Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
18.1 Hinc multa hominum superstitum Chatolicorum copia enecata fuit,
praesertim cum dein circa transsubstantiationem enatae fuissent lites inter Anglos.
2 Anno '40. multa alia regulavit Henricus, sacerdotibus matrimonia admisit, pias
fundationes sequestravit, et eorum capitalia in alios usus convertit, seminaria erexit,
episcopatus fundavit 6 novos; principatus Valliae sub Henrico incorporata est Angliae omniaque
jura et privilegia extensa sunt in hunc principatum; insulae Hiberniae, quae prius Dynastia
compellabatur, titulo regni ornata est ab Henrico, in Pontificis vexationem; putabatur enim ad
ea tempora tantum Pontificem posse titulos regis concedere; anno '42. recruduit bellum cum
Scotis, quod feliciter admodum gesserunt Angli, ipse Iacobus 5-us rex Scotiae in flore aetatis
decessit ex aegritudine animi; heredem hic Iacobus reliquit Mariam, hanc voluit Henricus
desponsare Eduardo 6-o filio suo, verum hanc rem Galli tardius impediverunt. 3
'543-o Henricus cum Carolo 5-o imperatore amicitiam belli inivit contra Franciscum regem
Galliae, Henricus tamen inconstans in1-278 unica Bononiensi urbe expugnanda adhaesit,
dein plane pacem fecit retenta urbe tamdiu, donec redimeretur a Gallis 800,000 aureorum;
Henricus hic utut primis annis charum se omnibus reddiderit, tamen ultimis vitae annis se
odiosum coepit reddere per severitatem suam, in crudelitate non nunquam exorbitantem; inivit in
ordine 6 matrimonia; primum erat cum Chatharina Arragonica cum qua 20 annis vixit, et genuit
Mariam cum ea; divortium cum ea fecit; haec usque '536-tum annum vixit. 4 2-a
eius uxor fuit Anna Bolenna, haec filiam Elisabetham ei genuit, cum hac ab anno '32. usque '36.
vixit, quo eam decapitari curavit, adulterii accusatam. 5 3-a eius uxor fuit
Iohanna Sejmuria, haec Eduardum ei genuit, et enixo eo eodem anno decessit '537-o.
6 4-a fuit Anna Clivia, Ioannis 3-ii ducis Clivensis filia, hanc anno '40.
duxit, sed paulo post eam remisit, ut fertur intactam, ob corporis vitium. 7 5-a
fuit Chatarina Hovarda, Edmundi ducis Nordfolci filia, hanc adulterii accusatam, cum eam
nauseasset, capite plecti curavit; post hanc 6-tam duxit Chatarinam Baar, Ioannis Nevils comitis
Latimir filiam; haec eum supervixit, quae post eius mortem Seimurio duci nupsit; prouti odebat
matres, ita odium in liberos eorum derivavit, hinc Mariam et Elisabetham incapaces regiminis
declaravit voluitque Eduardum tertiogenitum succedere; morti tamen proximus mutavit consilium,
filias declaravit capaces regiminis, cum videret etiam filium imbecilem esse; anno '547.
decessit Henricus; ei successit Eduardus, qui sex annis tantum regnavit; regnum sub tutela
Ioannis Seymurii avunculi sui gubernavit, qui Protectoris nomine gubernavit regnum; hic maxime
curavit, ut projectatae a Henrico nuptiae inter Eduardum et Iacobi, Scotiae regis, filiam Mariam
in effectum deducat; interim Galli omnimode conati sunt potentem hanc sponsam pro Francisco
coronae herede suo eripere, ut sic Scotiam cum Gallia connectere possint in posteris; nutabant
Scoti donec plures et plures in partes Gallorum propendebant; Seymurius ergo putabat Scotos
terrendos esse, hinc eis bellum intulit repetitisque vicibus eos fregit, sed in tantum etiam
abalienavit eos, ut ex proposito Gallis cedendam Mariam studerent; tandem etiam Parisios
educanda data est Maria; hoc politicum infortunium fuit dein causa depositionis, et etiam mortis
Seymurii; excidit enim ex gratia regis per fratrem suum Thomam et comitem Tudley, hinc Seymurio
tutela interdicta fuit; suasit Tudlei ut cura principis integro senatui committatur, non uni,
ipse ergo praeses huius1-280 senatus electus est, finem ergo bello Gallicano et
Scotensi imposuit; in Galliam reservavit Angliae omnia jura quae prius habuerunt, urbem Bononiam
restituit gratis; Reformatio longe lateque digressa est in Anglia sub his protectoribus;
exercitium Chatolicae religionis prohibitum; Ioanes Tudleus non contentus protectoris titulo
cogitabat etiam ad stirpem suam devolvere, usus est mediis ad hoc; hinc Saymurium de medio
tollendum decrevit, et reipsa publice accusatum per conductos proditores morti eum traderet; hoc
perfecto cogitavit Tudleus familiam suam proximius conjungere cum stirpe regia, hinc inter
Gilfordum filium suum et Ioannam Gray conciliavit nuptias; haec Ioanna Gray habebat primum jus
ad regnum post Eduardum et duas eius sorores; Henricus enim 8. rex Angliae habuit sororem
Mariam, quae Ludovico 12. regi Galliae nupta fuit, sed hoc mortuo nupsit duci Carolo
Suffolcensi, ex quo nata est Maria filia, quae nupta fuit Henrico Grayo duci Dorset et Suffolcc,
et horum filia erat Ioanna, proin ea descendit ex Henrico 7-o rege sororque fuit Henrici 8-i,
proin primum jus habuit ad coronam; restabat ergo tertium adhuc, nempe ut sorores duae Eduardi
incapaces declarentur; regem ergo debilem, egrotum persuasit ad exheredandas sorores suas ex
causa religionis, Maria enim fuit Chatolica et Elisabetham dicebat debere excludi, ut Maria
excludi possit, secus nec eam excludi posse; edidit ergo decretum, a statibus confirmatum, quo
sororibus successio adempta est, et Ioannae Grayae addicta; nil ergo suberat quam mors Eduardi,
et reipsa '553. non sine suspicione veneni decessit; post eius mortem Ioanna Tudlei, nata Gray,
regina proclamata est per Tudlei protectorem, vi testamenti fratris Eduardi; Maria absens fuit,
sed datis litteris ad senatum jus suum erexit clamque patronos quaesivit sibi Maria, quos etiam
plurimos deprehendit, quos nempe justitia causae permovit; tandem ad arma deventum est; cum
tamen tota urbs Londinensis Mariam proclamasset reginam, secuta sunt multa milia militum
aliorumque potentum; ipse Ioannes Tudlei necessitati cedens eam recognovit reginam publiceque
reginam proclamari curavit; his peractis advenit Maria utque regina urbem ingressa est; Ioannes
Tudlei interceptus est, una cum Ioanna Graya, et in Tower concludi curavit; Tudleum 22. Aug.
capite plecti curavit. 8 Prima eius cura fuit negotium religionis; haec enim
Chatolicae religioni addictissima1-282 solicitabatur regnum suum cum Pontifice
expiare et religionem avitam reducere; initium cum episcopis fecit; omnes incarcerati sunt, qui
non elicuerunt aliam fidei professionem; idem cum pastoribus factum est, his incarceratis
substituti sunt Chatolici; aggressa est dein Parlamentum vetus, omnia antiquitus decreta,
sanctionata, deleri et rejici curavit, novos deputatos submitti jussit, nempe non reformatos; ex
eodem religionis zelo nuptias fecit cum Philippo rege Hispaniae, quod certe bonum Angliae non
promovit; nuptiae hae sub his conditionibus sunt initae: Maria reservavit sibi jus et liberam
dispensationem officiorum, aerarii Angliae; 2-o si filius nasceretur ex hoc matrimonio, ad eum
spectaret regnum Angliae, cum comitatu Burgundiae et 17 provinciis Belgicis; vicissim filius
Carolus Philippi ex primo matrimonio habeat Hispaniam cum provinciis Americanis; si vero Carolus
improlis decederet, descendentes Mariae succedant tam in matris quam patris hereditate.
9 Denique ne Maria cogatur se in bellum immittere si Philippus cum Gallis
negotium belli haberet; verum hoc matrimonium mansit sterile. 10 Maria enim
provectioris jam erat aetatis; interim status et ordines Angliae duce Suffolcio comitte
opposuerunt se his conditionibus. 11 Verum coacti sunt ex
parlamento excedere, et se fuga salvare; excitarunt ergo in limitibus regni turbas et tumultus,
qui armorum vi consopiri debebant; ipse Suffoltius et maritus Ioannae Grayae Dudleus captus est,
omnes capite plexi sunt die 13. et 12. Aprilis anno '554-o. 12 His confectis
rursus negotium religionis aggressa est; egit cum aula Romana, cum pontifice Paulo 5-o in
gratiam redivit, qui ad eam cardinalem Pol ut nuncium misit, qui interdicta, excommunicationes
resolvit, remisit omnia; editum est decretum vi cuius [abrogabantur] omnes leges contra
Chatolicam religionem latae abrogabantur. 13 Lis fuit adhuc circa bona
monachorum et ecclesiarum, familiis privatis jam pridem tradita, decretumque est, consentiente
Pontifice, haec bona privatis familiis relinquenda esse, ne exulcerentur familiae eae; his
perfectis persecutio suscepta est in omnes protestantes; multi quidem passi sunt extrema, ipsam
mortem, quin redirent ad sacra Chatolicorum, multi antistites vivi combusti sunt, alii trucidati
etc; plurima tamen copia eorum redivit territa exemplis aliorum ad ecclesiam Chatolicam;
Pontifex Hiberniae insulae titulum regni dedit,1-284 quem jam Henricus ipse
susceperat in contestum Pontificis. 14 Maria solicitata est etiam ad bellum
contra Gallos gerendum, in societate cum marito suo Philippo; hoc bellum dispendiosum fuit pro
Anglis, amiserunt Caletum cum toto territorio, quod in Gallia possederunt, Anglique omnes ejecti
sunt ex Gallia, relictis omnibus suis; huic bello anno '58. immortua est Maria post sterile
matrimonium; jus ergo successionis respiciebat Elisabetham; haec per Mariam incarcerata
detinebatur, et in constanti vitae periculo fuit, propter religionem Mariae contrariam;
dissuaserunt tamen hoc complures alii, praesertim Hispani; si enim Elisabeth !
extincta fuisset, regimen devenisset ad Mariam, Scotiae reginam, quae regi Galliae jam nupta
fuit, hoc vero Hispani formidabat summopere.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|