Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
22.1 Scotia partem septemtrionalem insulae M. Brittaniae occupat; historia
obscura Scotiae extenditur usque 838. annum; Sceltae ! antiquissimi erant
incolae Scotiae, quos natali nomine Scotae Gails appelant, Romani vero Caledonios eos dicebant,
tardius vero etiam Albaniam dicebant; Celticus his populus abivit procedente tempore in duos
populos, in Pictos et Scotos (seu nigros); tardius commemoratur Picti qui Germanicae erant
originis; Scotae vero Graecae originis. 2 Uterque hic populus distinctum regnum
habuit in Scotia, et continuis bellis se lacessiverant; si tamen periculum externum imminuit,
causam communem faciebant; ad extremum per exstinctionem regnantis familiae Pictorum devolutum
est ad Kennetum regem Scotiae etiam regnum Pictorum, jure et nomine matris suae anno 838, et ab
eo tempore tantum Scotiae regnum cernitur; ab hoc aetate incipit 2-a epocha, quae ad 1289.
extenditur; usque 1034. continua serie succedebant mares jure masculino, 15 reges, ultimus ex
iis fuit Malcolmus 2-us cum quo1-296 expiravit Keneti 2-i stirps mascula; ab 1034.
usque '289. regnarunt etiam descendentes mares ex Keneto, sed jure femineo, 12, qui omnes ex
duabus filiabus Malcolmi descendebant, nempe ex Batrice et Doaca; ad haec tempora viguit
senioratus; ultimus deficiens fuit Alexander 3. qui 1289. emortuis prolibus decessit, habuit
quidem filiam Margaretham, quae nupta fuit regi Norvegiae Erico, sed praemortua est; reliquit
tamen filiam Margaretham, quae desponsata fuit Eduardo regi Angliae, sed illa in itinere
decessit; regnante hac stirpe Kenetica religio Christiana florere coepit.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|