribus erit signum barbarae gentis. 2 Per eruditos calculatum est in orbe
terrarum demptis omnibus aquis quattuordecim milia millionum hominum vivere posse, ubi tamen
modo tantum mille milliones vivunt.
9.1 Quod vero impopulatio regnorum eo nondum excreverit, pendet ab erroribus
regiminis; causae sunt sequentes: 1--o) frequentia bellorum, haec enim generi humano summe
obsunt; 2--o) fames; populis enim belli furore distentis agricultura languescit, hinc diuturni
belli certissima sequela erit fames, quae tamen impopulationis summe obest; 3--o) pestis aliique
grassantes morbi; 4--o) neglectus commercii, agriculturae, manufacturarum, nam numerus populi
semper est in proportione cum occasionibus sustentationum. 2 Huc accedunt aliae
dispositiones regiminis, odia religionis causa, celibatus clericorum et militum maxima ex parte,
quae omnia impopulationem impediunt.
2-012
10.1 Ad cognoscendum populi numerum serviunt calculi politici, nempe census
capitum, conscriptio, computatio ex numero mortuorum, quibus omnibus politici et statistae
utuntur ad eruendum numerum civium.
11.1 Diximus 5--o) populum noscendum esse ex mutua relatione inter se, quae
originem ducit ex diverso statu; incolae nempe unius territorii ex diversitate status,
conditionis et classis habent diversam relationem; consequenter sic et factiones noscuntur, si
quae adsint.
12.1 Iam status generatim vel est nobilitaris vel ignobilis; illi cives ad
quos certi honores, beneficia et praerogativae restringuntur, illi sunt nobiles; qui his non
gaudent, ignobiles. 2 Nobilium et ignobilium variae sunt subdivisiones, quatenus
nempe praerogativa nobilium magis vel minus est restricta. 3 In Hungaria a parte
rei est tantum nobilitas una, abusus et consuetudo invexit modicam differentiam, in titulis,
homagiis, praecedentiaque honoris. 4 Apud alias vero gentes invenitur
differentia in praerogativa; sic in Germania in comitiis comes gaudet et proprio personali
suffragio, alii nobiles tantum curiatis suffragiis.
13.1 Nobilitas apud diversas gentes est realis et personalis; sic apud Turcas,
Chinenses est personalis et extinguitur cum persona. Apud omnes cultas gentes est realis, quae
ad posteros extenditur, et per solam nativitatem sine ullis propriis meritis adquiritur.
2 Ignobiles alii sunt rustici, alii libertini, alii personae civicae.
3 Alia disparitas inter incolas habet locum ex vario vitae genere; alii enim
publica reipublicae munia obeunt, alii pro privata utilitate vivunt.
14.1 Privatae vitae genera sunt multiplicia, et haec faciunt diversas classes,
et relate ad haec omnia vitae genera debet esse certa proportio quam statisticus semper prae
oculis habere debet. 2 Haec proportio desumi debet partim ex numero totius
populi, partim ex fine illius classis, ob quem haec classis civium habetur. - 3
Quod observandum etiam circa factiones. Factio dicitur, dum certus numerus civium opinionem suam
circa determinatum objectum separat ab opinione communi, et alios ab opinione sua discrepantes
vel persequitur vel impedire studet. 4 Et sicut objecta varia sunt, ita variae
sunt factiones; aliae ergo factiones sunt: ecclesiasticae,
2-014
militares, politicae; sic scimus in Anglia factiones ecclesiasticas fuisse presbiterianorum,
episcopalium et independentium. 5 Politica factio adest in Anglia inter
factionem aulicam seu ministerialem et oppositionis factionem. 6 Subinde
eiusmodi factiones necessariae sunt ad servandum aequilibrium, et impediendam degenerationem; et
hinc fit ut aliae habeantur factiones publicae et declaratae, aliae occultae; occultae plerumque
sunt noxiae; etiam attendendum est rectioni civili, ut inter factiones proportio servetur.
15.1 Relatio adest etiam inter subditos et imperantes; tales sunt leges
fundamentales, jura et privilegia subditorum; leges municipales et justitiae administratio, cum
interna politia; reditus publici; agricultura, manufactura, civium industria, et ex hac enatum
commercium; norma monetarum; religionis negotia; educatio, quo pertinent scholae, artes et
scientia, et tandem norma haec omnia administrandi.
16.1 Forma regiminis est determinatio personae penes quam est suprema
potestas; haec tamen definitio tantum ad tres generales formas extenditur, nempe ad monarchicam,
aristocraticam et democraticam. 2 Hinc melius dicitur esse determinatio modi,
quo persona determinata imperium exercet. 3 Forma regiminis alia est simplex,
alia composita, quae ex tribus supra memoratis formis coalescunt.
17.1 Aliae sunt absolutae formae regiminis, aliae limitatae; absoluta est
quando arbitrio personae determinatae nulli limites ponuntur nisi illi limites qui ex societate
civili habentur. 2 Systema civitatum erit cum plures a se invicem independentes
civitates conjunguntur publicae securitatis gratia.
18.1 Forma regiminis determinatur per leges, quae ideo fundamentales dicuntur.
2 Aliae sunt positivae, aliae consuetudinariae; haec cum pacta mutua sint inter
subditos et imperantes, sine mutuo hoc consensu utriusque partis abrogari non possunt.
19.1 Leges hae fundamentales pro diversitate civitatum variant.
2 Gentes e gremio sui certum numerum civium constituerunt, qui invigilarent ne
leges fundamentales violentur, coetus hic hominum venit nomine procerum, aut statuum; status non
intelliguntur secus, quam
2-016
collecti, et hinc est mos status certis temporibus convocandi, ex quibus comitia oriuntur; et
hinc reges, qui extra usum positas volebant leges fundamentales, intermiserunt status convocare;
sic scimus in Gallia ab anno 1667. non fuisse congregatos status usque ad annum 1789.
3 Per legum fundamentalium non-observantiam degenerat saepe regiminis forma vel
in despotismum vel in anarchiam, quorum utrumque pessimum in suo genere est. 4
Despotismus erit, quod imperans pro arbitrio sine justi et aequi ratione in bona et fortunas
civium, ipsamque vitam eorum sumit et grassatur; talem tyrranidem in Asia et Africa copiose
deprehendimus. 5 Pro ratione civitatum earumque potentiae, diversis utuntur
titulis imperantis; sic alter est imperator, rex, archidux, dux, magnus dux, magnus princeps,
princeps et comes; pro diversitate titulorum, diversas etiam honoris praerogativas habent.
6 Imperium aliud est hereditarium aliud electivum, praerogativa hereditarii
imperii est una certe ex praecipuis quas subditi imperantibus conferre possunt. Lex, secundum
quam successores ex una familia habent, dicitur ordo successionis; successio alia est gradualis,
cum gradu proximus succedit, alia linealis, cum gradu proximus ex linea descendentium succedit.
7 Alia est agnatica, ubi soli mares succedunt; cognatica, ubi feminae ex linea
recta praeferuntur maribus ex linea obliqua; mixta est, ubi hae duae sunt mixtae, in qua nempe
et hereditas et electio locum habet. 8 Optinet etiam in successione senioratus,
cum aetate senior succedit, sic in linea Keneti in Scotia haec obtinuit successio; optinet etiam
maioratus, cum successio habetur linealis et unus in solidum succedit exclusis omnibus aliis;
proin maioratus excludit divisibilitatem regnorum. 9 Jus primogeniturae
plerumque hodie obtinet in hereditariis successionibus; et quidem ita, ut valeat jus
repraesentationis, et tunc tantum transit successio ad laterales, cum nemo adest, qui
repraesentet jure primogenitum.
20.1 Regimen hereditarium hodie passim ubique in usu est, ad evitandas
molestias interregni aliasque turbas; in regnis electivis adjici solent conditiones, quae mutuo
consensu roborantur, et nomine capitulationum2-018 veniunt, cuius exemplum in
Germania habemus; solebant antiquitus in electivis regnis adjici etiam puncta de duratione
regiminis, ut nempe ad tot vel tot annos habeat regimen vel ad dies vitae. Solebat adjici etiam
clausula commissoria, ut nempe tantum eousque imperium habeat, donec leges fundamentales non
violaverit imperans, ipso ergo facto violationis legum locum habet justa dethronisatio; cum
tamen haec clausula multis abusibus locum praebuerit, substituta est ei clausula cassatoria, qua
omne id irritum declaratur et nullum, quod contra leges fundamentales fit. 2
Cessat imperium personale per mortem et per abdicationem, quae tamen cum consensu populi fieri
debet, quia posset aliquando civitati noxia esse talis abdicatio. 3 Interregnum
est, cum nullus adest imperans, tunc gubernabunt interim status et ordines; in casu vero
minorennitatis gubernant tutores et gubernatores. 4 Inauguratio est ritus, quo
imperans munus suum adit; habet tres partes: praeconisationem, cum per praeconem publicum
(Herold) publicatur novi regis electio; coronationem, quae non ubique recepta est; tandem est
homagii praestatio, ubi et subditi homagium praestant, et imperans jurejurando promittit se
leges fundamentales observare velle inviolatas; haec omnia tantum in monarchicis regiminis
formis locum habent, nam in aristocratia et democratia nunquam emoritur imperans, proin nec
inaugurari debet.
21.1 Imperantes propriis utuntur titulis ex magnitudine sibi subjectarum
provinciarum; propriisque utuntur scutis et sigillis; utuntur saepe etiam jurium conservandorum
gratia titulis provinciarum quae aliis principibus pariunt. Sic Romani imperatores reges
Hyerosolimitanos dicunt, quamquam Turca possideat eas provincias; rex Hispaniae se dicit
archiducem Austriae. 2 Scutum est connexio certorum hyerogliphorum et signorum
quibus declaratur eadem dignitas quae titulo declaratur; omnis enim provincia habet suum certum
scutum; huc pertinent omnes ritus et pompa nec non caerimoniae quae in aulis principum consuetae
sunt ad maiorem auctoritatem et maiestatem principum; quae omnia nomine etiquette veniunt; huc
pertinent archi-officiales, aulae-officiales etc.
3 Ipse locus residentiae
2-020
habetur defixus in omnibus regnis; locus hic debet esse in medio provinciarum, et in capite
omnium provinciarum.
22.1 Ad statisticam praecipue pertinent media securitatis externae populorum,
nempe vires militiae, navalis et pedestris, loca munita, praesidia, arces etc, pacta, foedera.
Exercitus stabilis semper necessarius est civitatibus, ab hoc enim dependet totum pondus et
authoritas principis apud exteros; interim princeps oneri esse non debet pacis tempore subditis
suis maiori cum exercitu, hinc per ablicentiationem et capitulationem occurritur huic malo, vel
si hoc non, ad minimum tempore pacis ad labores publicos adhibeantur cum magna civitatis
utilitate. 2 Potentia navali opus habent gentes quorum territoria maribus
aluuntur, aut qui magnum commercium exercent in mari; haec potentia longe pretiosior est quam
campestris; naves bellicae diversae sunt, ad sex classes referuntur pro varietate magnitudinis,
nempe pro multitudine illocatae militiae et tormentorum; ad primas quattuor classes pertinent
lineales, quae frontem et aciem exercitus formant, hae sunt maximae; generatim omnes naves
lineales debent habere 50 tormenta, sed habent cum 80, 90, 100, ad summum 120 tormentorum; maior
ad haec tempora non comparuit in mari. A 50 usque 24 tormenta capaces naves dicuntur fregatae,
hae secundum locum tenent in acie, defenduntque proprie lineales naves. 3--o) sunt cutter; hae
sunt minimae naves bellicae a 24 tormentis deorsum usque 10-8. 3 Linealis
quaevis navis habet aliquot cutter et fugatorias naves (Jagdschiff) quae excubias agunt
hostibus, fugientes intercipiunt, explorant. 4 Si numerus linealium navium sit
10 et supra, dicetur tota collectio flotte, si sit infra 10 flotille. 5 Cuivis
classi, seu flotti praeest archi-calassus, seu admiralis, viceadmiralis, et contraadmiralis.
23.1 Naves singulae habent suum ducem, qui capitanei (Schiffskapitän)
dicuntur. Commando datur ex Admiralschiff per signa; haec navis, in qua ipse admiralis
commendat, distinguitur a ceteris per Admirallflagge; capitanei mandata sua fistula tenui
penetranti dant; vox enim eorum non
2-022
exaudiretur. 2 Naves gentium distinguuntur per vexilla, Flagge, colorem
nationis prae se ferentia. 3 Pro navibus ligna, cuprum, ferrum, cannabis, pix
multaque alia requiruntur, quae si domi haberi non possunt, adhuc pretiosiorem reddunt classem.
24.1 Campestris totus exercitus in pedites, equites, et tormentarios generatim
dividitur; huc accedunt pontonarii, Pikenirs, Pioners etc.
2 Hi omnes dividuntur
in legiones, Regement, quibus praeest singulis generalis; toti exercitui praeest campi
marechalis summus, huic subsunt alii marechalli, his subsunt alii.
25.1 Leges et justitia gentium spectant etiam ad statisticam.
2 Leges generatim vel sunt civiles vel criminales; legis utriusque custodes sunt
iudices, qui ut sit juris prudens, aequus, cordatus et promptus, summe necesse est; si plures
adsint personae in justitia dicenda, dicetur collegium, forum judiciarium, tribunal; fora alia
sunt inferiora, alia superiora, alia revisoria. 3 Ad leges civiles pertinent
statuta et leges politiae.
26.1 Quintum objectum sunt reditus publici, qui vel ex fundis publicis vel ex
privato civium peculio habentur; praedia publica sunt ea bona immobilia quae gentes vel in
origine conditae civitatis vel procedente tempore cesserunt imperantibus, ut reditus inde in
bonum civitatis convertant; haec domania dicuntur. 2 Coronalia vero bona sunt,
quorum reditus ipsi specifice imperanti pro decore aulae suae concesserunt; cameralia vero bona,
quae pro publicis necessitatis explendis regi administranda dantur.
27.1 Bona fisci sunt, quae quacunque ex ratione ad fiscum redeunt, et aliis
bene meritis concredi debent, proin haec ab utrisque prioribus differunt. 2 Ad
reditus publicos pertinent etiam jura regalia, quo spectant montes, fluvii, maria, omnia quae
infra terra latent, uti minerae omnes etc. Jus ergo piscandi huc pertinet, praecipue piscatio
unionum, auri lotura, jus nauli et telonii; jus veredariorum seu postae, lignationis jus in
vastis silvis, quae nullius sunt, jus venationis, fodinarum, monetas cudendi; huc pertinent
2-024
monopolia omnia principum, uti lotteria, carta signata etc. Huc pertinent reditus casuales,
uti fiscalitates, thesauri, mulctae pecuniariae, taxae.
28.1 Ex peculio civium privato etiam habentur reditus, nempe in subsidium, si
reditus superiores non sufficerent; hoc nomine tributi, contributionis vectigalis venit; tributa
haec ante omnia ex fundis desumebant, dein etiam ex artibus et opificiis, tardius etiam ex rebus
fungibilibus desumebantur taxae, ultimatim per capita taxabantur homines, et secundum
facilitates omnes imponebantur civibus taxae; huc pertinent extraordinariae contributiones e.g.
Kriegssteuer tempore belli; huc dona gratuita spectant, quae non nunquam etiam exiguntur; huc
pertinent debita publica authoritate contracta, quae a civibus tardius solvi debent; huc
schaedae bancales, assignationes, quae in casu necessitatis sint, huc lotteriae majores, ollae
fortunae nomine principis erectae.
29.1 Sexto est agricultura, manufacturae et fabricae; constitutio civitatum
omnium opibus et divitiis quam maxime nititur; fundamentum vero nationalium divitiarum ante
omnia in agricultura, et dein in manufacturis, fabricis, et ex his enato commercio consistit;
ipsum ergo territorium respiciendum est, num agriculturae favens sit, num res pecuaria florere
possit, et sic artes et opificia multiplicari ita, ut omnes ii, qui agriculturam exercere non
possunt, se sustentare possint opificiis et fabricis, et sic ipsam agriculturam promoveant et
sustineant; accedente dein commercio utrumque florebit, si commercium ita fuerit instructum ut,
quantum fieri potest, omnium lucrosissima fiat, lucrum vero augebitur, si producta naturae
transformata jam in varias formas vendita fuerint, praecipue exteris.
30.1 Commercium consistit in permutatione in specie, et in emptione et
venditione. Aliud est activum, aliud passivum, aliud in continenti fit, aliud in aquis;
commercium activum praeferendum est semper passivo, nam in eo lucratur natio vendens etiam
vecturas, quod in passivo non adest. 2 Bilanx commercii enascitur si utilitas
totius commercii calculetur; persolutio in
2-026
commercio fit vel per pecunias vel per cambium; assecurationes et mensae argentariae (Banco)
summe necessariae sunt pro commercio. 3 In Banco officio pecunia deponitur per
mercatores, et ibi fit exsolutio tantum per transcriptionem, cum nempe uni detrahitur, alteri
vero adscribitur certa summa; et hinc alia est Depositen-Bancc, alia Giro-Bancc; et nunc tertia
species, nempe Leihbancc, ex quo mutuo dantur pecuniae, enata est. 4 Huc
pertinent etiam societates commerciales, ad damna evenientia, per subdivisionem inter plures
imminuantur, negotiaque eo facilius geri possint, et, quod summum est, ut sic per plures
facilius notabilis summa conferri possit; societates eius modi coalescunt sub publica
auctoritate et privilegio principis, lucrum et damnum huius societatis commune est omnibus
sociis secundum ratas a se collatas; ratae hae, quas conferre licet, Acciae dicuntur, pro his
datur schaeda testimonialis a societate, quod nempe societas haec vel illa huius vel illius
acciam susceperit, et haec schaeda dicitur etiam accia. 5 Dividens lucri sunt
pro cento illa, quae ex lucro pro quovis 100 obveniunt omni anno, e.g. si lucrum societatis
tantum sit, ut 10 / 40, 25 procento portet, tunc haec summa 10 vel 25 erit dividens.
6 Acciae in commercio vices pecuniae subeunt, et circulant, et jam maiorem, jam
minorem valorem habent, prout maior vel minor species est lucri pro anno, imo saepe nec eo
suscipiuntur in valore, quam habent internum; si nempe societas magna damna habeat aliquo anno,
tunc non tantum dividens non adest lucri, sed imo damnum dividitur inter socios, proin acciae
non nisi cum Rabat emuntur et recipiuntur, seu cum detractione certae summae ex valore interno.
Si vero sit species lucri, emuntur cum Aggio, seu plus datur quam sit valor internus acciae.
31.1 Norma monetarum etiam spectat ad statisticum. 2 Pecunia
est aequivalens commune in emptione et venditione omnium rerum usuabile; characteres omnesque
qualitates pecuniae abunde in tractatu de commercio audimus; summis imperantibus commissa est
cura monetarum ad evitandas fraudes et deceptiones privatorum; imperans ergo effigie vel
stigmate suo cavet de pondere et valore interno monetae. 3 Prius enim dabatur
purum
2-028
aurum vel argentum sine forma in emptione et venditione; cum vero infinitae deceptiones
contigerint, necessitas poscebat hoc fide publica fieri.
32.1 Valor monetarum hodie duplex est per abusum, nempe internus et externus;
dico per abusum, nam norma monetarum justa exigit ut externus valor interno perfecte sit
aequalis; norma haec monetarum seu Müntzfuß determinatur per proportionem unius metalli ad aliud
– sic argentum se habet ad aurum sicut 14:1 – dein ex ipso valore interno metallorum; admiscetur
tamen monetis aureis et argenteis heterogeneum metallum ad durabilitatem et maius volumen
obtinendum; interim aurum et argentum debet manere in integra sua proportione.
33.1 Octavo est negotium religionis; religionem scimus esse modum dei colendi;
hic modus diversissimus est. 2 Matrices religiones sunt quattuor: ethnica,
Judaica, Christiana et Mahomedana; ex his quattuor procedentibus temporibus diversissimae sectae
enatae sunt. 3 Ethnica in Asia orta est, et in omnibus 3 orbis partibus
dominatur excepta Europa. Christiana in Asia orta est, modo vero in Europa sedem fixit; Judaica
per universum orbem dispersa est; Mahometana dominatur in Asia et Africa. 4
Omnis religio supponit ecclesiam, nam ea est societas ad Deum pari modo colendum inducta; haec
tamen societas subesse debet imperio civili. 5 Hinc enata sunt jura imperantium
circa sacra, scilicet in negotiis externis religionis, non vero in dogmatibus religionis;
conscientiis enim subditorum vis imponi non potest, nec coactio; et hinc heresis certe ut
delictum civile considerari non potest, nec apostasia; haec enim omnia circa dogmata religionis
versantur, quae tamen imperanti non subsunt, siquidem nullum influxum in finem civitatis
habeant.
34.1 Religio maximum influxum habet in finem civitatis; multa enim sunt in
imperio civili, quae per religionem suppleri debent; hinc ipsi imperantes scrupulosi esse non
debent circa religionum varietates; omnis enim religio erit civiliter vera quae fini civitatis
non repugnat, non autem repugnabit si admiserit et docuerit existentiam numinis supremi et
immortalitatem animae; ex his enim necessario fluit jam doctrina moralis; civiliter ergo
hereticus et apostata erit qui alterutrum ex his dogmatibus rejiceret, nam hic ipso facto
fundamentum societatis civilis evertere studeret, proin delinqueret civiliter.
2-030
2 Religio dominans est quae peculiaribus privilegiis et juribus gaudet; quae
vero non omnibus gaudet favoribus civilibus et privilegiis, dicitur tolerata religio.
35.1 Educatio iuventutis nationalis maximum habet influxum in civitatem, hinc
etiam haec statistico interest. 2 Educatio alia est publica, alia privata, alia
mixta. Privata pure parentibus committitur. Publica sine influxu parentium fit per ipsam
civitatem; mixta est cum parentibus praescribitur regula educationis bonae, et haec a plerisque
politicis praefertur duabus aliis educationis speciebus; in finem huius educationis necessariae
sunt scholae, quo pertinent universitates, academiae generales et speciales, et scholae
inferiores cum gymnasiis. 3 Academiae equestres nobilium etiam huc spectant, in
iis enim nobilis juventus omnibus scientiis erudiebantur. 4 Ad sublimiores
scientias refertur philosophia, theologia, jurisprudentia et medica. Amoeniores scientias
efficit: rhetorica, poesis, musica, lingua et historia. 5 Artes amoeniores
differunt a scientiis; nam ars adest ibi, ubi requiritur habitus, opus juxta certas regulas.
6 In scientiis vero opus est habitu certas veritates demonstrandi.
7 Artes liberales seu amoeniores sunt quarum regulae sunt magis compositae, et
quarum principia ex scientiis amoenioribus desumuntur. Illiberales sunt, quarum regulae et
principia sunt simplicia. 8 Liberales artes sunt: pictura, sculptura, musica
etc. Ad illiberales pertinent omnia opificia. 9 Ad excolendas artes et scientias
speciales academiae et societates plurimum conferunt e. g. pro excolenda lingua patria etc.
10 Academiae artium liberalium ad eandem normam instruuntur. 11
Ad omnes scientias et artes plurimum confert typographia, qua mediante libros charta levi pretio
habemus, et scientiae facile propagantur. 12 Ipsa bibliopolia multum conferunt
ad propagandas scientias.
36.1 Ad negotia regni moderanda cum ipse imperans non sufficiat, necesse est
adhibere alias personas easque vel singulares vel collegia integra; hi viri sint apti et idonei
ad negotia sibi commissa moderanda; et hi plerumque nomine consiliariorum status veniunt.
2 Primarius minister
2-032
est, quem imperans peculiariter distinguit ex ceteris ministris et favore et confidentia sua.
3 Consilium status est collectio horum consiliariorum et ministerorum; hoc
consilium duo habet departamenta, unum pro negotiis externis, aliud pro internis. Internum
dividitur in plura departamenta pro diversitate negotiorum internorum; in consilio status vel
ipse princeps vel primarius minister praesidet. 4 Collegia aulica sunt, quae vel
in provinciis eriguntur vel pro speciali scopo et effectu fundantur, et haec subsunt consilio
status; talis est cancellaria Hungarica aulica, et commissio aulica studiorum Viennae; his
collegiis praeesse solent cancellarii aulici. 5 Collegia provincialia etiam huc
spectant, quae immediate moderationem negotiorum specialis provinciae gerunt; tale est consilium
locumtenentiale regium in Hungaria; haec subordinata sunt collegiis aulicis. 6
Provinciae ipsae negotiorum facilitandorum gratia dividuntur in districtus, hi in comitatus;
singulis his partibus praesunt moderatores, quales sunt supremi nostri comites, qui dicasteriis
provincialibus subordinantur; remotioribus vel subjectis provinciis gubernatores praefiguntur
cum diversis titulis; civitates per magistratus suos reguntur una cum oppidis et pagis, quae
nempe civitates sub collegio provinciali, oppida vero et pagi foro comitatensi vel districtuali.
37.1 Praeter remedia omnibus civitatibus et gentibus communia ad felicitatem
perveniendi, dantur specialia quoque civitatum media, quibus aliae civitates uti non possunt, et
hi dicuntur etiam fines secundarii; haec remedia desumenda sunt ex specialibus civitatum
circumstantiis et relationibus, et complexus omnium horum remediorum efficiet systema regiminis
(Staatssystem); hi fines secundarii dicuntur etiam interesse et ratio status (Staatsinteresse);
saepissime fit ut et imperans aliud interesse status habeat, et ipse populus aliud; cum ergo
fines horum in perpetua sint collisione, etiam remedia erunt diversa et opposita, parum ergo
utrinque efficietur; sed si unicum sit interesse totius gentis, tunc speratur eius felicitas,
quia communibus viribus nationis agetur ubique in unum eundemque finem. 2 Ex
longo usu et observatione resciri possunt remedia
2-034
haec felicitatis civitatis. 3 Vigilandum ergo erit ut ea, quae usus docuit
esse utilia, porro quoque conserventur, omnia ea, quae experientia noxia esse deprehendit,
vitentur et removeantur. Et postquam his duobus punctis satisfactum est undique, populus et
imperans omni conatu elaborare debet ad nova bona acquirenda, seu ad felicitatem totius
civitatis magis adhuc promovendam, novis aliis remediis, nempe exteris.
38.1 Ratio status ipsa alia est interna, alia externa; alia nempe per
circumstantias externas, alia per internas regitur; omnes enim circumstantiae, quae ad finem
civitatis quidpiam faciunt, rationem status constituent; hinc videmus hanc rationem status
diversis gentibus diversam esse; sic aliqua gens in belligeratione collocat rationem status, uti
Borussia hactenus, alia in commercio, uti Portugallia. 2 Generatim ratio status
omnibus gentibus suadet praecavere ne aliae gentes laedantur, imo amicitiam cum omnibus
quaerere, ne ultionis causa nos bellis exponamus, quae civitati plerumque noxia esse solent.
3 Suadet ratio status aequilibrium retinere in Europa, ne scilicet ita increscat
potentia unius gentis ut alias opprimere posset legesque dictare; hinc per varia foedera,
amicitias efficere debent aulae ne alia increscat. 4 Sic videmus his temporibus
Russos et domum Austriacam coactos esse ad restituenda omnia Turcis, quae bello occuparunt, ne
aequilibrium turbetur. 5 Et si natio quaedam ad formidabilem magnitudinem
excrescet, ratio status poscit ut plures debiliores foedus ineant contra potentem hanc gentem.
Finis prolegomenorum statisticae practicae.