Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
16.1 Lis exorta est in Anglia inter Henricum 6-tum eiusque lineam
Lancastrensem, et inter lineam Iorc seu Eboracensem, quae lis dicebatur lis inter duas Rosas;
Lancastrenses enim rosa rubra, Iorc alba utebantur; dicebant enim Eboracenses Lancastrienses
injusto possidere regnum Angliae; videbant enim Eboracenses alienatos esse animos Anglorum a
Henrico 6-o ob male gestas res Gallicas, dein segnis Henricus Margarethae uxori et ministris
petulantibus negotia omnia regni commisit; Richardus ergo Eboracensis primus consurrexit contra
Henricum sibique conatus est procurare regnum ex eo, quod utraque haec stirps descendat ex
Eduardo 3-o; nam tertius filius Ioannes dux Lancastriae erat proavus Henrici 6-ti, quartus vero
Eduardi filius erat Edmundus, ex quo descendit Richardus Eboracensis; sed Richardus hic per
sexum femineum descendit ex Lionello secundogenito filio Eduardi 3-ii, ergo duplici ex jure
petiit et postulavit successionem, quamquam Lionellus nunquam ad successionem devenisset; erupit
ergo bellum inter hos duos; ad initium Richardus Henricum devicit, et ipsum quoque cepit, et
tunc Richardus protector renunciatus est; interim Henricus ex carceribus elapsus est
restauratisque rebus suis vicit et profligavit Richardum ad Hyberum ad annum 1455; interim
Richardus comes Varvicensis, agnatus Richardi profugi, aggregatis suis fregit Henricum eumque
cepit; redux ergo Richardus Iorc denuo renunciatus est protector; constitutum ergo est ut
Henricus dignitati suae renunciet, Richardus protectoris titulo gaudeat, eoque decedente eius
lineam spectet successio, non Henrici; haec tamen pax non fuit diuturna; uxor enim Henrici
Margareta ad Scotiam profugit, ibi valido exercitu comparato irrupit in Angliam contra
Richardum; occassione huius conflictus Richardus captus est et trucidatus cum multis aliis
eiusque exercitus fractus, seditiosi tamen filium Richardi Eduardi ! titulo
regio insignitum substituerunt parenti anno '61; hic devicta regina dissipatisque aliis rex
proclamatus est nomine Eduardi 4-ti, primusque fuit ex Eboracensi stirpe; Henricus 6-tus fugit
in Scotiam elapsus ex carceribus, comparuitque cum exercitu, tam felici cum successu, ut cogeret
Eduardum Londino excedere et in Belgium se recipere; rursus redux profligavit Henricum eumque
cepit et incarceravit; denuo profugit et rursus captus est; comparuit interim Margareta cum
exercitu ex Francia, sed circumdata ab Richardi militibus capta est ipsa regina una cum filio
suo 18 annorum; Eduardus hic juvenis in conspectu patris sui Henrici 6.1-268
trucidatus est, dein ipse Henricus manu propria fratris Richardi tranfossus est, regina vero
magna summa pecuniae restituta est Gallis; anno ergo '471. terminata est haec tragoedia; anno
'72. bello petitus est Eduardus 4. contra ! Ludovicum 11. regem Galliae
instigante Carolo Audaci duce Burgundiae, ut Ludovicus 11. ad limites reduci possit, sed
Ludovicus corruptis ministris Eduardi effecit ut Eduardus exiguum quid bello contra ipsum
effecerit, imo dein recesserit etiam; anno '478. Eduardus etiam fratrem suum Georgium curavit
trucidari; sub idem tempus contra Scotos bellum gessit, qui prioribus temporibus semper Henrico
adhaeserunt; eos devicit, urbem Barbic cum territorio, quod Henricus eis cessit, recepit.
2 Interim Ludovicus 11. fracta domi suae liga in se conflata sprevit Eduardum
eiusque petitiones surdis auribus excepit; hinc Eduardus ei bellum inferre decrevit, sed ei
immortuus est anno '483; ei successit filius 11 annorum Eduardus 5; eius tutor fuit matris
frater, C. Richmundus, sed hic paulo post per Richardum fratrem Eduardi 4-i ejectus est tutela
sua, non tamen contentus tutela invasit ipse regnum favente comite Buccincanio, potenti viro, eo
potissimum ex capite, quod Eduardus 4. fuerit spurius filius Richardi ducis Eboracensis, proin
illegitimus; ipse vero Richardus, cum figuram patris referat, sit verus filius patris sui
Richardi, hinc invaso regno Eduardum 5. in Tover includi curavit ibique trucidari curavit,
tardius vero ipsum ducem Buccincanensem perimi curavit, cuius opera rex factus est, cum enatis
inter eos simultatibus in Richardum conspiraret; paulo post etiam Annam Denevilis, uxorem suam,
curavit trucidari ex eo, quod decreverit in uxorem accipere Elisabetham, sororem interfecti
Eduardi juvenis, formosissimam virginem; ob inauditas has crudelitates complures conjurationes
in eum factae sunt, imprimis comes Richmundiae, qui cum Buccincanio in Richardum conspiravit;
profugit territus morte Buccincanii in Belgium, collectis ibi copiis venit in Angliam, ubi
innumeros asseclas habuit; cruenta intercessit pugna inter hos duos, in qua Richardus lethali
sauciatus vulnere decessit ad Bosfordium, totusque exercitus eius fractus est; omnibus ergo
laetantibus Henricus comes Richmundiae nomine 7-i coronatus est; hic ex stirpe Tudorensi fuit,
proin per eum nova stirps regnans inducta est, quae usque Elisabetham continuata.
1-270
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|