Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

31.1 Post mortem Cronvelli usque 29. Maji 1660. species anarchiae invaluit in Anglia; valida aderat factio, quae eius filio Richardo Cronvell patris potestatem deferre volebant, hinc convocati sunt proceres de factione Cronvelli, qui ei deferebant omnem potestatem; sed Richardus nec ea mentis perspicatia nec ea authoritate pollebat ut his in rem suam uti potuisset; hinc praefecti militiae Fletvoot et Lambert primos motus facere coeperunt, convocando membra parlamenti independentium, quae Cronvellum authoritate exuit; per hoc ergo parlamentum Richardo adempta est dignitas protectoris; post hoc urserunt milites ut ex graemio sui comissio securitatis deputetur, in quam deferatur summa potestas anno '659; inter haec in Scotia saniora consilia agitare coeperunt proceres [ERROR: no reftable :]31.1 proceres procerunt MS cogitabantque de remediis, plurimum agente comite Moncc generali, qui classem Anglicanam in suas partes pertrahere scivit; collectis ergo validis copiis irrupit in Angliam, tuendi parlamenti sub praetextu penetravitque nemine resistente usque Londinum, quam urbem etiam occupavit fugata commissione securitatis, convocatumque est parlamentum novum quod declarabat hunc conventum esse illegalem, cum desit curia superior, et multa desiderentur membra curiae inferioris, et sic convocatum est integrum parlamentum. 2 Hoc parlamentum 8-a Maji anno '60. Carolum salutavit regem Angliae missique sunt legati ad eum salutandum, qui 29-a comparuit rexque salutatus est cumque novo hoc parlamento negotia publica agere 1-318 coepit; amnistia generalis publicata est omnibus exceptis iis 59, qui morti patris Caroli subscribebant; cadavera mortuorum effossa sunt et rotis fracta, inter quos ipse Cronvellus protector erat, qui effossus ex Vestmünster abtey per manum carnificis raptatus fuit ad locum supplicii (Archenholcz dubitat, et dicit per malevolos etiam in hoc actu substitutum fuisse corpus Caroli regis corpori Cronvelli); status Carolo listam civilem conspicuam determinarunt; ecclesia episcopalis restituta est juribus suis antiquis supressis praesbiterianis; in ipsa etiam Scotia conatus est invehere episcopalem ecclesiam, per quod in Scotia abalienavit animos a se, praecipue cum Catolicam uxorem duceret Gallam. 3 Omnes leges sub Cromvello latae abolitae sunt, excepta lege navigationis. 4 Non multo post amor et fervor erga Carolum torpescere coepit in animis Anglorum, arguebatur nimium vestigiis patris et avi sui inhaerere, eum nimis voluptatibus esse deditum; denique eum clancularium Chatolicum esse, praesertim cum '662. Chatharinam regis Galliae filiam duceret in uxorem, et per eam ingens numerus Chatolicorum in regnum inveheretur; portum Dunquercam vendidit Ludovico 14-o Galliae regi; post aliquot annos, nempe '64, apertum foedus inivit cum Gallis, quae omnia displicebant Anglis; condescendit dein Carolus in favorem Ludovici 14. in belli contentiones cum Belgis, inter quod tempus Ludovicus Belgium Hispanicum oppressit; causa huius belli petita fuit ex nimio commercii progressu Belgarum, maxima tamen causa fuit vindictae studium, cum excedere jussus sit Belgium sub Cromvello. 5 Hoc bello parum profecerunt Angli, praesertim cum Belgae facinore maximo ingressi Thamesim exusserint classem Anglicanam in portu Schatan; coaluit ergo pax inter eos, et cum Suecis, Hispanis foedus iniverunt contra Ludovicum, qui pacem Aquisgravensem recipere coactus est.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.