Historia Magnae Brittaniae resumitur
conatus est omni modo haec duo regna connectere, effectuare tamen id nequivit, ob jurium
disparitatem; titulum tamen regis Magnae Brittaniae suscepit; ab hoc ergo tempore cessarunt
continua bella inter has duas nationes; non deerant tamen malevoli qui ipsum ejicere volebant e
regno eique substituere cognatam suam Arabelam, quae descendit ex Margareta, et filia comitis
Lenociae fuit, huic destinabant maritum ducem Sabaudiae, qui aeque Chatolicus fuit ac Arabella;
conjurationi huic adhaeserunt multi Chatolici, et exterae quoque aulae nutriebant eam, sed
detecta fuit opportune conspiratio, supplicio affectis capitibus extincta est conjuratio.
7 Mitius tamen egit cum his conjuratis, hinc incurrit suspicionem apud suos,
quasi ipse sacris Christianorum magis faveret quam Calvinianae professioni; Iacobus hic fuit
quidem in litteris amoenioribus versatissimus, sed non admodum in politica. 8
Pacificus fuit admodum, non novit omni ex parte rationem status suorum temporum, hinc ut
mollioris et effeminati animi homo incurrit odium suorum; hinc illud: rex erat Elisabeth,
regnat regina Jacobus; praesertim cum primis statim regiminis annis praejudiciosam pacem cum
Hispanis inivisset, qua se obligavit ad numquam ineundum foedus cum Belgis foederatis.
9 Hinc etiam conjuratio Pullveraria explicanda est, quae per Chatolicos contra
regem et totum parlamentum directa fuit; conjurantes enim decreverunt supposito pulvere pyreo
aedes Vestmonasterienses (Vestminsterhall), in quibus parlamentum considere solet, in auram
ejicere sicque protestantes una cum rege enecare; 30 enim dolia et in quovis dolio 3
centenarios, proin 90 c. pulveris pirei intulerunt in cellariam; pridie tamen eius diei, quo
peragi debuisset scelus, detecta est conspiratio, et quidam per ipsum Jacobum; Marchio enim
Montegill habuit sibi addictos inter conjuratos, qui ipsi significarunt, ambigue quidem, ne
cras conventui ordinum interesset, et ex ipsa urbe excedat si possibile esset, epistulam hanc
Montegill ad regem detulit, ipse ergo rex primus prolapsus est ad cogitationem eam, quod id vi
pulveris pirei fieri debeat; missis ergo fidis hominibus illuc depraehenderunt omnia; Robertus
Catesius, Thomas Perci, Thomas Vinter, comes DicBüc cum pluribus aliis meris Chatolicis
convicti criminis huius ultimo supplicio affecti sunt; illa occasione solemne1-302
jusjurandum inductum est in Anglia, quod praestare debebant omnes regi et regno servientes,
quod et hodie retinetur. 10 Sub Jacobo conspicuae coloniae missae sunt in
Americam, in Hiberniam, quae valde desolata fuit his temporibus. 11 Per hoc
steriles tractus terrae cultores suos acceperunt, et in Anglia imminutus est numerus, quod
multi vitio vertebant, cum per hoc fabricae, agricultura in ipsa Anglia deffecerit; ad haec
tempora recidit institutio Mensae Argentariae Londinensis 1609. anno (Bancc); '611. anno
Iacobus novam speciem nobilitatis, prius in Scotia usuatam tantum, induxit in Angliam, nempe
barones, qua re se non parum exosum reddidit, secundum taxas enim vendidit hanc nobilitatem,
interressentiae ! causa. 12 Commercium in Indias orientales
promovit omni conatu; et hoc multum contulit ad alienandos animos subditorum a Jacobo, quod
omnem favorem et gratiam contulit homini extraneo Scoto Roberto Karr, eumque primarium
ministrum creaverit et ducem Sommerset, quam dignitatem tantum filiis aut agnatis suis proximis
conferre solebant; coactus tamen est tardius removere eique substituit Georgium Viliers, qui
magis adhuc exosus erat Anglis. 13 Incurrit dein suspicionem magnam religionis
causa, filio enim suo Carolo uxorem Catolicam procuravit, per quam exercitium religionis
Chatolicae ad aulam introductum est, nempe Philippi regis Hispani filiam seniorem Mariam; hinc
filium Carolum misit ad Hispaniam cum Villiers, qui ibi profusiones enormes fecerunt; hoc tamen
matrimonium executioni datum non est; Hispani enim adjecerunt conditionem ne ante unius anni
decursum vim tractatus hic matrimonialis haberi possit; expectabat enim Domus Hispaniae eventus
rerum Germanicarum, et reipsa decrevit se ! Iacobus bello contra Hispanos, sed
immortuus est, proin et contractus cessavit, sed ante mortem suam Georgius Viliers procuravit
nuptias inter Ludovici 13-ii regis Galliae sororem, et hoc matrimonium cum Henrici 4-ti filia
ratihabitum est; anno 1624. mortuus est Jacobus, ei successit Carolus 1-us, qui usque '49.
annum regnavit sat infeliciter; odium in patrem constitutum in se mox devolveret retinendo
ministrum Viliers, duxit Henrici 4-ti filiam Henricam, per quam ingens multitudo Chatolicorum
irrepsit in Angliam; accessit, quod Carolus cum Scotis quoque altercationes habuerit, quas jam
Jacobus incepit, propter praesbiterianos et Calvinianos, ubi se caput ecclesiae dicere
incepit,1-304 quod praesbiteriani non ferebant; perfregit tamen Jacobus voluntate
sua et tunc statim episcopatus induxit, prout in Gallia erant; idem fecit filius Carolus, qui
episcopos confirmavit, bona ipsis restitui jussit a privatis familiis; anno '25. bellum
inchoavit Carolus contra Hispanos, et '26. contra Gallos bellum movit; fovendos enim suscepit
Hugonotas contra Ludovicum 13. 14 Eventus tamen utriusque belli sat sinister
erat, cuius causa rursus in regem et ministrum Buccincanium retrusa fuit, et odium in eum
susceptum auctum, praesertim cum ignominiosam pacem confecerit tardius rex, et per bella haec
commercium, fons omnium divitiarum Anglicanarum, multum passum sit; cum parlamentis etiam
perpetuas lites habuit, ea cassavit toties quoties, propter listam civilem, seu sumptus pro
persona sua, minores constitutos; hinc debita contraxit, pecunias ubique corrasit, quae omnia
summopere populum affligebant; proposuit post haec status longiori tempore non convocare, cum
tamen pecunia opus erat varias praestationes exegit, quae confirmatae non erant; in Scotia
pariter indignatio mirum in modum crevit in Carolum, cuius causa fuit religio.
15 Carolus enim Ecclesiam Anglicanam inducere voluit etiam in Scotia, qui prius
Genevensi confessioni addicti erant, et caput ecclesiae non agnoscebant; perrupit tamen
Jacobus, uti scimus, et episcopalem ecclesiam reduxit, sed vix discessit ex Scotia, turbae
iterum enatae sunt, quae etiam compositae sunt, liturgiaque introducta est Anglica, male tamen
contenti erant non tantum sacerdotes, sed et parlamenta et nobilitas, quae bona episcoporum
restituere debebant; adhaesit tamen res usque '36. et '7-um annum; hoc anno edito novo decreto
confirmavit ecclesiam episcopalem, libros precatorios, Chatechismam induxit, et promulgari
curavit; per hoc eo deventum est ut ad arma provolaretur in provinciis Scoticis; Alexander
Lesleus, bellidux celebris, se ducem saeditiosis praebuit, eos animavit, ut titulo defendendae
religionis agerent pro conscientiae libertate; habita fuit '38. anno Sinodus Blascoviae et anno
'39. Edinburgae, in his sinodis omnia Caroli decreta abolita sunt, reductaque est ecclesia
praesbiteriana decretumque est hanc sinodi constitutionem omnibus modis et viribus defendendam
et sustinendam etiam contra ipsum regem; haec decreta in scripturam redacta sunt, et nominibus
omnium roborata; quae nomine conventionis facta sunt '39; imo decretum est vi armorum
Carolum1-306 adigere ad subscribenda haec omnia, et sic sub finem eiusdem anni
[Carolo] publico manifesto in limitibus promulgato Carolo bellum indictum fuit; Carolus haec
videns cogitavit de conscribendo exercitu frangendisque seditiosis, non tamen omni efficatia se
parare poterat; populus enim Anglicanus ei offensus fuit, et a fortiori per hoc novum bellum se
exosum reddidit, convertit enim se ad Chatolicos, ab iis auxilia militaria et pecuniaria
exposcebat; hinc ipsi Angli negotia cum Scotis agere coeperunt communemque rem effecerunt;
Carolus haec videns remittere debuit a suo fervore, et cum Scotis transigere coactus est anno
'639. novumque parlamentum et sinodus convocanda statutum est, in hoc sinodo communi omnia
prius decreta per status confirmata sunt et per parlamentum roborata, Caroli vero statuta omnia
annihilata sunt; inter haec interceptae sunt litterae, quas seditiosi Scotae miserunt ad Belgas
et Gallos, constitit ergo Carolo de nominibus et intentione seditiosorum; convocato ergo
parlamento in Anglia proposuit id statibus sperabatque quod ii causam communem cum eo facturi
sint eique assistant Scotos debellare volenti, sed spe delusus est; praesbiteriani enim Angli
supresserunt eius praetensionem volebantque gravaminibus statuum Angliae obviam iri priusquam
ad haec digrederentur; hinc rex re infecta '640. anno cassavit parlamentum.
25.1 Ad haec tempora Carolus legatum Scoticum, qui occulte delituit in Anglia
concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus
ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades
nihil retulit fugatusque est; lenioribus ergo mediis uti coactus proposuit Scotis ut tandem
litibus finis imponeretur; Scotae ergo Angliae status mediatores proposuerunt in his turbis
indutiasque fecerunt cum Carolo; rex ergo 5-tum parlamentum convocavit sub finem anni '40, quod
parlamentum Longum, Diuturnum, et Sanguinem siciens appelatum est; hoc enim 7 et ultra annis
duravit et necem Carolo attulit; ipsi Angli cum Scotis foedus iniverunt, ut Angli armatos
Scotos pecuniis et stipendiis juvarent, Scoti vero parlamentum defenderet adversus insultus
Caroli; his confectis in parlamento audaciores effecti omnia sus- deque vertebant, episcopos
ejiciebant e conventu, regem ipsum cum pluribus ministribus accusabant, comitem Staffordiae,
pro regem Hiberniae, seditionis accusabant et ad mortem petebant, quod invito
Carolo1-308 etiam optinuerunt; Carolum adegerunt ut renunciet juri parlamentum
abolendi; his non contenti voluerunt ut conventionem Anglorum cum Scotis rebellibus ratam
habeat; haec omnia Carolus inermis ratihabere debuit, una cum sententia capitis in Staffordiae
comitem lata; post haec vectigalia alia regi ademerunt sibique appropriarunt, imperium circa
classem et exercitum cum caeteris juribus maiestaticis ei ademerunt. 2 Anno
'41. conjuratio Chatolicorum contra protestantes in flammam apertam erupit multaque milia
utraque ex parte caesa sunt, recidit ergo suspicio in regem, quod haec eo consentiente facta
sint; videns Carolus se lenitate nihil efficere posse, rigore et severitate usus est, comparuit
ipse in parlamento stipatus militibus et ministerio suo, sexque viros parlamenti proditionis
reos postulaverit, sed status extemplo innocentes declararunt hos sex viros eiusque iram
contempserunt, turbas excitarunt in urbe, per quas coactus est rex se fuga salvare ad castellum
urbi vicinnum; rege absente magis semper et magis excedere coeperunt status turbasque contra
regem excitare
[ERROR: no reftable :]25.2 excitare excedere MS,
erexerunt militarem turmam ad tuendum parlamentum, arces et praesidia sibi subjecerunt; rex
quidem varias propositiones fieri curavit ad mutuam pacem et tranquilitatem reducendam, sed
nihil confieri potuit; ipse ergo rex cogitavit de colligendo exercitu contra rebelles anno '45.
et '6-o; exercitus tamen illius debilis admodum erat respectu rebellium neque communicationem
habuit cum exteris, cum omnes portus in manibus rebellium exstiterint; Carolus tamen solennem
victoriam retulit de rebellibus initio, ipse tamen multos suorum amisit, cum e contra ex Scotia
semper plures et plures comparerent rebelles, hinc iteratis vicibus fractus est a rebellibus,
intercessit novus tractatus, qui fere ad consumationem devenit, cum rex omnibus statuum petitis
se subscribere velle promiserit; circa unicum punctum juris belli adhaesit Carolus, quod jus
status pro se desiderabant, rex vero cedere noluit; rupto ergo hoc tractatu rediit prior
calamitas, bello incessanti victus est ubique Carolus, adeo ut absque omni auxilio latitaret
hinc inde; ex desperatione ergo ad Scotos se recepit eorumque discretioni se commisit;
defenderunt quidem eum Scotae, sed non eo, quo debuissent, modo; regina cum sua familia ad
Franciam se recepit; rebelles vero exercitui praefecerunt FairFaxium ei locumtenentem
adjecerunt Olivierum Cronvellum, a quibus adhuc ante fugam suam ad Scotiam victus est Carolus
ad internecionem.
1-310
26.1 Summum imperium ergo fuit abhinc penes praesbiterianos, enata tamen est
factio inter ipsos praesbiterianos, nempe Independentium factio, qui latebant diu inter
praesbiterianos; invaluit haec secta ex nimia licentia credendi in Anglia; principium eorum
erat aequalitas gratialis omnium hominum, praeseferebant pietatem aliquorum severitatemque
morum, qua se ubique commendarunt et insinuabant; hi ergo decreverunt praesbiterianos ex curia
superiore repellere; in curia inferiore jam dominabant, factionibus enim suis sciverunt se
deputatos eligi facere sicque tonum pro arbitrio suo dabant; eorum intentio fuit regem perdere,
eiusque dignitatem convellere et eliminare; Scotis 400,000 lib. sterling exsolvere decreverunt
titulo stipendiorum militarium, sed ea conditione, ut regem Carolum extradent, Scoti excecati
pecuniarium vi eum extradederunt sub hac conditione ut nil contra personam eius suscipiatur;
deductus ergo est ad Hampton Cur ibique arcte custoditus; profugit hinc et jam Angliam
excessit, verum in insulam Vigg agnitus et reductus Londinum est; enatae sunt post haec lites
inter independentes et praesbiterianos; Cromvellus ergo excitatis militibus turbas excitavit,
urbem Londinensem ingressus est eamque occupavit, consilium bellicum ex meris independentibus
consistens inductum est, cui omnis potestas delata est, exauctorata curia inferiore; videntes
praesbiteriani tanta mala per independentes fieri ad arma provolarunt pro rege defendendo;
primi erant Valliae incolae et Scoti; eventus huius belli unica pugna decisus est anno '48, hac
pugna Cronvellius devicit et Scotos et Valenses, capto celebri duce Scotorum Hamiltonio;
interim status Curiae minoris se immiserunt in tractatum cum rege aderatque spes unionis, sed
unicum punctum, abrogatio nempe ecclesiae episcopalis, consilia omnium intervertit tractatumque
interturbavit, cum dein ipse Cromvellus prohibuerit omnem tractatum in posterum cum rege; post
haec Cromvellus coepit cogitare de supprimendis et eliminandis ex utraque curia omnibus iis,
qui causae Caroli regis favebant; diversos ergo capi et in carcere conjici curavit, alios
fugavit, et sic curia inferior constabat ex meris puritanis et independentibus Cromvelli
creaturis; hi ergo abrogarunt curiam superiorem penitus, omnem potestatem et imperium penes
populum esse1-312 statuerunt, proin penes curiam inferiorem; hoc facto Cromvellus
nomine suo et totius exercitus petiit ut curia inferior populo justitiam redderet adversus
regem Carolum; curia ergo ordinavit judices qui regis negotium inquirerent; denominati ergo
sunt 150 judices.
27.1 Huic comissioni curia inferior plenam potestatem rerum gerendarum
commisit, citatus ergo rex 4-er in faciem huius judicii tractus est; accusatus fuit tirranidis
exercitae, praedae actae in regno, sanguinis temere in regno effusi per bella civilia, et
proditionis patriae; Carolus provocans ad suam majestatem dixit se non respondere huic
colluviei hominum illegitime congregatae; quarta vice adducto regi sententia mortis, ut
convicto horum criminum, perlecta est, qua sessione numerus judicum ad '67. diminutus fuit, et
quidem sententiae subscripserunt tantum 59; executio suscepta est in area Vitehaliae, ubi in
pegmate capite plexus fuit per larvatum carnificem 30-a Jan. 1649.
28.1 Post eius mortem species anarchiae incepit in Anglia usque 12-am decemb.
1653-ii; potestas maxima erat penes Cromvellium et eius asseclas, cuius conatus eo tendebant,
ut descendentes Caroli in perpetuum extrudant ex regno; filius Carolus aberat cum matre in
Gallia; curia ergo haec inferior abolevit nomen regium, juramentum fidelitatis et insigne regni
mutavit, sicque nomen Reipublicae susceperunt; dux Hamilton cum multis aliis capite plexus est.
2 Carolus 2. non quievit, sed conatus est hereditatem suam recuperare per
Gallos suffultus; primos gressus in Irlandia fecit, Dublini enim per Chatolicos rex proclamatus
est sicque tota insula pro eius partibus stetit; contra Hibernos ergo decreta fuit expeditio
belliduce Cronvellio, qui felix in omnibus suis coeptis intra anni spatium fregit Hibernos
eosque subjecit parlamento suo.
29.1 Vix haec agebantur, Scotici proceres statuerunt evocare Carolum 2, quem
Edimburgae regem proclamarunt; comparuit ergo Carolus stipatus exercitu Gallicano; Cromvellus
ergo redux in Anglia exercitum suum restauravit sicque in Scotiam irrupit, quam jam Carolus
tunc tenebat, sed hic pariter Cronvellus Scotos ad internecionem vicit, fortissimum praesidium
Trocheliam expugnavit; Carolus tamen in urbe Sion inauguratus est; restaurato exercitu Carolus
decrevit irruptionem facere in Angliam; Cronvellus se retraxit Londinum usque
ibique1-314 praestolabatur Carolum eumque ad Vorcesteriam totaliter vicit quamquam
numero militum longe inferior esset Carolo; ipse Carolus ab omnibus destitutus erravit aliquot
diebus absque auxilio ita, ut in cavam quercum coactus sit se recipere, in qua 6 diebus
latitabat, donec tandem navi oneraria elapsus est in Franciam. 2 Scoti interim
sub imperio Moncii exercitum suum restaurabant, sed Cronvellus eum illico subpressit
sententiaeque suae obnoxios reddidit, et sic decretum est Scotiam incorporare Angliae sub
nomine unius reipublicae.
30.1 Post haec cum Belgis foederatis in belli contentiones venit, ex eo quod
spreverint legatos Cronvellii amicitiam eorum sollicitantes; interim Cronvellus victis Scotis
et Hibernis tulit legem navigationis, qua interdicta fuit advectio mercium in Angliam exteris
navibus; per hanc legem Belgis magnum illatum est damnum, praesertim cum naves praedatoriae
ipsis multas naves arriperent; his constitutis putabat tempus adesse Cronvellus se in usum
partae authoritatis collocare; nihil ei obstitit quam curia inferior, quam decrevit etiam
potestate sua exuere; ingressus ergo summa authoritate curiam dicebat usum jam non esse huius
parlamenti, proin eum esse dissolutum; qui etiam caeca obedientia ducti se subtraxerunt, et sic
dissolutum est parlamentum; ne tamen quid videretur contra leges fecisse, post aliquot dies in
forma parlamenti induxit 140 homines; hos homines ex meris amicis et sibi faventibus collegit,
alios vero plerosque stolidos et ineptos homines deputavit, qui dein ipsi abdicationem fecerunt
muneris sui potestatemque consilio bellico detulerunt, cuius caput et motor fuit Cromvellus, et
sic per ipsum hoc parlamentum et consilium bellicum ipse Cromvellus, ut voluerat, regens et
gubernator omnium 3 regnorum evasit summumque imperium ei delatum est, qui sub nomine
protectoris illimitate gubernavit Angliam; scivit enim nomen regis exosum esse populo, hinc
illud non suscepit nec se coronari sivit, ut specie libertatis tam religionis, quam civilis
obcecet populum. 2 Haec anno '653. gesta sunt; felix generatim habuit
gubernium, Belgas ad internecionem vicit, ut pacem petere coacti fuerint cum maxima sui
ignominia, per quod sibi in tota Europa maximum nomen peperit, ita ut eius amicitiam omnes
expeterent, quam tamen prius spreverunt. 3 Convocavit post haec novum
parlamentum ex omnibus 3 regnis; hoc parlamentum primis1-316 statim diebus movit
quaestionem quo jure Cronvellus summum imperium teneat; haec periculosa quaestio eo perduxit
eum ut juramentum fidelitatis ei praestarent, dimisit dein totum parlamentum; circa '656. annum
foedus cum Gallis inivit contra Hispanos, nempe cum Ludovico 14-o contra Philippum 4.
4 Bella feliciter gesta sunt; Dunquercam et Mardiccum in Belgio Hispanico
expugnarunt, et sibi servarunt; Jamaicam expugnarunt classemque argentariam interceperunt a
Hispanis; anno eodem '56. convocavit parlamentum novum, hoc proprio motu ei coronam et nomen
regium obtulerunt, quod tamen depraecatus est. 5 Sed et hoc parlamentum ante
tempus dimisit, nempe '58. anno in Februario; ipse vero Cronvellus 3-a Sept. '58. expiravit
morte naturali, postquam 5 annis mira sapientia sagacitateque gubernasset usurpatas provincias
suas.
31.1 Post mortem Cronvelli usque 29. Maji 1660. species anarchiae invaluit in
Anglia; valida aderat factio, quae eius filio Richardo Cronvell patris potestatem deferre
volebant, hinc convocati sunt proceres de factione Cronvelli, qui ei deferebant omnem
potestatem; sed Richardus nec ea mentis perspicatia nec ea authoritate pollebat ut his in rem
suam uti potuisset; hinc praefecti militiae Fletvoot et Lambert primos motus facere coeperunt,
convocando membra parlamenti independentium, quae Cronvellum authoritate exuit; per hoc ergo
parlamentum Richardo adempta est dignitas protectoris; post hoc urserunt milites ut ex graemio
sui comissio securitatis deputetur, in quam deferatur summa potestas anno '659; inter haec in
Scotia saniora consilia agitare coeperunt proceres
[ERROR: no reftable :]31.1
proceres procerunt MS cogitabantque de remediis, plurimum agente
comite Moncc generali, qui classem Anglicanam in suas partes pertrahere scivit; collectis ergo
validis copiis irrupit in Angliam, tuendi parlamenti sub praetextu penetravitque nemine
resistente usque Londinum, quam urbem etiam occupavit fugata commissione securitatis,
convocatumque est parlamentum novum quod declarabat hunc conventum esse illegalem, cum desit
curia superior, et multa desiderentur membra curiae inferioris, et sic convocatum est integrum
parlamentum. 2 Hoc parlamentum 8-a Maji anno '60. Carolum salutavit regem
Angliae missique sunt legati ad eum salutandum, qui 29-a comparuit rexque salutatus est cumque
novo hoc parlamento negotia publica agere 1-318 coepit; amnistia generalis publicata
est omnibus exceptis iis 59, qui morti patris Caroli subscribebant; cadavera mortuorum effossa
sunt et rotis fracta, inter quos ipse Cronvellus protector erat, qui effossus ex Vestmünster
abtey per manum carnificis raptatus fuit ad locum supplicii (Archenholcz dubitat, et dicit per
malevolos etiam in hoc actu substitutum fuisse corpus Caroli regis corpori Cronvelli); status
Carolo listam civilem conspicuam determinarunt; ecclesia episcopalis restituta est juribus suis
antiquis supressis praesbiterianis; in ipsa etiam Scotia conatus est invehere episcopalem
ecclesiam, per quod in Scotia abalienavit animos a se, praecipue cum Catolicam uxorem duceret
Gallam. 3 Omnes leges sub Cromvello latae abolitae sunt, excepta lege
navigationis. 4 Non multo post amor et fervor erga Carolum torpescere coepit in
animis Anglorum, arguebatur nimium vestigiis patris et avi sui inhaerere, eum nimis
voluptatibus esse deditum; denique eum clancularium Chatolicum esse, praesertim cum '662.
Chatharinam regis Galliae filiam duceret in uxorem, et per eam ingens numerus Chatolicorum in
regnum inveheretur; portum Dunquercam vendidit Ludovico 14-o Galliae regi; post aliquot annos,
nempe '64, apertum foedus inivit cum Gallis, quae omnia displicebant Anglis; condescendit dein
Carolus in favorem Ludovici 14. in belli contentiones cum Belgis, inter quod tempus Ludovicus
Belgium Hispanicum oppressit; causa huius belli petita fuit ex nimio commercii progressu
Belgarum, maxima tamen causa fuit vindictae studium, cum excedere jussus sit Belgium sub
Cromvello. 5 Hoc bello parum profecerunt Angli, praesertim cum Belgae facinore
maximo ingressi Thamesim exusserint classem Anglicanam in portu Schatan; coaluit ergo pax inter
eos, et cum Suecis, Hispanis foedus iniverunt contra Ludovicum, qui pacem Aquisgravensem
recipere coactus est.
32.1 Per huius belli decursum ingens incendium exortum est in urbe Londinensi
quod 3 diebus duravit '666. anno, et leguntur 12,000
1-320
aedium conflagrasse; hoc incendium Chatolicis adscribebatur. 2 Anno '69.
instituit Carolus consilium secretum cabineti pro negotiis exteris gerendis, quod tantum ex 5
personis constabat, quae suspectae erant protestantibus; inter eos praecipuus fuit Jacobus
frater Caroli, de quo, quod Chatolicus fuerit, nemo dubitavit. 3 Dein hic
consilium nimis cum aula Gallica servaverat, foedus etiam initum est cum Gallis contra Belgas,
quod bellum ex parte Caroli misere gestum est; in varias contentiones incidit Carolus cum suis
parlamentis, praecipue ex eo quod nimium faveat Chatolicis, numerus eorum mirum in modum
augeatur per regnum; quod Jacobus dux Eboracensis frater Caroli anno '71. publicam fidei
Chatolicae professionem elicuerit, quod Jacobus mortua prima uxore aliam Chatolicam duxerit
ducis Modinensis filiam, quem tum succedere sciverunt, cum Carolus legitimis destitueretur
liberis; sic constitutis animis repente spargebatur rumor quod Chatolici conjuraverint in
Carolum et omnes protestantes exstirpandos Jacobumque Chatolicum regem eligendum; hic rumor
mirum quantum contulit ad exacerbandos animos civium inter se; initio multi Chatolici
incarcerati sunt, dein etiam protestantes multi condemnati sunt; hinc novum jusjurandum
invectum est pro omnibus publicis officialibus, quod Test dicitur et hodie quoque in usu est;
hoc Test est fidei professio, quam solummodo episcopales elicere poterant, proin nec Chatolici
nec praesbiteriani; urgebant parlamenta, ut Jacobus, ut Chatolicus, successionis incapax
declaretur; ipse Carolus illi suasit ergo ut interim Angliam deserant !, quod
etiam fecit et ad Belgium discessit; cum tamen parlamentum urgeret rem, cassavit illud '69.
33.1 Et sic in ordine 3-a parlamenta convocavit usque '80-um annum, dein
plane nullum convocavit amplius, sed Jacobum revocavit ad Angliam severitateque usus est in
omnes eos qui urgebant exclusionem Jacobi, inter quos ipse Jacobus dux de Montmut erat, qui
filius naturalis Caroli erat, et qui in exilium missus est, cum alii supplicio afficerentur.
2 Inter haec non sine suspicione veneni decessit Carolus anno '685-o; cum sine
heredibus moreretur Carolus, successit ei frater Jacobus dux Eboracensis, cui maxime favebant
episcopi et exercitus Scotensis; habuit ille mox altercationes cum Jacobo duce Montmut filio
naturali Caroli, qui exul in Belgio erat, et qui copiosos adhaerentes in Belgia1-322
habuit et in Anglia. 3 Hic ergo Jacobus cum exercitu venit in Angliam, comes
vero Argileus eius adhaerens in Scotiam irrupit, sed delusi sunt spe. 4
Argileus enim eodem anno victus et captus fuit in Scotia, et capite plexus; Jacobus Montmutius
etiam victus et captus est, capiteque plexus et cum illis complures alios mortis poena mansit.
34.1 Sub finem '85-i anni jam incepit contra jus jurandum Test dictum varios
ab episcopali religione alienos et ipsos Chatolicos ad munera publica admovit
!; '86. anno Commissionem ecclesiasticam constituit, cui incumberent negotia
religionis, cuius membra quam plurima Chatolicae religioni addicta erant; hinc maxime
exulceravit animos suorum, quia pro Chatolicis sustulit hoc jus jurandum propria auctoritate;
anno '87. legatum Romam misit, ut cum ecclesia et aula Romana reconciliationem constituat; ipse
pontifex misit nuntium apostolicum Card. Dada, qui solemniter exceptus est a Jacobo; Chatolicis
scolas publicas indulsit, ecclesias aperuit ipsis, Jesuitis Londini collegium aperuit, quendam
patrem Peters Jesuitam intimum suum ministrum creavit; his vehementer exulcerati sunt animi
protestantium, hinc turbae jam variae enatae sunt in provinciis, hinc coactus est parlamentum
convocare, quod vehementer contra omnia facta Jacobi processit; interim Jacobus publico edicto
Chatolicis libertatem religionis admisit, et 7 episcopos, qui eius voluntati refragarent,
incarcerari curavit, et ipsum parlamentum cassavit anno '88-o; ipsum amicitiae vinculum cum
Ludovico 14. non parum contulit ad perniciem Jacobi; interim Angli haec omnia adhuc
pertulerunt; cum viderent Jacobum destitutum esse prolibus praeter duas filias, quas ex prima
uxore suscepit, nempe Mariam, quae nupta fuit Vilhelmo duci Aransionensi, et Annam, quae regi
Daniae Georgio nupta fuit, et quae ambae religioni protestantium addictae fuerunt; interim
repente hac sua spe delusi sunt, nemine enim opinante rumore perlatum est reginam praegnatam
esse, et sobolem masculam enixam esse; protestantes ergo dicebantur haec tantum figmentum
Chatolicorum esse fetumque esse supposititium, interim princeps hic nomen principis Valliae
suscepit; proceres tamen protestantes cogitare coeperunt de mediis Jacobum hunc a successione
excludendi, et Mariam cogitarunt ei sufficere, miserunt ergo nuntios ad Mariam et eius maritum
Vilhelmum, eius collaborationem in hoc expetierunt. 2 Ordines Belgi foederati
offensi erant Jacobo 2-o propter arctum foedus cum Ludovico 14-o, hinc1-324
decreverunt Vilhelmum omnibus necessariis instructum mittere in Angliam; Iacobus quam potuit
classem collegit sub duce Dortmuthio eamque opposuit Vilhelmo, sed parum profecit cum ea;
coactus enim statim est portus suos petere; hinc cogitavit lenitate agendum esse, milites
divisit auxiliaque Ludovici 14-ti deprecatus est, Vilhelmus ergo nemine prohibente excensionem
fecit urbesque vicinas occupavit, et sensim integras provincias, ipsi episcopi et
praesbiteriani adjunxerunt se Vilhelmo, et cum Londinum appropinquaret, Jacobus uxorem suam cum
neonato principe dimisit, ipse vero 23. Decemb. eam secutus est in Franciam; interim ordines
Londinum congregati parlamentum constituerunt, quo factum Vilhelmi tamquam necessarium
laudarunt, guberniumque ei detulerunt et regni hereditatem per desertionem Jacobi vacuam
detulerunt Mariae, ut legitimo heredi, cum soboles sit suspecta neonata, legesque fundamentales
violatas esse per Jacobum patrem; Vilhelmus ergo nomine uxoris suae regni gubernacula
capessivit; et si deficeret Vilhelmus et Maria, substituta est Anna eiusque descendentes anno
'689-, et hoc anno etiam Hiberniae gubernacula in eum translata sunt; ipsi dein Scotae sequenti
anno secuti sunt Anglos Vilhelmumque cum Maria receperunt; ipsi tamen Hiberni non transiverunt
ad partes Vilhelmi, sed, ut erant plerumque Chatolici cum pro-rege suo Tirconel Jacobo 2-o
fideles adhaeserunt; hic ergo Vilhelmus ab '689-o ad '702. annum regnavit, princeps hic in
omnibus maxima cura satisfecit statibus et ordinibus, ut sibi devincat suorum animos, religioni
Anglicanae se conformavit, nempe episcopali ecclesiae; maximam in id convertit curam, ut
pericula a Ludovico et Jacobo ipsi intentata a se amoliatur, fere enim usque '97. annum strenue
bellum gessit cum Gallis; cum Hispanis et Leopoldo imperatore in foedus condescendit contra
Ludovicum; initio favit quidem fortuna Jacobo, qui in persona in Hiberniam digressus est, quam
intra exiguum tempus totam sibi subjectam habuit; conspicuam navalem victoriam retulit de
Belgis, anno tamen '90. fortuna eum destitit, accepta enim clade ad fluvium Boin pedem referre
coactus est ex Hibernia; missae sunt quidem suppetiae per Gallos in Hiberniam, sed nihil
proficere poterant; nam anno '91. die 13-a Julii alteram internecinam cladem retulerunt a
Vilhelmo postquam omnes Galli ejecti sunt ex Hibernia; his in Anglia confectis Vilhelmus in
Belgium transivit, ibique Gallos in continenti pressit; anno '95-o decessit Maria absque
liberis, sed Angli generosi Vilhelmo regni1-326 possessionem reliquerunt, etsi
nullum jus sanguinis haberet ad coronam Angliae; sub idem tempus periculosam conjurationem
fecerunt Galli et Jacobitae contra Vilhelmum, interim vigilantia Anglorum detectum est
periculum, elusaque intentio conjuratorum, qui collecti, incarcerati sunt, et acerba executio
suscepta est in eos. 3 Anno '97. pax confecta est Risvici, qua pace omnia
partibus litigantibus restituta sunt et Ludovicus coactus est Vilhelmum legitimum M. Brittaniae
regem recognoscere; sub Vilhelmo magna copia Hugonotarum ex Gallia migravit in Angliam propter
sublationem aedicti Navetensis; inter quos praestantissimi artifices, fabricantesque erant, per
quorum industriam res commercialis Angliae mirum in modum promota est. 4 Circa
haec tempora Ludovicus 14. solicitus fuit ut nepotem suum Philippum regno Hispanico imponeret,
quod per defectum Caroli 2-i vacans erat, hinc Belgas et Anglos spe divisionis provinciarum
conatus est in partes suas pertrahere; hinc defuncto anno '699-o Carolo, vel potius '700. anno
Ludovicus induxit Philippum in Hispaniam; videntes ergo Angli se delusos, conjunxerunt se cum
Austriacis contra Ludovicum anno '701. et '2-o anno, Ludovicus vero mortuo anno '701. in
Francia Jacobo 2-o praetendente seniore coepit filium eius Jacobum 3-um ut praetendentem
juniorem efferre eumque regem Angliae declarare; ipse vero Vilhelmus anno '702-o infeliciter ex
equo prolapsus mortem opetiit, quin successores relinqueret; facta tamen est dispositio prius,
ut Anna succedat, quae etiam in defectum versabatur, hinc decreto perpetuo sub Vilhelmo adhuc
statutum est, ut omnes Chatolici in perpetuum excludantur; 2-o) Annae substituerunt successorem
Sophiam, quae Ernesto Augusto duci Brunsvico-Linaeburgico, electori Hanoverano nupta fuit; haec
Sophia fuit neptis Jacobi 1-i; hic enim habuit filiam Elisabetham quae Friderico electori
Palatiniali nupta fuit, ex hoc matrimonio nata fuit haec Sophia.
35.1 Defuncto ergo Vilhelmo successit Anna, quae usque 1714. regnavit; haec
bellum tota contentione gessit contra Gallos vivente marito suo Georgio; Sabaudia et
Portugallia sub ea in societatem belli contra Gallos pertracta est; Angli acquisitiones pulcras
fecerunt. 2 Anna haec negotium unionis duorum regnorum Angliae et Scotiae
aggredi coepit et feliciter effectuavit; quae unio incorporativa in unam1-328
civitatem utrique nationi profuit, et in qua omnes eius praedecessores inutiliter desudarunt,
anno '707-o; hoc enim anno tractatus jam anno '706. per commissarios elaboratus per parlamenta
utrique et reginam roboratus est. 3 Hinc illud: Henricus Rosas, Jacobus Nomina,
Anna autem regna copulavit. 4 Anno '708. mortuus est Georgius maritus Annae,
cum quo 6 proles genuit quidem Anna, sed omnes emortuae sunt; post mortem mariti Anna voluisset
multas mutationes in Anglia facere, sed obfuit ei factio Vihgs, quae propugnabat jura et
libertates; factio vero Doris assistabat regiae potestati, eamque propugnabat; satis tamen
Toris his temporibus potentior erat alia, hinc effectum est ut regina multos amoverit ex
consilio qui erant de factione Vihgs, in ipsa electione membrorum parlamenti factio Toris
regnabat, suppressis aliis. 5 Effectus huius mutationis fuit quod anno '711.
Anna foedus iniverit cum Ludovico 14. contra Hispanos et domum Austriacam; qua aliantia factum
est ut pax anno '713. confieri debuerit, et Ludovicus effectuaverit coeptum suum; ipsi quoque
Angli praeter Columnas Herculis, insulam Minorcam, Terram novam, et sinum Hudsonis acceperunt a
Hispanis portusque Dunquercensis demoliri statutum est; et Ludovicus recognovit Annam legitimam
reginam, et ipsum ordinem successionis protestanticum recognovit Hispania et Gallia.
6 Protestantes tamen contenti minime erant hac ministerii mutatione, et hinc
gliscebat jam sub cineribus seditio inter factiones; Anna enim non obscure egit de restituendo
fratre suo Jacobo 3-o; interim anno 1714. mortem opetiit Anna; cum successores non relinqueret,
ad thronum vocatus est Georgius dux Hanoveranus, qui usque '727. regnavit, qui fuit filius
Sophiae et ducis Hanoverani Ernesti; hic ergo nomine Georgii 1-i successit praemortua matre
sua, et cum hoc nova stirps regnans invecta est, quae modo quoque regnat; hic Georgius initio
statim regiminis dimisit ministros Annae, seque ad nutum protestantium adcommodavit, novum
parlamentum convocatum, cuius membra ex factione Vighs erant potissimum, ministrorum Annae
facta est accusatio in parlamento, et hinc commissio deputata est, quae inquireret in facta
priorum ministrorum, ex quibus aliqui male mulctati sunt; interim non deerat fatuorum qui
communicantes cum aula Gallicana restituere volebant stirpem Stuardam, exstincta Brunsvicensi;
et reipsa in omnibus tribus regnis enatae sunt turbae, quae tamen Georgii perspicatia et
favente fortuna suppressae sunt; anno '715; fractis una die 13-a 9-bris Scotis et Anglis, ipse
Jacobus ex Anglia redire coactus est. 7 Parlamentum enim 100,000 Ł Sterling
statuit in praemium pro eius1-330 capite; multi ex celeberrimis nobilibus in utroque
regno mortis poena affecti sunt, ut rebelles; Georgius omni studio conatus est bellum cum
exteris praecavere, ne interim domi seditiosi praevaleant; hinc se immisit in tractatum, qui
intercessit inter Carolum 6-tum et Belgas; foedus copulavit cum Austriacis Gallis et Belgis,
contra Philippum 5. Hispaniae regem, qui non contentus divisione Hispanicarum provinciarum
bellum parabat. 8 Anno '22. nova molestia ei parata fuit a Chatolicis
Jacobitis, sed et haec conjuratio per ministrum Valpol detecta et supressa fuit.
9 Anno '25. rursus imminebat bellum toti Europae propter repudiatam filiam
Philippi 5-i per Ludovicum 15-um; Georgius tamen composuit litigantes; his tractatibus tamen
Georgius immortuus est anno '727; ei successit Georgius 2. filius, qui usque '60. annum
regnavit, hic tractatus patris continuavit et terminavit. 10 Anno '33. novum
bellum exarsit inter Carolum et Hispanos propter successionem in Polonia, quo bello regnum
Neapolis et Siciliae amisit propter Sanctionem pragmaticam. 11 Paulo post
enatae sunt turbae inter Hispanos et Anglos, ob vicinitatem Americanarum provinciarum et ex hac
enato furtivo commercio, auxit hoc bellum mors Caroli 6-i anno '40; debebant enim Angli ut
evictores defendere Mariam Theresiam. 12 Galli anno '44. et '5-o evocarunt Roma
Carolum Eduardum seniorem filium Jacobi, ipsumque statuerunt trono Anglico imponere, excitata
ergo est conjuratio in Anglia per Jacobitas, cui multi adhaerebant, praecipue in Scotia
grassabantur; ipsam enim capitalem urbem Edinburgum ceperunt Jacobitae, qua capta in Angliam
discesserunt et fere ad viscera Angliae pervenit, nudata enim erant haec regna militibus; anno
tamen '46. comparuit validus exercitus contra Eduardum, praesertim ex Germania, quo exercitu
fractus est Eduardus et eodem anno ejectus est ex Anglia, et ex ipsa Scotia tardius, ex quo
Romam se recepit rursus. 13 Bellum exterius feliciter pro Anglis terminatum
est, post quod se curis domesticis impendit, praesertim commercium, fabricas excoluit
feliciterque regnavit suos; anno '56. bellum intulit Georgius 2-us Gallis propter negotia
successionis Mariae Theresiae, gesto per triennium feliciter admodum bello mortus est anno
'760; ei successit Georgius 3-us, nepos Georgii 2-i et filius Friderici; sub hoc bellum
Gallicanum prospere continuatum est, praesertim in America, etiam in Germania, imo etiam
Portugalliam tuitus est Georgius contra Hispanos et Gallos; anno '63. pax universalis coaluit;
Anglia lucrata est Canadam, caput1-332 Bretonis, partem provinciae Luisianae;
insulam S. Vincenti, Tobago; in Affrica Senegaliam; ex parte Hispaniae acceperunt Floridam.
14 Circa '766-tum annum enatae sunt turbae colonicales in America.
15 Angli enim ingentes profusiones fecerunt in colonias suas; ut ergo aliquam
partem profusarum pecuniarum suarum recipiant, coeperunt excogitare varios titulos, varias
contributionum species; inducere ergo coeperunt cartam signatam (Stempel Papier), qua mirum in
modum exacerbarunt Americanos, imo aequalitatem jurium cum populo metropolitano praetendebant,
sessionemque et jus voti in parlamento petebant; surdis tamen auribus excepti sunt, sed carta
signata cassata est; Societas Indiae orientalis Anglicana sponte sibi imposuit tributum 600,000
Lib. Ster. annue aerario regio pendendum, ut sic immunitas praestetur aerario quod initio hanc
societatem magnis summis et navibus bellicis adjuvit, praesertim cum haec societas in
provinciis Asiae Indostanis amplas occupationes faceret; nomine renovatorum privilegiorum
suorum sequentibus annis in diversa bella incidit haec societas, et ipsius negotia societatis
quoque convulsa sunt; enatis ergo quaerelis in parlamento negotia politica huius societatis
subordinata sunt parlamento, cum tamen prius independens esset in omnibus. 16
Anno '769. enatum est bellum Russos inter et Turcas, felicia Russiae arma attonitos reddebant
omnes potentias maritimas, Anglia tamen neutralitatem observavit, excepto eo, quod Russicis
navibus portus suos aperuerit, anno tamen '74. agentibus maxime Anglis pax confecta est, pace
hac insula Crimea (Chersonesus Taurica) pro independenti declarata est, quam dein ipse chanus
huius peninsulae subjecit Chatharinae 2-ae. 17 Anno '73. inter colonias
Americanas et populum metropolitanum Anglicum novae altercationes incoatae sunt; exacerbati
enim erant animi Americanorum per priores exactiones, hinc abstinebant ab iis mercibus, quas ab
Anglis emere debebant, hinc fabricantes et opifices adhaeserunt in Anglia; miserunt ergo suos
deputatos ad parlamentum, per quos statu calamitoso suo exposito postulabant jurium communionem
agente celeberrimo Franclino; auxit querelas suas coacta emptio ipsis per Anglos impositae
herbae Thee, cuius monopolium habuit societas mercatoria; deputati tamen hi re infecta
redierunt; hinc coeperunt diversi conspirare, qui dein integras provincias in suam sententiam
perduxerunt; tandem 13 provinciae se univerunt et jugum Angliae excusserunt; politica negotia
eorum moderabatur Franclinus,1-334 militaria moderabatur Vassingthon generalis;
habuerunt etiam suum senatum ex omnibus 13 provinciis constantem, qui Congressus dicebatur, et
negotia publica communia moderabatur uti in Belgio foederati. 18 Convocatum est
illico parlamentum. 19 Ministerialis factio suadebat vi armorum esse domandos
rebelles; oppositionistae vero volebant, ut lenitate, transactione reducantur; longa haec
cunctatio suspirium Americanis praebuit seque contra Anglos tuendi; ad extremum cum partes
convenire non potuerint, consenserunt in id, ut ipsi regi detur optio; Georgius ergo bellum
praelegit; expedita ergo est classis bellumque exarsit in America anno '775-o.
20 Hoc bellum inde ab origine male cessit Anglis; Angli enim, ut potentia
navalis, exiguam habebant campestrem militiam, cetera parum valebant in visceribus Americae;
milites climati non assueti infirmabantur, colonistae vero pro libertate pugnantes facilius
domi pugnabant; adsistebant ipsis etiam Galli, quorum intererat Americanas provincias avellere
a corpore Angliae; Ludovicus ergo 16. primus erat qui Americanos pro populo libero recognovit,
hinc etiam cum Gallis bellum gerere coacti sunt Angli; Gallis adsistere debebant ex conventione
Hispani, hinc etiam Hispani impliciti sunt huic bello contra Anglos; Belgae quidem se
indifferentes declarabant, interim clam arma munitionemque supportarunt Americanis; Angli
quidem res stupendas gesserunt, sed tantis hostibus tamen satisfacere non poterant undequaque,
sic Gibraltariense praesidium celebris Elliot contra omnes machinationes Hispanorum
; ipsa tamen diuturnitas nocuit Anglis; videntes Angli se renunciare debere
13 provincias, ut ultionem sumerent de perfidis Belgis, ipsis bellum indixerunt omnesque naves
eorum, ubicunque interceptas, occuparunt et spoliarunt; hoc confecto anno '86-o pax coaluit
inter omnes, 13que provinciae amissae sunt in perpetuum; insula Minorca Hispanis cessa est.
21 Provinciae 13 haec sunt: Neuhamtpsir, Massakuzetz, Rode Island, Kanektikut,
Neu Jork, Neu Jersej, Pensilvania, Delavare, Mariland, Virginia, Nord Karolina, Süd Karolina,
Georgia; extensio harum provinciarum ad 44368 milliaria computatur, impopulatio tamen exigua
respectu tantae extensionis; anno '90-o enatae sunt dissensiones inter Anglos et Hispanos, et
jam jam bellum erupit propter Americae aliquas pagas incultas et nullius adhuc,1-336
opera tamen ministrorum Pitt in Anglia et Florida Blanca in Hispania coaluit pax partesque
excontentatae sunt. 22 In pacem Turcicam maximum influxum habuit Anglia, fuit
enim jam in promptu classem educendi contra Moscovitas, ut eas ad pacem cogat, servandi
aequilibrii causa in Europa.
36.1 Exules ex familia Stuarda sunt hi: Jacobus 2. primus ejectus fuit.
2 Habuit 2-as conjuges; Mariam Hide, ex qua 2-as filias Mariam et Annam habuit,
quae regnarunt in Anglia; altera uxor eius fuit Chatolica Beatrix dux Modinensis, ex qua natus
est Jacobus 3, qui nomine praetendentis senioris venit; uxorem habuit Mariam Clementinam,
Ludovici Sobiezki, Poloniae prinicipis, filiam; ex hoc matrimonio natus est Carolus Eduardus,
et Henricus Eduardus; Carolus praetendens junior dictus est, fecit enim excensionem in Scotia
et Anglia, sed repulsus est; sub Ludovico 15. vi pacificationis cum Anglis initae discedere
debebant ! ex Gallia Romamque discessit, ubi 24,000 fl. pensionis habuit
(12,000 scudi); anno '74. Roma discedens Florentiam discessit ibique nomen comitis Albani
suscepit. 3 Anno '772. Adolfi principis Stolberg filiam Ludovicam duxit, sed
paulo post divortium fecit, anno '88. 31-a Jan. mortuus est. 4 Reliquit filiam
naturalem, quae comitissae Albaniae nomen gerit.
37.1 Henricus Eduardus junior frater factus est ecclesiasticus Romae ubi
etiam cardinalis factus est a Benedicto 14-o; hic nomen principis Eboracensis gerit, dicitur
etiam cardinalis Stuard; post mortem fratris omnium jurium fratris sui haeres manifestum
publicavit Romae,1-338 quo se heredem declarat, sibique heredem substituit eum, qui
gradu sanguinis esset ipsi proximus; hic vivit adhuc, ut senecio, et utitur pensione fratris
sui; ex qua post eius mortem 3,000 recident ad comitissam Albaniae.
Finis Statisticae Angliae.
2-004