Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
13.1 Interim filius Eduardus felicissime res in Galliis gessit; confusis enim
rebus per absentiam regis diversa praedia et urbes occupavit Eduardus; interim enim in Gallia
Carolus Delphinus Galliae regnum administravit, cui ob juventutem dexteritas deerat, ipsi
proceres reverentiam debitam ei detrectarunt; populus vero impatiens tantorum onerum nisi vi et
coactione administrabat subsidia, et complurimis in locis in motus abierunt; occasione horum
tumultuum rustici adversum nobilitatem insurrexerunt, qui cum bellum sequi debuerint,
exsugiebant subditos omni ex parte; cogitavit quidem Carolus de pace ineunda, sed Angli per
potentiam suam evecti inauditas conditiones ipsis praescripserunt; interim Galli domi turbis
distracti cum nullo modo se sustinere potuerint, cedere necessitati coacti, amplexi sunt pacis
conditiones, intermediatione Pontificis; conventus ergo legatorum habitus est Bretignii anno
'360, ubi 8-a Maji bellum, quod 241-256 annis arserat, terminatum est.
2 Conditiones pacis erant hae: Galli omnia ea cedebant Anglis, quae intra hos 24
annos occuparunt Angli, proin mansit Anglis Aquitania, Pictavia, provincia Engoulismensis,
Comitatus Ponticus, urbs Caletum (Calais) cum portu, urbs Quina, cum nobilissimo praesidio;
Galli praeter haec pro redemptione regis sui coacti sunt 3,000,000 aureorum persolvere, summam
pro iis temporibus stupendam; dein coacti sunt pignora securitatis relinquere personas illustres
30, inter quos erat filius regis Ludovicus, et frater regis; et erga omnia haec Eduardus juri
suo in Franciam renunciavit. 3 Rex ergo Ioannes anno '360. redivit negotiaque
regni sui moderatus est usque '64. anno, quo anno ipse Ioannes Londinum reversus est e dubia
causa, nam obses filius eius Ludovicus ex Anglia profugit, se ipsum ergo obsidem dedit, incertum
an ex metu vel alia de causa; aliqui scriptores asserunt eum amoribus matronae cuiusdam
irretitum fuisse in captivitate sua, et ad eam invisendam profugisse Parisis, et sic etiam post
7 menses mortuus est Londini; et sic Carolus 5-tus sub nomine Sapientis regnum capessivit resque
Galliae summopere desolatas restaurare coepit. 4 Eduardus rex filio suo in
remunerationem praeclare gestorum negotiorum Aquitaniam ei ! cessit; suscepit
expeditionem in Castiliam Eduardus Niger, cum ibi Petrus Crudelis et Henricus de dignitate
decertarent; adstitit ergo Petro Crudeli, qui etiam in integrum restitutus est, sed in hac
expeditione contraxit morbum phytisicum (hecticum) ex quo non amplius curatus est; aerarium suum
exhausit per bellum hoc, hinc tributa suorum auxit, per hoc alienavit animos a se suorum, qui
ceteroquin in Carolum 5. regem Galliae inclinabant, coeperunt ergo clam proceres subjectarum ab
Anglis provinciarum cum Carolo 5. conferre eique se rursus subjicere cupiebant; ut ergo causa
belli detur, detulerunt Eduardum Nigrum ut vasallum domino suo directo Carolo, ob imposita
tributa et onera; hac occasione usus Carolus diem dixit Henrico regi Angliae ad se defendendum,
superbo responso remissi sunt ablegati, hinc ex contumacia convictum exutum declaravit omnibus
feudis paxque superior irrita pronunciata est anno '368. 5 Eduardus in Angliam
discedens belli dispositiones fecit, verum iis inmortuus est; interim Carolus adscitis animis
suorum fere totam Aquitaniam Anglis eripuit; interim anno '377. ipse Eduardus rex animi dolore
oppressus est, ei1-258 successit infans 11 annorum Richardus 2-us nepos, filius
Eduardi Nigri; administrabatur regnum per tutores, concurrentibus tamen sinistris his
circumstantiis Galli felicissimos progressus fecerunt, ad quos non parum contulit pestis in
Anglia exorta et in Gallia translata, item et bellum Scotense quod Angli sustinere debuerunt;
his omnibus factum est, ut Galli ab Anglis omnia feuda excepta Brittania minore et duabus
urbibus receperunt, nempe urbe Burdegela et Bajona.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|