Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

25.1 Ad haec tempora Carolus legatum Scoticum, qui occulte delituit in Anglia concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades nihil retulit fugatusque est; lenioribus ergo mediis uti coactus proposuit Scotis ut tandem litibus finis imponeretur; Scotae ergo Angliae status mediatores proposuerunt in his turbis indutiasque fecerunt cum Carolo; rex ergo 5-tum parlamentum convocavit sub finem anni '40, quod parlamentum Longum, Diuturnum, et Sanguinem siciens appelatum est; hoc enim 7 et ultra annis duravit et necem Carolo attulit; ipsi Angli cum Scotis foedus iniverunt, ut Angli armatos Scotos pecuniis et stipendiis juvarent, Scoti vero parlamentum defenderet adversus insultus Caroli; his confectis in parlamento audaciores effecti omnia sus- deque vertebant, episcopos ejiciebant e conventu, regem ipsum cum pluribus ministribus accusabant, comitem Staffordiae, pro regem Hiberniae, seditionis accusabant et ad mortem petebant, quod invito Carolo1-308 etiam optinuerunt; Carolum adegerunt ut renunciet juri parlamentum abolendi; his non contenti voluerunt ut conventionem Anglorum cum Scotis rebellibus ratam habeat; haec omnia Carolus inermis ratihabere debuit, una cum sententia capitis in Staffordiae comitem lata; post haec vectigalia alia regi ademerunt sibique appropriarunt, imperium circa classem et exercitum cum caeteris juribus maiestaticis ei ademerunt. 2 Anno '41. conjuratio Chatolicorum contra protestantes in flammam apertam erupit multaque milia utraque ex parte caesa sunt, recidit ergo suspicio in regem, quod haec eo consentiente facta sint; videns Carolus se lenitate nihil efficere posse, rigore et severitate usus est, comparuit ipse in parlamento stipatus militibus et ministerio suo, sexque viros parlamenti proditionis reos postulaverit, sed status extemplo innocentes declararunt hos sex viros eiusque iram contempserunt, turbas excitarunt in urbe, per quas coactus est rex se fuga salvare ad castellum urbi vicinnum; rege absente magis semper et magis excedere coeperunt status turbasque contra regem excitare [ERROR: no reftable :]25.2 excitare excedere MS, erexerunt militarem turmam ad tuendum parlamentum, arces et praesidia sibi subjecerunt; rex quidem varias propositiones fieri curavit ad mutuam pacem et tranquilitatem reducendam, sed nihil confieri potuit; ipse ergo rex cogitavit de colligendo exercitu contra rebelles anno '45. et '6-o; exercitus tamen illius debilis admodum erat respectu rebellium neque communicationem habuit cum exteris, cum omnes portus in manibus rebellium exstiterint; Carolus tamen solennem victoriam retulit de rebellibus initio, ipse tamen multos suorum amisit, cum e contra ex Scotia semper plures et plures comparerent rebelles, hinc iteratis vicibus fractus est a rebellibus, intercessit novus tractatus, qui fere ad consumationem devenit, cum rex omnibus statuum petitis se subscribere velle promiserit; circa unicum punctum juris belli adhaesit Carolus, quod jus status pro se desiderabant, rex vero cedere noluit; rupto ergo hoc tractatu rediit prior calamitas, bello incessanti victus est ubique Carolus, adeo ut absque omni auxilio latitaret hinc inde; ex desperatione ergo ad Scotos se recepit eorumque discretioni se commisit; defenderunt quidem eum Scotae, sed non eo, quo debuissent, modo; regina cum sua familia ad Franciam se recepit; rebelles vero exercitui praefecerunt FairFaxium ei locumtenentem adjecerunt Olivierum Cronvellum, a quibus adhuc ante fugam suam ad Scotiam victus est Carolus ad internecionem.

1-310
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.