Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
7.1 Reliquit tres filios: Vilhelmum Rufum, Robertum Normanniae ducem, et
Henricum Clericum. 2 Vilhelmo reliquit Angliam, Roberto vero Normanniam;
Vilhelmus hic 2. usque 1100. annum regnavit, praeterito fratre suo seniore Roberto, agente
plerumque clero Anglico pro Vilhelmo; tumultus tamen hinc inde excitati sunt in regno, quos
fovit Robertus, qui irruptionem fecit in Angliam; verum profligatus Robertus in amicam
descendere debuit conventionem, ut nempe ad dies vitae permaneat Vilhelmus 2. in regno, eo
exstincto ad Roberti descendentes derivetur successio, sed non ad Vilhelmi; dein 3,000 marcas
auri quotannis sibi stipulavit ex Anglia Robertus. 3 Post hoc bellum Robertus se
expeditioni sacrae accinxit; legitur tantas summas eum ! profudisse in has
expeditiones ut ipsam Normanniam oppignorare coactus sit fratri suo Vilhelmo; domi Vilhelmus
saepissime turbas et molestias habuit, ob male contentos quosdam cum suo imperio adhaerentesque
Roberti; composuit tamen partim vi, partim bonis et blanditiis; habuit etiam bellum cum Scotis.
4 Primum feliciter gessit, nexumque vasalistiae renovare coactus est Malcolmus
rex Scotiae; secundo bello disperso toto exercitu ipse Malcolmus cum filio suo seniore obiit;
legitur etiam principatum Valliae sibi subjecisse, interim hoc tardius evenit; obnoxios reddidit
eos, tributumque jam prius debitum1-230 ultro quoque solvere coegit; decessit
Vilhelmus anno 1100. 5 Sagitta in venatione trajectus est casu per nobilem
quempiam Tirrel. 6 Mortuo eo, cum Robertus abesset in expeditione cruciata,
Henricus Clericus regnum sibi arripuit nomine Henrici 1-i, quod etiam usque 1135. tenuit, partim
pollicitationibus, partim minis et astutiis aulicis sibi derivendo; ille omnia antiqua jura
partim abolita reduxit novisque auxit edicto quod Chartam libertatum nuncuparunt, diversas
praestationes populo remisit, cives ipsos ad conventum publicum admisit per suos deputatos; cum
Scotis foedus inivit, ut haberet auxilia ab extus, si domi turbae enascerentur, duxitque
Mathildam Etgardi regis Scotici sororem (haec fertur diris devovisse omnes ex se descendentes,
eisque maledixit, quia elicuit votum castitatis et coacta inivit matrimonium; et reipsa omnes
eius descendentes infelices erant). 7 Interim Robertus, cui mors fratris
innotuit, pedem referre coepit in patriam, collectisque in Normannia militibus in Angliam
irrupit, sed exiguo cum effectu; firmatus enim fuit jam Henricus; hinc pacificationem etiam cum
hoc fratre inivit, ut nempe ei 3,000 aureorum solvat; imo redux in Normanniam etiam hanc
pensionem ei condonavit; paulo post tamen eum paenitudo invasit paenitudineque correptus
repetiit pensionem suam; Henricus videns, quo negotium tendat, et quod frater ultimo etiam ipsum
regnum repetere posset, copias suas traduxit in Normanniam, ut fratrem ibi compescat; reipsa
dissipatis eius copiis ipsum Robertum cepit eumque captivum in Angliam transmisit, ducatumque
Normanniae conjunxit cum Anglia, eumque per 30 annos in carceribus detinuit usque dies vitae;
conjunctio haec Normanniae cum Anglia Francis summe displicuit ob potentiam Anglorum; hinc
Vilhelmum filium Roberti instigarunt ad recuperandum ducatum suum; coactus est ergo Henricus
Clericus expeditionem in Franciam suscipere; pax tamen paulo post confecta est ea conditione, ut
Vilhelmo filio Roberti detur expectativa ad comitatum Flandriae, Normannia vero cedat Vilhelmo
filio Henrici Clerici; Vilhelmus tamen Roberti filius in conflictu occubuit, cum jura sua ultro
prosequi vellet; anno 1120. naufragio perivit Vilhelmus filius Henrici, una cum tota familia
sua; hoc Henricum mirum in modum afflixit cum unicus eius filius esset, cogitavit ergo ad
Mathildam filiam suam successionem devolvere; eam ergo Henrico 5-o imperatori in uxorem dedit,
sed Henricus improlis decessit; hinc eam collocavit Godofredo Plantagenetae, qui Fulconis
ducis1-232 Antegavensis filius erat, egit dein tota contentione, ut status Mathildae
et suis successoribus concederent successionem, quod etiam assumpserunt status, eique homagium
praestiterunt in vivis existente Henrico, qui paulo post nempe 1135. decessit, et in eo
exstincta est haec stirps; non tamen stirps Plantagenetica successit, sed Stephanus Blesensis;
hic fuit comes Bononiae (de Blois); hic ergo post mortem Henrici Primi absente in Normannia
Mathilda sibi usurpavit regnum Angliae; natus fuit ex Stephano patre, et Adela filia Vilhelmi
Conquestoris, proin sorore Henrici Clerici; hic ergo remisit onera populo, nobiles privilegiis
cumulavit, nobilibus erectionem moeniorum admisit, et his artibus usque dies vitae, nempe usque
1154. se in regno conservavit; cum aula Gallica foedus inivit; habuit filium Eustachium, pro hoc
solicitavit filiam Ludovici 6-ti regis Galliae Constantiam, quam etiam obtinuit; turbas tamen
perpetuas habuit; primi erant Scotae, qui eum infestarunt; accessit dein bellum, quod Mathilda
ei intulit ex Normannia, cui ingens copia Anglorum adhaesit; ad Lincolnam ergo pugna decretoria
habita est, in qua fortuna favebat Mathildae; captus enim est Stephanus, et exercitus eius
fugatus, sicque inducta est solemniter Mathilda Londinum; petierunt status, ut Eduardi leges
communes restituat libertatemque omnibus priorem concedat, verum illa adhaesit; interim profugit
Stephanus Blesensis ex carcere seque recepit ad eas partes, quae faciebant cum Scotis bellumque
novum parabat in Mathildam, et reipsa etiam bellum indixit ei eamque throno decedere coegit et
in Normanniam recedere; Henricus tamen filius Mathildae collecto in Gallia conspicuo exercitu
irrupit in Angliam; Eustachius filius Stephani recte hoc tempore repentina decessit morte,
destitutus ergo successore inclinabat in Henricum et sponte amicam obtulit, coaluitque pax, ut
donec Stephanus viveret permaneat in throno Angliae, verum eo defuncto ad successores Mathildae
devolvatur; et reipsa 1154. decessit Stephanus Blesensis, ei successit Henricus 2. fundator
stirpis regnantis Plantageneticae; quae stirps 331 anno regnavit; Henricus hic usque 1189.
regnavit; fuit filius Mathildae et Godofredi Plantagenetae comitis Antegavensis (Anjou); hic
inter potentissimos reges Angliae recensendus est, auxit limites regni sui, hereditate cum
Anglia conjunxit Normanniam ut unicus Mathildae haeres; titulo paternae hereditatis accepit in
Gallia comitatum Antegavensem, provinciam Turonensem et comitatum Meduanum (Anjou, Turenne,
Maine) titulo dotis per uxorem suam Eleonoram,1-234 filiam ultimi comitis Aquitaniae
Vilhelmi; haec Eleonora nupta fuit Ludovico 7-o regi Galliae, eam tamen post aliquot annos
repudiavit, factam ergo liberam duxit Henricus perque eam conjunxit cum Anglia Aquitaniam,
Vasconiam et Pictavium (Guienne, Gascong, Poitou); Hiberniae insulam amplissimam etiam conjunxit
cum Anglia, quae modo regni titulo gaudet; ad haec etiam tempora vixerunt in hac insula barbarae
gentes liberae et independentes; cogitatum ergo fuit de populis his ad humanitatem et virtutes
reducendis; expeditionem ergo suscepit cum consensu Pontificis in incolas insulae, qui
ceteroquin perpetua bella inter se habebant; eo enim tempore florebant hi status: Minster,
Lainster, Mead, Ulster, Conaugth in Hibernia, quorum principes in statu belli perpetui vivebant
inter se; his ergo usus turbis, unam provinciam post aliam devicit, donec totam insulam sibi
subjecisset, et ab eo tempore permansit conjuncta nomine Dynastiae cum Anglia; Henricus hic
auspicatissimum habuit regnum, nulloque bello gravatus fuit per primos viginti annos; postquam
vero cum clero suo et aula Romana in contentiones devenisset, gravissimis molestiis oneratus
est; voluit enim Henricus, ut causae ecclesiasticorum coram foris saecularibus decurrerent
contra immunitatem personalem clericorum; huic decreto se opposuit archiepiscopus Cantuariensis
Thomas Beccet cum caetero clero; res ad pontifices devenit, nempe ad Calixtum 6-tum, odebat
! ergo rex hunc primatem ex corde; hoc sciverunt aulici, duo ergo nobiles
juvenes Thomam sacra facientem ad altare trucidarunt; haec ergo caedes imputabatur Henrico
maximaeque enatae sunt turbae in regno excommunicatusque est; ut ergo sibi consuleret
abalienatosque animos suorum subditorum reconciliaret, coactus est necessitati cedere,
publicaeque poenae subjicere per triduum. 8 His turbis accessit bellum cum
Scotis, et turbae cum filio suo Henrico; ille enim videns se exosum populo esse filium suum
corregentem fecit eique homagium praestari fecit per ordines; filius hic per malevolos
excitatus, quasi parens omne jus et imperium in se detulisset, ille ergo inconsultus suffultus a
Gallis collectis copiis contra patrem suum processit; hoc videntes Scoti etiam irruperunt in
Angliam; hoc bellum anno 1183. emersit; Henricus tamen res laudabiliter gessit, repressit bis
ambos hostes, in Scotia amplam provinciam Huntingthon occupavit, Gallosque recedere coegit; post
hoc bellum decessit Henricus eius filius, jus ergo successionis devolutum est ad Richardum
secundogenitum; hic habuit sponsam destinatam Adelam Ludovici 7. regis Galliae filiam.
9 Legitur ipse Henricus parens occultos1-236 amores coluisse cum
Adela; per hoc ergo Richardus incensus arma contra patrem corripuit turbasque concitavit contra
patrem, his malis correptus in gravem incidit morbum, in quo etiam decessit anno 1189; ei
successit Richardus (Cor Leonis) filius; pacifice regnum adivit, sed 1190. progressus est in
expeditionem sacram cum Philippo 2-o rege Franciae pluribusque aliis principibus minoribus; anno
sequenti '92-o Tolomaidem oppugnarunt, hic jam inter ipsos principes enatae sunt turbae, nempe
inter Leopoldum archiducem Austriae et Richardum, dein etiam inter Philippum et Richardum, qui
Philippus ceteroquin offensus fuit Richardo, quod sororem Adelam non duxerit; cum enim insulam
Cyprum expugnassent, incidit Richardo in oculos Perengaria principissa Navarrae, haec amoenitate
sua adeo irretivit eam, ut ipsam in uxorem acciperet; hanc insulam expugnatam plerumque viribus
et sumptibus Anglorum cessit Richardus Guidoni Lusignano ultimo regi Hyerosolimitano per
Saladinum expulso, ea conditione ut regnum Hyerosolimitanum cedat Richardo; hoc ergo Gallos
pessime habuit, hinc ipsi omnes obices posuerunt Richardo, finaliter ipsum plane deseruerunt ex
invidia; videns hoc Richardus, ne domi suae turbas conciet, hinc fidem solemnem exegit Philippo
ne domi turbas excitet, et eius provincias invadat; quod tamen servare non contendit Philippus;
Richardus pacem cum Saladino fecit domumque reversus est; Richardus brevioris viae causa per
continentem redivit, insidiatus ergo est ei Leopoldus archidux Austriae; transvestivit se ergo
Richardus
[ERROR: no reftable :]7.9 Richardus: Henricus perperam MS sed agnitus
et interceptus est, et per 15 menses retentus est donec non 100,000 marcarum argenti se
redimeret; interim domi Ioannes frater, qui provincias administrabat fratris sui, usurpavit
regnum seque regem obtrusit fratremque nec admisit; exarsit ergo bellum, in quo Richardus fracto
Ioanne regnum suum, sed desolatum recepit; sed in Gallia eo peius stabant negotia; Philippus
enim domum rediit, Normanniam invasit; expeditionem ergo suscepit in Gallos eosque reppulit ex
suis provinciis, sed in obsidione oppidi exigui sagitta vulneratus perivit anno 1199.
10 Post eius mortem, cum Richardus heredes non haberet, Iohannes frater ei
successit, quamvis ex Godofredo fratre seniore Iohannis adesset Arthur filius, ad quem spectabat
jus succedendi; hic ergo nomine Ioannis 1-i (Sine terra) successit cooperante clero, et matre
sua; Arthur fuit1-238 jure matris suae Constantiae dux Brittanniae minoris; cum ipse
viribus destitueretur, appellavit ad Philippum 2-um regem Galliae, juratum Angliae regni hostem,
reipsa emersit bellum, quod tamen Iohannes ex sententia gessit, anno tamen 3-o et 4-o belli
Galli feliciores multas occupationes fecerunt, hinc Philippo optimas pacis conditiones obtulit,
nempe cessit filio Philippo omnia loca occupata in provinciis feudatariis Gallicis, si is
Blancam sororis Ioannis filiam duxerit (Blanca haec Alfonsi ducis Castiliae, et Eleonorae filia
fuit); pacificationem hanc lubenter subscripsit Philippus, et sic Ioannes in pacifico usu
permansit regni usurpati. 11 Ioannes paulo post duxit comitis Engulismensis
filiam Isabellam, quae jam desponsata fuit comiti Hugoni de La Marche; haec familia comitum
Marcanorum conjuncta fuit sanguine cum aula Parisina, offensa ergo etiam aula Gallicana fuit per
has nuptias; comes ergo Marcanus se conjunxit cum Arthuro, et ipsis se etiam Philippus adjunxit
rex; verum et hoc bellum feliciter satis gessit Iohannes, imo 1202-o solemnem victoriam retulit
de foederatis ad Rotomagium, in quo conflictu Artur una cum sorore sua Eleonora captus est;
Artur paucos post dies decessit in carceribus, non sine suspicione violentis mortis, Eleonora
vero diu adhuc vixit in carceribus usque '240. annum; mater Arthuri accusationem fecit apud
Philippum de cede filii sui, proin de felonia indirecta; petiit ergo ut Philippus tamquam
dominus directus Ioannis in Gallia exuat eum feudis in Gallia (felonia enim indirecta intercedit
inter cognatos et agnatos, quod fuit Arthurus intuitu Iohannis). 12 Philippus
accusationem lubenter suscepit, citavit ergo Iohannem, qui tamen armis suis confidens non
comparuit, ex contumacia ergo convictus est, et exutus declaratus est omnibus feudis Gallicanis,
processumque est ad executionem per Gallos, sed Iohannes cum potenti exercitu advenit eosque ad
Iuliomagum fregit; paulo post tamen coactus est Iohannes indutias facere cum Philippo ob turbas
in ipsa Anglia Hiberniaque, enatae sunt per Scotos et Valenses; redux ergo ad Angliam fregit
Scotos, Valenses et Hibernos per duos annos indutiarum; elapsis iis in Gallia fractus est
indutiasque in duos annos fecit; pressit tantis bellis subditos suos, contra privilegia
Anglorum; hinc odio esse coepit Anglis eique denegabant sumptus, in his circumstantiis accessit
etiam contentio cum Inocentio 3-o pontifice habita ob vacantem archiepiscopatum Cantabourgensem;
jus electionis huius episcopi erat penes monachos cistercitas S. Albani, praemissa regis venia
et commendatione, monachi ergo hi proprium abbatem suum sine venia regis elegerunt, rex
ergo1-240 rejecit electionem eorum, jussitque episcopum Nordvicensem eligi, quem et
monachi territi elegerunt; neuter horum cedere voluit dignitate sua, recursus fiebat ad
Inocentium 3-um; hic rejectis duobus jussit cardinalem Stephanum de Lancton eligi, qui etiam
electus est, et cum rex manuteneret episcopum, interdixit Pontifex usum omnium sacrorum, et per
tres annos obstinaciter quivis inhaesit suo plano donec tandem Ioannes cogeretur morem gerere
Pontifici, et episcopos et monachos, quos prius rex dispulsit, in integrum restituat
!, hoc cum rex non faceret, Pontifex vero pertinaciter inhaereret, iratus rex
pepulit omnes monachos, episcopos ex suo regno ad Italiam, Pontifex hoc inaudiens excommunicavit
Iohannem, regno suo exuit, Angliamque Philippo 2-o regi Galliae donavit et suis successoribus,
imo cruciatam expeditionem praedicari curavit contra Ioannem, sub plenariarum indulgentiarum
appromissione; videns Ioannes serio apparatus in Angliam fieri ubique, clam reconciliatus est
Pontifici per cardinalem Anulfum, omnes monachi restituti sunt, damna ipsis illata resarcita,
imo totum regnum Angliae solemni edicto declaravit feudum Sedis Romanae, imo 1000 marcas argenti
promisit quotannis Romano Pontifici solvere velle, 700 ex parte Angliae et 300 ex parte
Hiberniae, et adhuc denarium S. Petri reduxit; haec omnia negotia arbitrarie fecit Iohannes,
hinc totum regnum infensum ei redditum est; effectus horum non aliter mitigare potuit, quam
concessis novis praerogativis, editaque Charta magna Libertatum; Pontifex vero, cum recurreret
Ioannes ad eum ob limitatam et annihilatam activitatem suam, Chartam hanc Libertatum delevit et
annihilavit; emersit ergo bellum attrocissimum in ipsa Anglia ob quod, cum neminem adhaerentem
haberet, fugit in Scotia ubi etiam anno 1216. decessit.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|