Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
15.1 Alia causa felicium progressum Caroli sunt enatae dissensiones inter
Philippum Bonum et Betforcium, ob quas Philippus reconciliatus est Carolo eique adhaesit contra
Anglos; causa dissidiarum fuit Iacobina, quae duci Glocesterio nupsit repudiato Ioanne marito
suo proximo agnato Philippi, Philippus ergo Bonus bello in ipsa Anglia petiit Glocesterium; anno
'431. Henricus Parisiis quidem coronatus est in regem Galliae, sed hoc non multum praefuit, in
praeceps enim ruebant negotia Anglorum in Gallia; videntes enim urbes Galliae res Caroli erectas
esse, sponte se ei subjecerunt; ipsa Parisina urbs, postquam 17 annis subesset Anglis, anno
'436. Carolum recepit ut regem legitimum; his temporibus, nempe '444, indutiae initae sunt cum
Gallis, et tunc jam in Anglia enatae sunt turbae et conjurationes adversus Henricum; enatis his
turbis Carolus sub praetextu excessuum ab Anglis patratorum indutias rupit, et sic bellum usque
'453. continuatum est; his bellis Carolus non tantum suas provincias, sed etiam feuda Anglorum
recuperavit, et Anglos ex universa Francia excepta urbe Caleto ejecit.
1-266
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|