Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
5.1 Interim Ethmundus adhuc tempore divisionis siccarie e medio sublatus est;
Canuthus ergo residuus convocatis statibus ex iis quaesivit an Ethmundi consanguineis quidpiam
juris esset in regnum Angliae, et cum status ad eius nutum responderent filios et fratrem
Ethmundi nihil superesse juris in regnum, Canuthus cum consensu Anglorum regnum totum obtinuit;
mortua ergo uxore sua duxit Emmam, viduam juvenem Ethelredi regis, laudabiliterque gubernavit
usque dies vitae suae Angliam, Daniam et Norvegiam; decessit anno 1036, tria sua regna divisit
inter tres filios suos;1-224 Anglia obtigit Haraldo Leporipedi (ob cursum velocem sic
dictum); hic nulla re innotuit, imo nimia voracitas eius a scriptoribus exploditur; interque
commessandum repente decessit, tantaque voluptate et gaudio affecti sunt eius subditi ut
publicis festivitatibus celebrarent eius mortem; evocatus ergo est Canuthus 2-us frater eius ex
Dania, qui Durus dictus est, hic anno 1042. decessit, et cum eo stirps Danica exstincta est
Anglique liberati sunt a jugo Danorum. 2 Ancipites Angli cui regnum suum
deferrent, inter proceres erat conspicuus comes Cantii qui ex stirpe Anglo-Saxonicorum principum
descendit; hic suasit ut regnum deferatur residuis in Francia principibus Anglo-Saxonicis, et
reipsa etiam comes Cantii Eduardus, confessor dictus, evocatus est; hic fuit filius Ethelredi ex
Emma natus; hic ergo nomine Eduardi 3-ii coronatus est, et cum eo stirps Anglo-Saxonica reducta
est; felix habuit imperium paceque usus est, exceptis praedociniis, quas !
Hiberni et Dani in littoribus exercebant; partem aliquam onerum publicorum remisit suis, ut eos
magis devinciret, Danegeld nempe sustulit, variis privilegiis cumulavit nobiliores,
consuetudines antiquas colligi et in codicem redigi jussit, et hic fuit primus codex scriptus,
et fundamentum hodierni juris Anglici, vocatur Common Law seu Communis Lex; ipse erat in
defectu, successionem ergo destinavit Etgardo Atheling, Eduardi filio, nepoti Edmundi Ironside,
hic unicus supererat ex stirpe Anglo-Saxonica; aliqui scriptores dicunt quod Eduardus Vilhelmum
2-um ducem Normanniae, qui eius cognatus fuit, obtulerit successorem; decessit Eduardus anno
1066; post eius mortem citra dubium jure sanguinis haeres fuit Etgardus, qui tamen infans erat,
tutela eius commissa fuit Haraldo comiti Vestsexiae, qui Godvini comitis Cantii filius fuit; hic
non contentus munere tutoris se ipsum regem obtulit populo, suppresso pupillo suo, multosque
nactus est adhaerentes, quorum opera usus regnum Angliae usurpavit; Normanni videntes opportunam
esse occasionem in turbido piscandi, collecta valida manu Haraldus Severus, rex Norvegiae
irrupit in Angliam, nempe in Nordhumbriam, ibique se cum Danis ibi degentibus conjunxit; enatum
est ergo bellum in quo superior evasit Haraldus comes Vestsexiae, profligatus est exercitus et
Haraldus rex Norvegiae ipse occubuit in hoc bello; inter haec Vilhelmus 2-us dux Normanniae
opportunitate uti coepit, collectis in Francia armatis venit contra usurpatorem Haraldum, in
provincia Sussexia exscendens multos nactus est adhaerentes, enata est pugna internecina 1066.
ad urbem Hasting, in qua Vilhelmus victor1-226 evasit, Haraldus sagitta sauciatus
post aliquot horas mortuus est; dispersis ergo copiis eius arbiter rerum evasit Vilhelmus,
sibique regnum reservavit nomine Vilhelmi 1-i Conquestoris. 3 Et hic induxit
novam in Anglia stirpem regnantem, nempe Normannicam (Normanni erant populus septemtrionalis ex
Nord et Mann nomenclaturam nacti, erant populus barbarus, idolatriae deditus, in Franciam
regnante Carolo Simplici magnantes ! irruptiones fecerunt duce Rollone, ex qua
amplius ejici non poterant per Francos cumque iis foedus inire coacti sunt, et provinciam, quam
occuparunt, Normanniam compellarunt eisque reliquerunt, imo filiam Geysam Carolus Rolloni
desponsavit; ex hoc ergo Rollone descendit Vilhelmus hic ex parte mascula, ex femineo vero sexu
descendit ex Anglo-Saxonica stirpe). 4 Clerum Anglicanum in partes suas una cum
Pontifice pellexit Vilhelmus horumque ope regnum sibi servavit, licet fortius jus haberet
Etgardus; initio favit vehementer Anglis, jura eorum omnimode defendit, sibi tamen prospexit
diversis modis et cautelis; sic securitatis gratia arma a ruricolis accipi curavit, conventicula
in civitatibus prohibuit. 5 Bellis tamen distractus fuit, primum cum Valliae
incolis, quos fregit, et ad tributum solvendum eos adegit; aliud cum Scotis gessit, quorum rex
Malcolmus Audax perpetua praedocinia in Anglia exercuit, sed hic domatus coactus est vasallum se
profiteri Angliae, Vilhelmoque ut domino directo juramentum fidelitatis spopondit.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|