Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
8.1 Emersit ergo lis inter Ludovicum filium Philippi 2-i, cui status Angliae
deferebant, et filium Iohannis Henricum; aderant tamen aliqui ex proceribus Angliae, qui Henrico
favebant infanti; plurimum tamen in flectendis animis statum contulit Vilhelmus comes
Bembrocensis sanguine Henrico junctus; ad extremum ipsi status a Gallis desciscentes Henricum
agnoverunt legitimum successorem patris Vilhelmumque tutorem elegerunt et curatorem, qui mox
bellum contra Ludovicum gerendum habuit, qui vi armorum Gallicorum se throno1-242
Angliae intrudere voluit; reipsa Vilhelmus ad Lincolnam eximiam victoriam retulit de Gallis in
continenti, dein etiam copias auxiliares mari vicit et dissipavit, Ludovicumque coegit pedem
referre in Galliam, et sic anno 1218. Ludovicus juri suo renunciavit; anno 1224. majorennis
declaratus est Henricus 3-us et ab eo tempore solus gubernavit Angliam; prima cura Henrici fuit
antiquas injurias a Gallis illatas circa feudorum amissionem in Gallia vindicare, hinc binam
expeditionem suscepit in Galliam, sed irrito cum effectu; hinc anno '59. pacem facere debuit ob
injurias et turbas domi exortas, sicque renunciare debuit juri in 5 provincias Galliae;
Ludovicus tamen 9-us rex Galliae cessit Henrico ex parte Aquitaniae aliquas urbes et praedia.
2 Praecipua causa turbarum in Anglia enatarum sub Henrico fuit, quod Henricus
limites auctoritatis suae non nihil extendere coeperit, in praejudicium Chartae magnae, accessit
quod populum tributis gravaverit ob bella sua cum Gallis. 3 Ipse Denarius S.
Petri, aliaeque clericorum exactiones, quae connivente rege fiebant, exosae summopere erant
populo, curia enim Romana circa haec tempora 60,000 marcarum extrahebat quotannis ex Anglia, ubi
tamen ipse rex solummodo 50,000 marcarum percepit; ingens multitudo Itallorum irrepsit in
Angliam circa haec tempora, ob jus patronatus Romani Pontificis in Angliam, leguntur enim simul
et semel 300 Itali missi fuisse in Angliam, ut ibi accomodantur; hae ergo causae exosum
reddebant regem toti populo; exarsit ergo anno 1260. bellum in Anglia, rebelles sibi elegerunt
Simonem Montforcium; victus tamen et captus est a Simone Montforcio una cum fratre Richardo et
filio Eduardo ad Leves anno 1264; rex fere per annum detentus est in carceribus; filius tamen
eius Eduardus elapsus est reperitque modum sibi ingentem numerum asseclarum comparandi, validas
copias comparavit congressusque est anno '265. cum Montforcio; in hoc conflictu Eduardus
solemnem victoriam retulit ad Evesham; sic patrem et patruum suum liberavit; victis rebellibus
Eduardus invitavit rebelles ad arma deponenda pacemque cum rege ineundam, confirmatio Chartae
Magnae fuit fundamentum pacificationis; anno ergo '266. facta est pax, vixit postea usque '272.
annum intra limites potestatis suae pacifice; ad tempora huius Henrici 3-ii referri debet origo
parlamenti inferioris; prius enim in parlamento tantum status et ordines tam ecclesiastici, quam
proceres residebant; anno vero '264. etiam deputatis communitatum et urbium locus perpetuus
datus est nomine parlamenti1-244 inferioris. 4 Simon enim Montfortius
convocavit primus etiam deputatos civitatum et communitatum adversus Henricum, et ab eo tempore
permanserunt perennes duae camerae.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|