Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
35.1 Defuncto ergo Vilhelmo successit Anna, quae usque 1714. regnavit; haec
bellum tota contentione gessit contra Gallos vivente marito suo Georgio; Sabaudia et
Portugallia sub ea in societatem belli contra Gallos pertracta est; Angli acquisitiones pulcras
fecerunt. 2 Anna haec negotium unionis duorum regnorum Angliae et Scotiae
aggredi coepit et feliciter effectuavit; quae unio incorporativa in unam1-328
civitatem utrique nationi profuit, et in qua omnes eius praedecessores inutiliter desudarunt,
anno '707-o; hoc enim anno tractatus jam anno '706. per commissarios elaboratus per parlamenta
utrique et reginam roboratus est. 3 Hinc illud: Henricus Rosas, Jacobus Nomina,
Anna autem regna copulavit. 4 Anno '708. mortuus est Georgius maritus Annae,
cum quo 6 proles genuit quidem Anna, sed omnes emortuae sunt; post mortem mariti Anna voluisset
multas mutationes in Anglia facere, sed obfuit ei factio Vihgs, quae propugnabat jura et
libertates; factio vero Doris assistabat regiae potestati, eamque propugnabat; satis tamen
Toris his temporibus potentior erat alia, hinc effectum est ut regina multos amoverit ex
consilio qui erant de factione Vihgs, in ipsa electione membrorum parlamenti factio Toris
regnabat, suppressis aliis. 5 Effectus huius mutationis fuit quod anno '711.
Anna foedus iniverit cum Ludovico 14. contra Hispanos et domum Austriacam; qua aliantia factum
est ut pax anno '713. confieri debuerit, et Ludovicus effectuaverit coeptum suum; ipsi quoque
Angli praeter Columnas Herculis, insulam Minorcam, Terram novam, et sinum Hudsonis acceperunt a
Hispanis portusque Dunquercensis demoliri statutum est; et Ludovicus recognovit Annam legitimam
reginam, et ipsum ordinem successionis protestanticum recognovit Hispania et Gallia.
6 Protestantes tamen contenti minime erant hac ministerii mutatione, et hinc
gliscebat jam sub cineribus seditio inter factiones; Anna enim non obscure egit de restituendo
fratre suo Jacobo 3-o; interim anno 1714. mortem opetiit Anna; cum successores non relinqueret,
ad thronum vocatus est Georgius dux Hanoveranus, qui usque '727. regnavit, qui fuit filius
Sophiae et ducis Hanoverani Ernesti; hic ergo nomine Georgii 1-i successit praemortua matre
sua, et cum hoc nova stirps regnans invecta est, quae modo quoque regnat; hic Georgius initio
statim regiminis dimisit ministros Annae, seque ad nutum protestantium adcommodavit, novum
parlamentum convocatum, cuius membra ex factione Vighs erant potissimum, ministrorum Annae
facta est accusatio in parlamento, et hinc commissio deputata est, quae inquireret in facta
priorum ministrorum, ex quibus aliqui male mulctati sunt; interim non deerat fatuorum qui
communicantes cum aula Gallicana restituere volebant stirpem Stuardam, exstincta Brunsvicensi;
et reipsa in omnibus tribus regnis enatae sunt turbae, quae tamen Georgii perspicatia et
favente fortuna suppressae sunt; anno '715; fractis una die 13-a 9-bris Scotis et Anglis, ipse
Jacobus ex Anglia redire coactus est. 7 Parlamentum enim 100,000 Ł Sterling
statuit in praemium pro eius1-330 capite; multi ex celeberrimis nobilibus in utroque
regno mortis poena affecti sunt, ut rebelles; Georgius omni studio conatus est bellum cum
exteris praecavere, ne interim domi seditiosi praevaleant; hinc se immisit in tractatum, qui
intercessit inter Carolum 6-tum et Belgas; foedus copulavit cum Austriacis Gallis et Belgis,
contra Philippum 5. Hispaniae regem, qui non contentus divisione Hispanicarum provinciarum
bellum parabat. 8 Anno '22. nova molestia ei parata fuit a Chatolicis
Jacobitis, sed et haec conjuratio per ministrum Valpol detecta et supressa fuit.
9 Anno '25. rursus imminebat bellum toti Europae propter repudiatam filiam
Philippi 5-i per Ludovicum 15-um; Georgius tamen composuit litigantes; his tractatibus tamen
Georgius immortuus est anno '727; ei successit Georgius 2. filius, qui usque '60. annum
regnavit, hic tractatus patris continuavit et terminavit. 10 Anno '33. novum
bellum exarsit inter Carolum et Hispanos propter successionem in Polonia, quo bello regnum
Neapolis et Siciliae amisit propter Sanctionem pragmaticam. 11 Paulo post
enatae sunt turbae inter Hispanos et Anglos, ob vicinitatem Americanarum provinciarum et ex hac
enato furtivo commercio, auxit hoc bellum mors Caroli 6-i anno '40; debebant enim Angli ut
evictores defendere Mariam Theresiam. 12 Galli anno '44. et '5-o evocarunt Roma
Carolum Eduardum seniorem filium Jacobi, ipsumque statuerunt trono Anglico imponere, excitata
ergo est conjuratio in Anglia per Jacobitas, cui multi adhaerebant, praecipue in Scotia
grassabantur; ipsam enim capitalem urbem Edinburgum ceperunt Jacobitae, qua capta in Angliam
discesserunt et fere ad viscera Angliae pervenit, nudata enim erant haec regna militibus; anno
tamen '46. comparuit validus exercitus contra Eduardum, praesertim ex Germania, quo exercitu
fractus est Eduardus et eodem anno ejectus est ex Anglia, et ex ipsa Scotia tardius, ex quo
Romam se recepit rursus. 13 Bellum exterius feliciter pro Anglis terminatum
est, post quod se curis domesticis impendit, praesertim commercium, fabricas excoluit
feliciterque regnavit suos; anno '56. bellum intulit Georgius 2-us Gallis propter negotia
successionis Mariae Theresiae, gesto per triennium feliciter admodum bello mortus est anno
'760; ei successit Georgius 3-us, nepos Georgii 2-i et filius Friderici; sub hoc bellum
Gallicanum prospere continuatum est, praesertim in America, etiam in Germania, imo etiam
Portugalliam tuitus est Georgius contra Hispanos et Gallos; anno '63. pax universalis coaluit;
Anglia lucrata est Canadam, caput1-332 Bretonis, partem provinciae Luisianae;
insulam S. Vincenti, Tobago; in Affrica Senegaliam; ex parte Hispaniae acceperunt Floridam.
14 Circa '766-tum annum enatae sunt turbae colonicales in America.
15 Angli enim ingentes profusiones fecerunt in colonias suas; ut ergo aliquam
partem profusarum pecuniarum suarum recipiant, coeperunt excogitare varios titulos, varias
contributionum species; inducere ergo coeperunt cartam signatam (Stempel Papier), qua mirum in
modum exacerbarunt Americanos, imo aequalitatem jurium cum populo metropolitano praetendebant,
sessionemque et jus voti in parlamento petebant; surdis tamen auribus excepti sunt, sed carta
signata cassata est; Societas Indiae orientalis Anglicana sponte sibi imposuit tributum 600,000
Lib. Ster. annue aerario regio pendendum, ut sic immunitas praestetur aerario quod initio hanc
societatem magnis summis et navibus bellicis adjuvit, praesertim cum haec societas in
provinciis Asiae Indostanis amplas occupationes faceret; nomine renovatorum privilegiorum
suorum sequentibus annis in diversa bella incidit haec societas, et ipsius negotia societatis
quoque convulsa sunt; enatis ergo quaerelis in parlamento negotia politica huius societatis
subordinata sunt parlamento, cum tamen prius independens esset in omnibus. 16
Anno '769. enatum est bellum Russos inter et Turcas, felicia Russiae arma attonitos reddebant
omnes potentias maritimas, Anglia tamen neutralitatem observavit, excepto eo, quod Russicis
navibus portus suos aperuerit, anno tamen '74. agentibus maxime Anglis pax confecta est, pace
hac insula Crimea (Chersonesus Taurica) pro independenti declarata est, quam dein ipse chanus
huius peninsulae subjecit Chatharinae 2-ae. 17 Anno '73. inter colonias
Americanas et populum metropolitanum Anglicum novae altercationes incoatae sunt; exacerbati
enim erant animi Americanorum per priores exactiones, hinc abstinebant ab iis mercibus, quas ab
Anglis emere debebant, hinc fabricantes et opifices adhaeserunt in Anglia; miserunt ergo suos
deputatos ad parlamentum, per quos statu calamitoso suo exposito postulabant jurium communionem
agente celeberrimo Franclino; auxit querelas suas coacta emptio ipsis per Anglos impositae
herbae Thee, cuius monopolium habuit societas mercatoria; deputati tamen hi re infecta
redierunt; hinc coeperunt diversi conspirare, qui dein integras provincias in suam sententiam
perduxerunt; tandem 13 provinciae se univerunt et jugum Angliae excusserunt; politica negotia
eorum moderabatur Franclinus,1-334 militaria moderabatur Vassingthon generalis;
habuerunt etiam suum senatum ex omnibus 13 provinciis constantem, qui Congressus dicebatur, et
negotia publica communia moderabatur uti in Belgio foederati. 18 Convocatum est
illico parlamentum. 19 Ministerialis factio suadebat vi armorum esse domandos
rebelles; oppositionistae vero volebant, ut lenitate, transactione reducantur; longa haec
cunctatio suspirium Americanis praebuit seque contra Anglos tuendi; ad extremum cum partes
convenire non potuerint, consenserunt in id, ut ipsi regi detur optio; Georgius ergo bellum
praelegit; expedita ergo est classis bellumque exarsit in America anno '775-o.
20 Hoc bellum inde ab origine male cessit Anglis; Angli enim, ut potentia
navalis, exiguam habebant campestrem militiam, cetera parum valebant in visceribus Americae;
milites climati non assueti infirmabantur, colonistae vero pro libertate pugnantes facilius
domi pugnabant; adsistebant ipsis etiam Galli, quorum intererat Americanas provincias avellere
a corpore Angliae; Ludovicus ergo 16. primus erat qui Americanos pro populo libero recognovit,
hinc etiam cum Gallis bellum gerere coacti sunt Angli; Gallis adsistere debebant ex conventione
Hispani, hinc etiam Hispani impliciti sunt huic bello contra Anglos; Belgae quidem se
indifferentes declarabant, interim clam arma munitionemque supportarunt Americanis; Angli
quidem res stupendas gesserunt, sed tantis hostibus tamen satisfacere non poterant undequaque,
sic Gibraltariense praesidium celebris Elliot contra omnes machinationes Hispanorum
; ipsa tamen diuturnitas nocuit Anglis; videntes Angli se renunciare debere
13 provincias, ut ultionem sumerent de perfidis Belgis, ipsis bellum indixerunt omnesque naves
eorum, ubicunque interceptas, occuparunt et spoliarunt; hoc confecto anno '86-o pax coaluit
inter omnes, 13que provinciae amissae sunt in perpetuum; insula Minorca Hispanis cessa est.
21 Provinciae 13 haec sunt: Neuhamtpsir, Massakuzetz, Rode Island, Kanektikut,
Neu Jork, Neu Jersej, Pensilvania, Delavare, Mariland, Virginia, Nord Karolina, Süd Karolina,
Georgia; extensio harum provinciarum ad 44368 milliaria computatur, impopulatio tamen exigua
respectu tantae extensionis; anno '90-o enatae sunt dissensiones inter Anglos et Hispanos, et
jam jam bellum erupit propter Americae aliquas pagas incultas et nullius adhuc,1-336
opera tamen ministrorum Pitt in Anglia et Florida Blanca in Hispania coaluit pax partesque
excontentatae sunt. 22 In pacem Turcicam maximum influxum habuit Anglia, fuit
enim jam in promptu classem educendi contra Moscovitas, ut eas ad pacem cogat, servandi
aequilibrii causa in Europa.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|