Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
10.1 Defuncto anno '307-o Eduardo ei successit filius Eduardus 2. qui sub
tutela matris sui ! regimen adivit, nuptiae statim contrectatae sunt cum
Isabella filia Philippi, per sponsam suam recepit Aquitaniam totam a Gallis; maiorennitatem
attingens spes a se conceptas fefellit suorum, ad arbitrium enim suum omnia dirigens odium
incursit omnium, posthabitis omnibus proceribus totus ad astu Petri Gavasto Galli pendebat ipse
rex, urgebant parlamenta remotionem huius viris, sed incassum. 2 Anno '314.
bellum adversus Robertum Bruceum Scotum restauravit Eduardus 2; Scoti totis viribus resistentes
reppulerunt Anglos feliciter quamquam 30,000 Scotorum contra 100,000 Anglorum pugnare coacti
sint; haec infausta expeditio auxit odium nationis in Eduardum; decessit interim Gasto, sed
adfuerunt illico duo Hugones Spenser, eius indolis homines, ex his filius Hugo Spenser totum
animum Eduardi captivavit; hic primus fuit, qui semina dissensionum sparsit inter regem et
Isabellam, ob suspicionem occulti amoris cum Mortimerio sustentati; regina ergo cum Mortimerio
pluribusque aliis maioribus a rege defecerunt, Spenserosque aperta factione persecuti sunt, adeo
ut ad arma provolutum sit, rexque coactus sit arma contra subditos arripere, seditiosos rex
fregit, capita intercepta seditiosorum supplicio affecit; Mortimerius tamen ex carceribus
profugit seque in Flandriam recepit; Isabella ipsa profugit in Galliam una cum principe Valliae
Eduardo ad Vilhelmum comitem Hannoniae, quem ut captaret filium suum Eduardum desponsavit
Philippinae filiae Vilhelmi comitis, sicque partim1-248 ex Flandria partim ex
Hannonia attractis ad se malecontentis Anglis exercitum sat validum contrexerunt, cumque eo
digressi sunt in Anglia ductu Mortimerii; rex irrito conatu restitit, fracto enim exercitu suo
ipse rex captus est, convocatis ergo ordinibus judicatum est, quid cum rege faciendum sit,
productis gravaminibus suis, conclamatum ergo est ut rex abdicare cogatur filio suo dignitatem
regiam; necessitati cedere coactus in Eduardum 3-um filium suum transtulit regnum suum; ipse
vero Eduardus ductus de carcere in carcerem per ludibrium tandem '327o anno occisus est, eius
vero fautores Spenserii cum ceteris cunctis occisi sunt omnes. 3 Eduardus 3-us
sub tutela matris suae et Mortimerii gubernavit regnum; primum curae fuit Isabellae Scotos, qui
mirum in modum se jam erexerunt, reprimat rursus; ut ergo se reficere possint Angli, pacem cum
Scotis inire cogitarunt, et quidem anno '29. renunciarunt Angli omni juri in Scotiam paxque
composita est; pax tamen haec non diu floruit, videbatur enim praejudiciosa pax Eduardo regi,
hinc ingens odium contraxit in matrem suam et Mortimerium, maiorennis enim evadens remota ab
aula matre ab anno '333. in arctissima custodia eam habuit usque '59. annum, quo defecit,
Mortimerium vero publice suspendi curavit Eduardus; inter haec fomes dissensionum accensus est
inter Gallos et Anglos, ob exstinctam lineam regnatricem in Gallia; Eduardus ergo praetendit
titulo matris suae Isabellae successionem; Philippus enim 4. rex Galliae habuit 3 filios, aetate
maximus Ludovicus 10. decessit, unicamque filiam reliquit Ioannam; post mortem Ludovici enatae
sunt turbae de eo, num Ioanna filia vel Philippus frater Ludovici succedere debeat; nulla enim
lex positiva, nulla consuetudinaria habebatur pro hoc casu; status et ordines erant contra
successionem feminarum, ne sic devolvatur regimen ad exteros principes, statuta ergo est Lex
Salica, vi cuius omnes feminae in perpetuum exclusae sint a successione in regno; Salica dicitur
indubie a populo Salico, qui hodie in Hollandia existit, apud quos lex haec vigorem habuit,
fragmentumque huius legis repertum est; Philippus ergo nomine 5-i exclusa Iohanna successit,
etiam hic mortuus est paulo post absque heredibus; ei successit Carolus 4-tus, tertius filius
Philippi 4-i, etiam hic1-250 sine heredibus decessit, eius mors ansam praebuit
Eduardo regi Angliae ad postulandam successionem; Philippus 3. fuit communis stipes, ex eo
descendit 4-us, ex hoc Ludovicus, Philippus 5. et Carolus descendebat; jam mater Eduardi fuit
Isabella, Caroli 4-i soror. 4 Alia linea fuit comitum Valensiae, Philippus enim
3. habuit filium Carolum comitem Valensiae, hic vero Philippum comitem Valensiae, hi ergo duo
praetendentes erant, Eduardus ex linea seniore, Philippus vero ex juniore; Eduardo videbatur
obstare Lex Salica, sed ille dicebat se non esse feminam, sed tantum jure feminae quarere
successionem, proin legem eam non posse habere locum; interim Philippus eo negotium perduxit, ut
statueretur lex qua non tantum feminae, sed etiam omnes ii viri, qui jure feminarum successionem
quaerunt, excludantur; vi huius legis Philippus rex renunciatus est ex stirpe Valesiae
Eduardusque exclusus; Eduardus juvenis initio consensit, imo ipse in Franciam discedens Philippo
6-o intuitu feudi Aquitaniae ei juramentum homagialem praestitit in Ecclesia S. Damiani; interim
concurrentes diversae circumstantiae mutarunt mentem Eduardi; in ipsa enim solemnitate praestiti
homagii comparuit Eduardus ut rex Angliae corona, castro et calcaribus ornatus, jussus est ergo
deponere diadema suum, quod juvenis perplexus etiam fecit, mordebat haec ignominia Eduardum,
irritatus est etiam per aulicos suos, quod tam facilis fuerit in cessione sua; anno ergo '336.
renovavit jus suum, imo titulum et scutum regis Franciae assumpsit, bellumque Philippo indixit;
etiam in Scotia bellum exarsit circa haec tempora, regnante Davide Bruczeo, quaesivit ipse
Eduardus occasionem belli, ut jura sua antiqua in Scotiam recuperare possit, quibus mater
Isabella renunciavit, instigavit ergo Baleolum ipsum contra Bruzeum eumque armis suis sustinuit,
annoque '331. ejecit Davidem Baleolumque reposuit, qui in gratitudinem contestandam ei homagium
praestitit, dominumque suum directum agnovit; movit post hac composita valido cum exercitu, per
Hannoniam et Flandriam irrupit in Franciam; bellum hoc diuturnum fuit inter has duas nationes
perque plures reges continuatum; anno '340. Angli solennem victoriam retulerunt de Gallis, ad
quam multum contulit, quod comes Robertus Artesius, maximus hactenus Eduardi hostis, diversis
machinationibus a partibus Philippi avulsus Eduardo se adjunxerit; Philippus enim 40,000 suorum
beneficionarium Flandriam versus deduci voluit, Eduardus hoc resciens impositis etiam navibus
oppressit fere omnes1-252 in mari; fractis semel Gallis fortunam ultro quoque
continuavit Eduardus; Tornacum celebrem urbem obsidione cinxit; interim in Scotia conversio
facta est: David Bruczeus Eduardum Baleolium dejecit e throno, haec res pessime habuit Eduardum,
hinc cum Gallis in annum unum indutias fecit et digressus est adversus Davidem in Scotiam; annus
tamen citius elapsus est quam aliquid decerni in Scotia potuisset, hinc Davidem coactus est in
solio relinquere; redivit ergo in Galliam, ubi in Normannia praecipue magnas progressiones
fecit, continuatum est bellum usque '46, quin aliquid notabile contingeret, anno vero hoc die
26-a Augusti ad opidum Crepiacum in Piccardia Angli conspicuam victoriam de Gallis retulerunt,
in hac pugna 30,000 Anglorum 100,000 ad internecionem ceciderunt, solummodo in loco pugnae
30,000 Gallorum permanserunt, cecidit comes Alenconius frater Philippi cum 1500 nobilibus et
illustribus viris, ipse etiam Ioannes rex Bohemiae (hic caecus ad utrumque oculum erat, tamen
bellum ingressus est), imo altera die 7,000 tironum ad castra Philippi proficiscentium
inciderunt in Anglos et ad unum occisi sunt omnes. 5 Causae huius victoriae
potissimum hae erant: Philippus fecit planum ipse aggrediendi Anglos, cum autem Angli nimis
longe distarent, delassato cum exercitu venit ad recentissimos, jam instructos Anglos, qui eos
solide aggressi sunt; dein Galli in via pluvia oppressi uti sagittis non poterant humectatis,
quod Angli incommodum non habebant; etiam ex ducibus Gallicis feruntur quidam Philippo infensi
fuisse. 6 Dein Angli secum ducebant 3-a vel 4 tormenta aenea, quorum usus primus
in orbe terrarum nobis notus fuit; territi ergo Galli per inauditum fragorem facilem reddebant
victoriam Anglis.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|