Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
14.1 Richardus hic 2. infelix habuit regimen; omnibus enim malis statim ad
initium vexatus est, bellis tot quot, peste, et ex his enata malecontentione suorum subditorum,
per introducta nova onera, primi erant rustici, qui in nobiles et sacerdotes conspirarunt, cum
ab his onerati et pressi fuerint; hos tamen motus oppresssit, sed mox nobilitas ipsa consurrexit
contra eum; cassavit enim parlamenta quae se ei obposuerunt in tributis exscribendis, dein suo
arbitrio coepit omnia agere; nobiles ergo conspirare in eius interitu coeperunt sicque coactus
est reconciliari nova conventione cum suis subditis; majus malum ei imminebat ex conspiratione
quorumdam agnatorum in vitam et personam suam; praecipuus ex his fuit comes Lancastrensis, qui
accitis aliquibus proceribus in eius vitam conspiravit; supressa tamen est haec conjuratio
multique ex proceribus, ipse comes Lancastrensis ultimo supplicio affectus est; Henricus tamen
comes Lancastrensis se fuga salvavit in Galliam ibique clam exercitum conquisivit; ubi Richardus
nil mali suspicans genio suo indulgens in Hiberniam discessit, interim ergo Henricus comes cum
exercitu comparuit in Anglia; Richardo vero nuncius adferri non potuit, referunt enim scriptores
quod per septimanas contrarius ventus flaret, qui impediret communicationem cum Hibernia, et cum
ei etiam nunciatum fuisset, moram nexuit in Hibernia, aliis committens negotia sua; qui cum
mediis destituti fuissent, exercitum colligere non potuerunt; advenientem ergo Richardum
Henricus comes exercitu validissimo stipatus eum ! cepit et ad abdicationem
regni in carceribus coactus est; post eius detronisationem Henricus, qui negotia ubique optime
gessit, rex nomine 4-i electus est per proceres, tardius Richardum trucidari curavit, cum
videret turbas propter eum enasci multosque inclinare in eum throno restituendum, et sic per
dethronisationem1-260 Richardi Henricus comes rex est proclamatus; cum hoc rege
incepit stirps Lancastriensis regnare, quae per Eduardum 3. conjuncta fuit cum Richardo; habuit
tamen Henricus per 13 regiminis sui annos perpetuas molestias cum suis agnatis; sic vivente
adhuc Richardo exarsit conjuratio contra Henricum 4-tum ad restituendum Richardum, cui
conjurationi adstabant Galli, detectam tamen supressit Richardumque, ut pomum discordiarum,
sustuli in carceribus curavit sub initium anni 1400; hanc conspirationem duae aliae secutae
sunt, quos tamen omnes suppressit; Scotos concitarunt contra eum agnati, sed et hoc bellum pari
fortuna et dexteritate terminavit; Valliae incolas etiam concitarunt contra eum, et in ipsa
Anglia turbas excitarunt: sed cum unionem eorum impediret prudentia sua, fregit utramque partem
malecontentorum; profugi rebelles se in Scotiam receperunt, et cum his paulo post proruperunt in
Angliam, sed et ex hac parte sibi securitatem procuravit; inter haec anno '413. decessit;
reliquit filium Henricum nomine 5-ti; hic in prima aetate sua exiguas spes de se fecit, admotus
tamen regimini eminentissimus Angliae regum evasit, curam suam eo direxit, ut nomen et gloriam
gentis suae recuperaret in Gallia; praetextum belli sumpsit ex jure Eduardi 3-ii in regnum
Galliae; occasionem optimam nactus est ex turbis in ipsa Gallia enatis, eo discessit, ut per
ablegatos Carolo 6-o regi Franciae nunciaret, ut decedat regno suo, quod jure proaviae suae
Isabellae ipsi competit, verum repulsam passus bellum Gallis indixit; eo tempore bello intestino
impliciti erant Galli; nam Carolus 6. successit patri suo Carolo 5-o qua minorennis, sub tutela
ergo aggressus est imperium, propter hanc tutelam jam enatae sunt lites et turbae inter
proceres, cum vero ipse regnare coepisset, Carolus 6. mente captus est delirareque coepit,
indiguit ergo administratore, hinc inter Ludovicum ducem Aureli fratrem Caroli 6-ti, et
Philippum ducem Burgundiae, patruum Caroli enatae sunt lites attrocissimae, donec status et
ordines Philippo ob experientiam rerum gerendarum dignitatem hanc deferrent; non obstante hoc
Ludovicus non cessit, sed se ingessit in curatelam et hinc totum regnum dividebatur in
Burgundicam et Aurelianensem factionem, inter quas ad arma quoque1-262 deventum est
non nunquam. 2 Decessit quidem inter haec Philippus, sed Ioannes Intrepidus
filius eius jus patris sui sustinuit; inter haec Henricus 5. magno cum exercitu in Normanniam
irrupit, paulo post conspicuam victoriam retulit de Gallis ad Azincurt, in qua multa milia caesa
et capta sunt Gallorum; victricia arma sua longe lateque protulit per totam Normanniam; negotia
eius non parum adjuvit, quod Ioannes Burgundiae dux clam foedus cum Henrico iniverit eumque
adjuverit, et sic usque '419. annum totam Normanniam subjecit; in ipsa aula enatae sunt turbae
inter reginam Isabellam et Carolum Delfinum et patrem Carolum 6-tum propter zelotipiam; Carolus
enim rex licentiosam et effrenorum morum uxorem suam Isabellam (Bavaram natione) repudiavit,
instigante non nihil filio Carolo; Isabella ergo vindictam spirans ipsa Henrico 5-o se
associavit, ut filium tanto certius excludat e regni successione, contra quem eo majus odium
concepit, quod eam thesauris et pretiosis, quae multis annis corrasit, spoliari curaverit
pecuniasque in negotium belli impendi suaserit. 3 Carolus Delfinus, ut partem
factiosorum imminuat, cepit consilium perimendi Ioannem Intrepidum, invitatum ergo, simulata
amicitia, Ioannem trucidari curavit; hoc factum arripuit dein mater Isabella ad perdendum filium
suum, hinc conspiravit cum Philippo Bono filio Ioannis; hinc a parte deficientes a rege et
regno, rem communem cum Anglis fecerunt; in urbe Treca procudebant consilia sua cum Henrico 5-o,
citatus est Trecam, ut se purgaret, et cum non compareret, exul declaratus est hereditatisque
indignus; Isabella cum Philippo peculiari tractatu Henrico adserta est successio in Francia, et
pro maiori robore Isabella filiam suam, sororem Caroli Delfini ei in uxorem dedit,
constitutumque est, ut vivente Carolo 6-o Henricus tantum titulo administratoris et regentis
gaudeat, eo vero defuncto succedat Henricus; ipse rex debilis persuasus est ad ratihabenda haec,
imo ipsum parlamentum adactum est haec subscribere anno 1420; his oleum igni affusum est, bellum
enim omni ex parte exarsit; Henricus, cum in aestu maiore exercitu suo acceleraret iter,
contraxit morbum, in quo etiam defecit anno '422; ei successit filius Henricus 6-us, qui etiam a
rebellibus ut rex Franciae agnitus est; erat quidem minorennis, hinc patrui duo Ioannes dux
Betforczius, qui1-264 Francia praeerat, dux vero Godfredus Glocester in Anglia
praeerat; primis annis ad maximas incitas redactus est Carolus Delfinus, seque recipere coactus
est ad sterilissimas extremas provincias, etiam sicarii pro eo interficiendo emissi sunt;
interim diversis circumstantiis emergentibus se rursus erexit, non parum contulit ad eius
fortunam Puella sic dicta Aurelianensis; comparuit nempe puella quaedam, vilis originis, quae
dicebat se divinitus missam fuisse, promisitque consilia optima et eventus felicissimos, si
exercitum ei committeret; promisit urbem Aurelianensem ab obsidione Anglorum
, dein promisit coronationem regis Caroli Remis; haec puella indubie ab ipso
Carolo instigata fuit, ut superstitiosorum et desperantium militum animos erigeret; successit
stratagema hoc, milites Galli, qui jam in procinctu erant Carolum deserere, erecti per hoc
resumptisque animis Anglos ab obsidione reppulerunt; Angli vero hoc rescientes desperare
coeperunt, Carolus ergo per medios hostes cum suis perrupit Renos usque, suique coronationem
suscepit, puella vero haec tardius ab Anglis intercepta ut saga combusta est.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|