Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

10.1 Defuncto anno '307-o Eduardo ei successit filius Eduardus 2. qui sub tutela matris sui ! regimen adivit, nuptiae statim contrectatae sunt cum Isabella filia Philippi, per sponsam suam recepit Aquitaniam totam a Gallis; maiorennitatem attingens spes a se conceptas fefellit suorum, ad arbitrium enim suum omnia dirigens odium incursit omnium, posthabitis omnibus proceribus totus ad astu Petri Gavasto Galli pendebat ipse rex, urgebant parlamenta remotionem huius viris, sed incassum. 2 Anno '314. bellum adversus Robertum Bruceum Scotum restauravit Eduardus 2; Scoti totis viribus resistentes reppulerunt Anglos feliciter quamquam 30,000 Scotorum contra 100,000 Anglorum pugnare coacti sint; haec infausta expeditio auxit odium nationis in Eduardum; decessit interim Gasto, sed adfuerunt illico duo Hugones Spenser, eius indolis homines, ex his filius Hugo Spenser totum animum Eduardi captivavit; hic primus fuit, qui semina dissensionum sparsit inter regem et Isabellam, ob suspicionem occulti amoris cum Mortimerio sustentati; regina ergo cum Mortimerio pluribusque aliis maioribus a rege defecerunt, Spenserosque aperta factione persecuti sunt, adeo ut ad arma provolutum sit, rexque coactus sit arma contra subditos arripere, seditiosos rex fregit, capita intercepta seditiosorum supplicio affecit; Mortimerius tamen ex carceribus profugit seque in Flandriam recepit; Isabella ipsa profugit in Galliam una cum principe Valliae Eduardo ad Vilhelmum comitem Hannoniae, quem ut captaret filium suum Eduardum desponsavit Philippinae filiae Vilhelmi comitis, sicque partim1-248 ex Flandria partim ex Hannonia attractis ad se malecontentis Anglis exercitum sat validum contrexerunt, cumque eo digressi sunt in Anglia ductu Mortimerii; rex irrito conatu restitit, fracto enim exercitu suo ipse rex captus est, convocatis ergo ordinibus judicatum est, quid cum rege faciendum sit, productis gravaminibus suis, conclamatum ergo est ut rex abdicare cogatur filio suo dignitatem regiam; necessitati cedere coactus in Eduardum 3-um filium suum transtulit regnum suum; ipse vero Eduardus ductus de carcere in carcerem per ludibrium tandem '327o anno occisus est, eius vero fautores Spenserii cum ceteris cunctis occisi sunt omnes. 3 Eduardus 3-us sub tutela matris suae et Mortimerii gubernavit regnum; primum curae fuit Isabellae Scotos, qui mirum in modum se jam erexerunt, reprimat rursus; ut ergo se reficere possint Angli, pacem cum Scotis inire cogitarunt, et quidem anno '29. renunciarunt Angli omni juri in Scotiam paxque composita est; pax tamen haec non diu floruit, videbatur enim praejudiciosa pax Eduardo regi, hinc ingens odium contraxit in matrem suam et Mortimerium, maiorennis enim evadens remota ab aula matre ab anno '333. in arctissima custodia eam habuit usque '59. annum, quo defecit, Mortimerium vero publice suspendi curavit Eduardus; inter haec fomes dissensionum accensus est inter Gallos et Anglos, ob exstinctam lineam regnatricem in Gallia; Eduardus ergo praetendit titulo matris suae Isabellae successionem; Philippus enim 4. rex Galliae habuit 3 filios, aetate maximus Ludovicus 10. decessit, unicamque filiam reliquit Ioannam; post mortem Ludovici enatae sunt turbae de eo, num Ioanna filia vel Philippus frater Ludovici succedere debeat; nulla enim lex positiva, nulla consuetudinaria habebatur pro hoc casu; status et ordines erant contra successionem feminarum, ne sic devolvatur regimen ad exteros principes, statuta ergo est Lex Salica, vi cuius omnes feminae in perpetuum exclusae sint a successione in regno; Salica dicitur indubie a populo Salico, qui hodie in Hollandia existit, apud quos lex haec vigorem habuit, fragmentumque huius legis repertum est; Philippus ergo nomine 5-i exclusa Iohanna successit, etiam hic mortuus est paulo post absque heredibus; ei successit Carolus 4-tus, tertius filius Philippi 4-i, etiam hic1-250 sine heredibus decessit, eius mors ansam praebuit Eduardo regi Angliae ad postulandam successionem; Philippus 3. fuit communis stipes, ex eo descendit 4-us, ex hoc Ludovicus, Philippus 5. et Carolus descendebat; jam mater Eduardi fuit Isabella, Caroli 4-i soror. 4 Alia linea fuit comitum Valensiae, Philippus enim 3. habuit filium Carolum comitem Valensiae, hic vero Philippum comitem Valensiae, hi ergo duo praetendentes erant, Eduardus ex linea seniore, Philippus vero ex juniore; Eduardo videbatur obstare Lex Salica, sed ille dicebat se non esse feminam, sed tantum jure feminae quarere successionem, proin legem eam non posse habere locum; interim Philippus eo negotium perduxit, ut statueretur lex qua non tantum feminae, sed etiam omnes ii viri, qui jure feminarum successionem quaerunt, excludantur; vi huius legis Philippus rex renunciatus est ex stirpe Valesiae Eduardusque exclusus; Eduardus juvenis initio consensit, imo ipse in Franciam discedens Philippo 6-o intuitu feudi Aquitaniae ei juramentum homagialem praestitit in Ecclesia S. Damiani; interim concurrentes diversae circumstantiae mutarunt mentem Eduardi; in ipsa enim solemnitate praestiti homagii comparuit Eduardus ut rex Angliae corona, castro et calcaribus ornatus, jussus est ergo deponere diadema suum, quod juvenis perplexus etiam fecit, mordebat haec ignominia Eduardum, irritatus est etiam per aulicos suos, quod tam facilis fuerit in cessione sua; anno ergo '336. renovavit jus suum, imo titulum et scutum regis Franciae assumpsit, bellumque Philippo indixit; etiam in Scotia bellum exarsit circa haec tempora, regnante Davide Bruczeo, quaesivit ipse Eduardus occasionem belli, ut jura sua antiqua in Scotiam recuperare possit, quibus mater Isabella renunciavit, instigavit ergo Baleolum ipsum contra Bruzeum eumque armis suis sustinuit, annoque '331. ejecit Davidem Baleolumque reposuit, qui in gratitudinem contestandam ei homagium praestitit, dominumque suum directum agnovit; movit post hac composita valido cum exercitu, per Hannoniam et Flandriam irrupit in Franciam; bellum hoc diuturnum fuit inter has duas nationes perque plures reges continuatum; anno '340. Angli solennem victoriam retulerunt de Gallis, ad quam multum contulit, quod comes Robertus Artesius, maximus hactenus Eduardi hostis, diversis machinationibus a partibus Philippi avulsus Eduardo se adjunxerit; Philippus enim 40,000 suorum beneficionarium Flandriam versus deduci voluit, Eduardus hoc resciens impositis etiam navibus oppressit fere omnes1-252 in mari; fractis semel Gallis fortunam ultro quoque continuavit Eduardus; Tornacum celebrem urbem obsidione cinxit; interim in Scotia conversio facta est: David Bruczeus Eduardum Baleolium dejecit e throno, haec res pessime habuit Eduardum, hinc cum Gallis in annum unum indutias fecit et digressus est adversus Davidem in Scotiam; annus tamen citius elapsus est quam aliquid decerni in Scotia potuisset, hinc Davidem coactus est in solio relinquere; redivit ergo in Galliam, ubi in Normannia praecipue magnas progressiones fecit, continuatum est bellum usque '46, quin aliquid notabile contingeret, anno vero hoc die 26-a Augusti ad opidum Crepiacum in Piccardia Angli conspicuam victoriam de Gallis retulerunt, in hac pugna 30,000 Anglorum 100,000 ad internecionem ceciderunt, solummodo in loco pugnae 30,000 Gallorum permanserunt, cecidit comes Alenconius frater Philippi cum 1500 nobilibus et illustribus viris, ipse etiam Ioannes rex Bohemiae (hic caecus ad utrumque oculum erat, tamen bellum ingressus est), imo altera die 7,000 tironum ad castra Philippi proficiscentium inciderunt in Anglos et ad unum occisi sunt omnes. 5 Causae huius victoriae potissimum hae erant: Philippus fecit planum ipse aggrediendi Anglos, cum autem Angli nimis longe distarent, delassato cum exercitu venit ad recentissimos, jam instructos Anglos, qui eos solide aggressi sunt; dein Galli in via pluvia oppressi uti sagittis non poterant humectatis, quod Angli incommodum non habebant; etiam ex ducibus Gallicis feruntur quidam Philippo infensi fuisse. 6 Dein Angli secum ducebant 3-a vel 4 tormenta aenea, quorum usus primus in orbe terrarum nobis notus fuit; territi ergo Galli per inauditum fragorem facilem reddebant victoriam Anglis.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.