Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
19.1 Ipse enim Philippus concepit intentionem mortua Maria Elisabetham
ducendi; successit ergo immediate Elisabetha quae tranquille regnum capessivit et usque '603.
annum tenuit; primum operum Elisabethae fuit in ! ministerio, aliisque officiis
publicis collocaret viros tales ! a suis consiliis sciret non alienos esse;
Mathaeum Barker [virum] praestantissimum virum, accatolicum, archiepiscopum Cantuariensem
creavit, etiam Nicolao Bacco plurimum usa est; pacem cum Gallis composuit, tamque Anglia
ceteroquin noxio in bello ; anno '59. in oppido Cambresiae coaluit pax, ea
conditione, ut Elisabetha juri suo quidem non renunciet, sed in 8 annos cedat possessioni
! Caleti Gallis; haec pacificatio potissimum per Philippum coaluit, qui spe
nuptiarum laetabatur; ursit Philippus negotium; quae ut se liberaret, anxietatem conscientiae
attulit, cum nempe Philippus sit affinis Elisabethae, allegabat patris sui Henrici exemplum
triste cum Chatarina Arragonica, quae repudium passa est propterea; egit ergo Philippus tota
contentione apud aulum Romanam, ut dispensationem obtineat, Galli vero omnem lapidem movit
!, ut impediant dispensationem hanc et sic declinavit odiosas sibi nuptias
Elisabetha; compositis his reformationem religionis adgressa est, reduxit per totam Angliam
reformatam religionem, sine omni vi et sanguinis effusione; sensim etiam leges antiquae reductae
sunt, Mariae vero leges antiquatae, cassatae, religioque reformata pro dominante declarata fuit;
Elisabetha1-286 vero omnia jura circa sacra sibi appropriavit nomine Arbitricis et
Moderatoris religionis; juramentum suprematiae reductum fuit, quod multos Chatolicos munere suo
privavit; reginae annatae et decimae ecclesiasticae adjudicatae sunt, cum multis aliis juribus.
2 Etiam norma regendae ecclesiae introducta fuit; exorta enim est lis, num per
episcopos vel synodos regi debeat ecclesia; post longas altercationes conventum est in eo ut per
episcopos fiat regimen ecclesiae; huic sententiae etiam aula favebat quam maxime, cum
caeteroquin episcopi fuerint creaturae aulae; haec constitutio Anglica circa religionem
appellata est Ecclesia sublimis vel Episcopalis. 3 Etiam liturgia Anglicana
determinata fuit, nempe ritus et ceremoniae ecclesiasticae, convocatus fuit sinodus anno '563,
ubi omnia hactenus constituta roborata novaque quaepiam determinata sunt, quae omnia nomine
Legis uniformitatis veniebant et hinc ipsi Angli initium reformationis computat ab his
temporibus Elisabethae. 4 Facta tamen est scissio in ipsa Anglia inter
nonconformistas, seu Puritanos, qui episcopos non admittebant sed per praesbiteros volebant regi
populum, et inter episcopales. 5 Elisabetha haec potentissimos adversarios
habuit tam domi quam exteros, hinc in maximis semper versabatur periculis; sic subditi Chatolici
omnibus usi sunt artibus ut eam ejiciant, qui cum Gallis, cum Hispanis, cum pontificibus
communicabant negotia sua; sic Chatolici extra regnum erigebant seminaria pro educando clero
juniore in Chatolica religione, terminato cursu clericali exuebant vestes suas et redibant ad
patriam suam ibique turbas excitabant; infestam habuit Mariam Scotiae reginam, quae una cum
marito Francisco rege Galliae titulum regis Angliae suscepit, imo et sigillo Anglico usa est;
Elisabetham vero illegitimam heredem pronunciare volebant per Pontificem, sed Philippus rex
Hispaniae contrarius fuit, ne ad Mariam Scotam devolvatur Anglia; haec tamen omnia pericula
Elisabetha prudentia sua et popularitate superavit; Elisabetha omni modo curavit molestias
Mariae generare, tamquam offensissimae hosti suae; enatis ergo per comitem Muray turbis in
Scotia, eas Elisabetha fovit efficaciter; comes enim Iacobus Muray frater Mariae religioni
Helveticae addictus fuit eamque conatus est promovere, Maria vero Chatolica erat; invidebat dein
sorori suae conspicuam dignitatem, qua ipse privabatur; inter haec anno '560. mortuus est
Franciscus rex Galliae Mariaque redivit ad Scotiam, et ab1-288 hoc tempore abstinuit
a titulo reginae Angliae, ut sic Elisabetham sibi devincat; in Gallia circa haec tempora etiam
turbae enatae erant inter Guisios et Ligam Sanctam, seu inter Hugonotas et Catolicos; Elisabetha
ergo suscepit fovendos Hugonotas, ut Gallis molestias causaret; Hugonotae Anglis Portum Gratiae
in pignus dabant, quem enim occuparunt, et sic Elisabetha omnes machinationes aulae Parisinae a
suo regno avertit; interim circa '64. annum turbae in Scotia recruduerunt, et in apertam
seditionem negotium abivit; causa maxima huius fuit frater naturalis Mariae C. Moraviae,
accessit etiam vitae ratio Mariae; haec enim vidua facta nupsit Henrico Darley, cognato suo,
descendebant enim ambo ex Iacobo 4-o rege Scotiae, Maria ex masculina, Darley vero ex feminea
stirpe descendit; nam Iacobus 4. habuit filiam Margaretam, quae principi Stuard juncta fuit,
comiti etiam Lenociae, hic genuit cum ea Carolum filium et Henricum comitem Darley, cui nupsit
Maria, qui suscepit etiam titulum regis Scotiae; coepit torpescere amor inter conjuges, Maria
enim capta fuit amoribus Davidis Ricci, qui titulo musicae pervenit ad aulam Mariae, ubi postea
intimus minister factus est; offendit haec res maritum, fratrem, et omnes proceres, hi regis
selotipiam magis excitarunt; ipse ergo rex conspiravit in necem Davidis, id quod inter
prandendum accidit; ipse rex pluribus nobilibus stipatus irruit in cabinetum Ricciumque
extractum consecuerunt; hoc factum adeo excerbavit reginam ut decrevit caedem mariti, quam etiam
effectuavit per Georgium Botvell, cui dein nupsit Maria; caedes praestantis huius viri
vehementer irritavit populum, et multum ad seditionem contulit; Maria quantum potuit restitit,
sed concusso exercitu capta et incarcerata est per suos, Botvell vero fuga se salvare debuit in
Daniam; jussa ergo regno se abdicare filioque suo Jacobo 2-o cedere regnum; Jacobus erat infans
unius anni, eius tutor electus est Iacobus Muraviae comes; elapsa est quidem regina ex
carceribus, fortunam suam ibi tentavit, sed victa rursus fuga se coacta est salvare ad
Elisabetham cognatam suam, a qua sperabat meliorationem sortis suae, anno '68. 6
Enata est interim suspicio ipsa Anglia contra Mariam, quod illi contra Elisabetham quidpiam
moliatur; habuit enim occultam1-290 correspondentiam cum Pontifice, cum Liga Sacra in
Gallia; objiciebatur Mariae, quod in necem Mariae ! conspiraverit cum comite
Nordfolcio, Catolico, cui nubere voluit Maria; anno '69. Elisabeta excommunicata fuit a Pio 5-o
et subditi absoluti sunt a vinculo subjectionis, hoc factum suspicioni Elisabethae contra Mariam
magnum pondus addidit, scivit enim eam correspondere cum aula Romana; hinc Mariam incarcerari
curavit Elisabetha, commercium litterarum ei interdictum fuit, anno '570; Maria tamen occulte
epistolas expedivit, quae dein interceptae sunt, et hoc ursit mortem eius; interim Philippus
2-us omnes modos quaesivit Elisabetham vexandi, fovit profugos Catolicos in Belgis
conspiravitque adversus Elisabetham; non pepercit aequa regina Angliae sumptibus quibus eum
affligere potuit, hinc rebelles Belgas juvit omni modo. 7 Philippus vero coepit
fovere rebelles Chatolicos in Hibernia circa '578. annum, involutus fuit Philippus etiam turbis
Gallicis, quas Elisabetha fovit diligenter, ut Hispanos ibi detineat; ad extremum vero
Elisabetha apertum foedus inivit cum Belgis tamquam gente libera anno '585-o; inter haec in
Anglia variae conjurationes propullulabant in favorem Mariae, detectae tamen sunt omnes, proin
in semine suffocatae; una ex periculosissimis fuit ea quam excitare ferebatur legatus
Gallicanus; detectae sunt litterae manu Mariae exaratae quibus statuebatur ut siccarii
immittantur, qui Elisabetham trucident; post hoc factum conclamatum est per totum parlamentum
periculosam hanc personam sufferendam esse e vita, constituti ergo sunt judices qui Mariae
processum formarent, cuius finis fuit sententia capitis in Mariam lata, tamquam criminis laesae
majestatis ream; adhaesit diu Elisabetha donec subscriberet eius morti, persuasa tamen per
ministros de justitia facti subscripsit, sic ergo capite plexa est Maria anno '587. 5-a Feb.
post carceres 16 annorum; et haec fuit causa principalis quod Philippus postea bellum indixerit
Elisabethae; ipse Iacobus rex Scotiae minabatur attrocissimum bellum, sed Elisabetha conscientia
tacta promisit Iacobo quod velit regnum Angliae devolvere in eum, et hinc etiam caelebs
permansit Elisabetha ad dies vitae, et his delinitus fuit; anno '588. Philippus suscepit
expeditionem illam notam classe sua invincibili, propter adjutos Belgas rebelles; quod Maria in
articulo mortis vindicem Deum et Philippum provocaverit omneque jus1-292 ei cesserit;
dein quod Pontifex executorem sententiae excommunicationis delegerit Philippum; concurrit
Belgium foederatum omnibus viribus ad sustinendam Elisabetham, praestolabantur classe sua Angli
et Belgae in freto Caletano, Belgas vero Hispanicos, qui se conjungere volebant cum classe
invincibili, dispulebant !, aggressi dein secundis pro se, contrariis vero
ventis pro Hispanis, ad internecionem deleverunt Hispanos, cum ne unius quidem navis periculum
haberent Belgae vel Angli. 8 Bellum tamen continuatum est cum Hispanis usque
annum 3-um futuri saeculi, secunda plerumque pro Anglis fortuna; cum Henrico 4-to rege Galliae
foedus inivit etiam Elisabetha contra Sacram Ligam, quam Philippus fovit, et sic omni ex parte
Hispani aggressi sunt, et infestati.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|