Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

17.1 Henricus hic fuit filius Margarethae Sommerset, quae fuit ex domo Lancastriensi orta, et Edmundi Tudor, qui fuit frater uterinus Henrici 6-ti, et fuit comes Richmundiae; conquieverunt post hanc victoriam turbae in Anglia, et sic in abbatia monasteriensi solemniter coronatus est Henricus; Henricus Eduardum comitem Varvicensem, qui filius Georgii erat, qui frater Eduardi 4-i erat, incarcerari curavit, ne turbas ei excitet; fuit enim ultimus surculus ex domo Eboracensi; post haec Henricus matrimonium inivit cum Elisabetha, Eduardi 4-ti filia et sorore Eduardi 5; sic lites inter duas rosas per hoc matrimonium terminatae sunt amicabiliter; non deerant tamen malevoli, qui molestias causarent Henrico; sic producebant adhaerentes Eboracensis stirpis hominem larvatum, quem dicebant Eduardum Varvicensem, eique deberi regnum, quamvis verus Eduardus in Tower inclusus detineretur; hic larvatus fuit filius pistoris; sed Henricus 7. produxit publice in ecclesia S. Pauli verum Eduardum Varvicensem ad confundendos malevolos; res tamen eo advecta fuit per potentiores alios, qui fovebant hunc larvatum, ut ipse Henricus in periculo versaretur; postremo tamen fregit Henricus seditiosos capto larvato hoc Lamberto Simnel, quin potius se sponte subjecit Henrico qui ei etiam gratiam fecit, et ad culinam eum retrusit pro lixa. 2 Contra Carolum 8-vum Franciae regem expeditionem suscepit cum Maximiliano Archiduce Austriae; Anna enim Brittaniae desponsata fuit Maximiliano, interim Carolus 8. eam persuasit, ut relicto Maximiliano ei nuberet, quod etiam contigit; alia causa fuit, quod occiso in bello Carolo Audaci duce Burgundiae Carolus 8. sequestraverit Burgundiam ut feudum Gallicum; anno ergo '489. bellum ei illatum est; hoc tamen bellum non omni ex parte bene gestum est, cum rursus in Anglia turbae enatae sunt, malecontenti enim producebant larvatum hominem, quem dicebant Richardum principem, quem tamen Richardus rex occidi curavit; hic larvatus Becking Varbeck qui filius Judaei baptisati fuit, et per Margaretam viduam suffultus fuit, imo ipse Carolus 8. rex Franciae eum etiam recognovit verum esse Richardum eumque ad aulam suam recepit regemque Angliae recognovit -- hic larvatus eo audaciae perduxit, ut in Hiberniam transiret, ubi etiam totum fere regnum ei adhaesit, inde in Scotia digressus est, ibi Iacobus rex eum recognovit eique in uxorem dedit cognatam unam eique copias dedit; his omnibus suffultus cum exercitu venit in Angliam; interim et has molestias redux in1-272 Anglia superavit Henricus 7; initio quidem feliciter se gessit larvatus Varbek, sed dein fregit eum, imo dein Henricus in Scotiam irrupit, Iacobum ad internecionem vicit eumque ad pacem coegit; tandem ubique pressus se gratiae Henrici commisit, qui eum incarcerari curavit, profugum vero in furcam agi curavit; hoc tempore ultimum principem Eduardum ut perduellem capite plecti curavit anno '497. 3 Et ab hoc laudabiliter gessit imperium; inter ! Iacobum regem Scotiae sibi reconciliatum procuravit anno '501. matrimonium cum sua filia Margaretha, ex hoc matrimonio ducebant praetensiones suas reges Angliae tardius in Scotiam; dein etiam inter filium suum Arthurum et Catharinam Arragonicam regis Hispaniae Ferdinandi Chatolici conciliavit matrimonium, haec tamen nuptiae non sunt consumatae, nam praemortuus est Arthur; et sic desponsavit Henricus 7. eam filio sui juniori Henrico, qui dein patri successit. 4 Anno '509. decessit Henricus 7-us postquam ob praeclare facta sua nomen Salomonis Angliae sibi promeritus fuisset; avaritiae tamen summae notam a se avertere non potuit; successit ei Henricus 8-us; sequenti anno nuptias cum ea celebravit, non ex amore, sed magis ex reverentia erga patrem suum; secundum eius factum fuit populi desideriis satisfacere circa onera et oppressiones, et reipsa duos finantiae ministros patris sui Hambson et Iudley anno '510. publice capite plecti curavit. 5 Circa haec tempora fervebat Liga Cameracensis, ex qua dein Liga Sancta enata fuit, huic Ligae Sanctae etiam Henricus 8. adstitit ob socerum suum Ferdinandum Chatolicum, et pontificem Iulium 2-um, nihil tamen memorabilis actum est per hoc bellum, anno dein '513. pacem plane inivit cum Gallis, quod maxime cardinali Volsejo, qui primarius minister Henrici erat et a Gallis obligatus fuit, adscribi debet, indolique Henrici, quae valde mutabilis erat et inconstans. 6 Anno '513. Scotae irruperunt in Angliam, sed repressi sunt anno '14. et '15. accepta clade. 7 Cum Francisco rege Galliae etiam initum est foedus, quo Henricus renunciavit pro se et suis successoribus juri in provincias Gallicas, Franciscus vero 50,000 imperialium annue pendendorum promisit; haec '526. et '7-o agebantur. 8 Circa haec tempora praedicabat in Germania Lutherus et Calvinus, Lutherus sacramentorum numerum impugnavit duoque tantum statuebat sacramenta, ipse ergo Henricus, in literis versatissimus, refutavit Lutherum edito a se opusculo, Romanus ergo Pontifex ad perennem1-274 remunerationem huius zeli eum Protectorem fidei cognominavit, Leo 10-us; mutavit tamen paulo post zelum suum Henricus, defecit enim cum toto regno suo ab aula sua; Henricus enim, cum 20 annis cum uxore sua Chatarina vixisset, indifferens erga eam factus, eam repudiare voluit; accessit ergo Romanum Pontificem 7-um Clementem per legatum suum petiitque divortium, verum Pontifex, ne aulam Arragonicam offendat, non consensit in illud; rex ergo ipse fecit divortium quoad mensem et thorum, honorifice tamen habebatur semper Chatarina; interim Henricus Annam Bolenam formosissimam virginem procabatur; interim Pontifex duos cardinales deputavit ut dijudicent negotium, Chatarina tamen protestabatur adversus hos judices, Volseum et Campesium, petiitque ab ipso Pontifice cognosci negotium; interim Henricus recurrit ad accademias exteras ut illi judicent, et unanimi consensu decretum est matrimonium ejus esse incestuosum; proposuit rem statibus et parlamento, et in eandem sententiam abiverunt status; ipse Thomas Cranmer primas regni pertracto in sententiam suam clero Anglicano adhaesit regi; his omnibus perfectis non attenta sententia Pontificis publicavit divortium, cui dein maxime obfuit card. Volseus, quamquam initio favisset sententiae regis -- voluit enim Henrico conciliare sororem Francisci regis Galliae; hoc cum innotuisset Henrico, eum ex gratia sua ejecit, imo tardius capite plecti curasset eum, si in via mortuus non fuisset; anno ergo '32. duxit Annam Bolenam; enatae sunt ergo lites gravissimae inter Clementem 7-um et Henricum, unusque alium omni possibili modo vexavit; Henricus annatas et confirmationes abolevit, reditusque Pontificis ex Anglia restrixit et prohibuit; Pontifex vero anno '534. edidit bullam qua matrimonium primum Henrici declaravit non incaestuosum, sed validum; Henricus ergo anno '35. sustulit appellationes ad sedem Romanam fieri consuetas, quae semper cum taxis conjunctae erant; interim ipsi status et ordines consentientibus episcopis se separarunt ab ecclesia Romana schismaque fecerunt, proin [Pontifici] omnia jura adempta sunt Pontifici regique delata sunt omnia ea jura, quae prius Pontifici competebant; hinc introducta fuit specialis juris jurandi formula, qua regis hanc potestatem recognoscit jurans; hoc Iuramentum Supremaciae dicitur; erant quidem multi, qui nolebant elicere hoc juramentum, hinc poena mortis statuta est in eos qui elicere nollent; Ioannes Fishus episcopus Roshesteriensis et Thomas Moore cancellarius regni huic formulae1-276 suscribere nolebant, hinc diu in carceribus macerati tandem capite plexi sunt, cum pluribus aliis; reditus antea Pontificales, nempe annatas et decimas, regi adjudicabant; decessit inter haec Pontifex; ei successit Paulus; hic omnibus mediis, quibus Pontifices uti solent, usus est ad eos retrahendos, nempe minis, interdictis, tandem excommunicavit regem; rex vero sui loco constituit Thomam Cromvell, generalem vicarium in spiritualibus (hic Cromvell ex filio fabri ferarii factus est archiepiscopus, comes Essexiae, et supremus cancellarius); huius ergo opera curavit ea peragi, quae ipse peragere non potuit in sacris; anno '38-o omnium monasteriorum sublationem decrevit rex cum statibus, et hinc ultra 640 monasteria sunt secularisata eorumque bona in fiscum redacta sunt; opes et thesauros ecclesiarum corrasit in fiscum suum; clerici Anglicani conventum celebrabant sub Cromvelii praesidio egeruntque de statuendis certis fidei articulis, qui dein sub poena mortis credendi propositi sunt; ad haec Henricus edita bulla solemni subditos a vinculo subjectionis liberavit, sed nihil profecit pauper, rex enim nobiles et clerum ex parte sua habebat, et hinc turbae excitatae non sunt; articuli fidei 6 in concilio Anglicano procusi a parlamento confirmati sunt sub poena capitis; visque sic illata est conscientiis.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.