Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
2.1 Post Christum natum anno 46. regnante Claudio imperatore, Paulus Plautius
bellidux tertiam expeditionem suscepit profligatisque incolis subegit imperatori suo partem
huius insulae; fixo semel pede in insula hac, sub diversis imperatoribus susceptae sunt
expeditiones, sic 78. anno Vespasiano regnante Iulius Agricola dimidiam jam huius
insulae1-216 partem, nempe totam Angliam hodiernam, subegit; hic Agricola primus
detexit Albion perfectam insulam esse, quod ad ea tempora Romani ignorabant. Scotia ergo tamquam
montosa, invia provincia immunis mansit eo saeculo a dominatu Romanorum, nomine Caledoniae,
perpetuasque molestias causarunt Romanis et Brittis Scotae, et sic Romani coacti sunt se
aggeribus, vallis et postremo etiam ducto muro se adversus Caledones munire intra Dumbritoniam
et Edinburgum; dein sub Hadriano linea haec rectificata et magis extensa est. 2
Sub Antonino Pio tertium vallum ductum est per Lollium Urbicum, sed nec hoc absterruit
Caledones; anno ergo 208. regnante Septimio Severo solidus altus murus erectus est ex vallo
Hadriani, nihilominus tamen continua bella intercesserunt inter hos populos, donec conjuncti
fuissent sub communi imperio. 3 Intermedio tempore religio, mores, lingua
Romanorum inducta est in Angliam; exstincto imperio occidentali Romano per barbararum gentium
peregrinationes negligebant Romani Brittanniam tamquam remotam provinciam, militiam inde
eduxerunt, ipsos incolas, qui armis tractandis idonei erant, educebant, sicque desolatam
Valentinianus 3-us anno 446-o dereliquit penitus; sicque defensoribus imperanteque destituti
erant Brittae; coaluerunt ergo ut summum imperium deferant principi Vortiger, qui dux Cornubiae
erat; hic ergo bellum cum Scotis sustinuit, eos tamen arcere non potuit; hinc decretum est
vicinas gentes aliquas ex Germania evocandas esse contra Scotos; missis ergo nuntiis evocati
sunt ex Germania Angli, Saxones et Iuthi; hi populi Germani creduntur esse originis Saxonicae,
legunturque Alsatiam incoluisse, alii ipsos etiam Gothos, alii Frisios dicunt fuisse; venerunt
ergo complura milia horum sub ductu duorum fratrum Hengisti et Horsa. 4 Vortiger
ergo his duobus praedium nobile Than et ? contulit et haec fuit prima adquisitio
Anglo-Saxonum in Brittania; bellum ergo continuatum est contra Scotos, qui etiam repressi sunt
usque 550. annum Christi; Vortiger, ut Hengistum magis sibi devinceret, filiam Rhanennam ei in
uxorem dedit et ei praedium Kantium titulo dotis contulit; negotia vero ita permutata sunt ut hi
evocati Anglo Saxones dominium totius Brittanniae sibi attribuerent dominarentque Britannis, et
eorum dominium usque 1066. extenditur annum; tamdiu nempe dominarunt reges ex linea
Anglo-Saxonum. Devictis enim Scotis libenter habuissent Brittae si redivissent in patriam suam
Anglo-Saxones, aperte eos abigere non sunt1-218 ausi, hinc eos affligere clam
coeperunt, ut sic sponte excederent; illi tamen aucti semper advenis patriotis ex Germania
restiterunt audacter Brittis eosque, cum ad arma deventum esset, devicerunt et subjugarunt eos
qui remanserunt; multa tamen milia Brittarum domi pressi in vicinam Franciam se receperunt et in
Gallia formarunt novam provinciam, quae hodiedum Brittania Parva, vel Minor dicitur, eorumque
duces se duces Brittaniae Minoris dicebant; subjugarunt ergo Anglo-Saxones sensim totam
Britanniam excepta provincia Vallia, quae numquam subfuit dominatui Anglorum ob situm suum; est
enim natura sua munita, et quasi secreta a caetera Britannia, et huc se receperunt etiam plurimi
ex antiquis Britis, et hi non sunt ita commixti cum aliis nationibus, quia quasi isolati
vixerunt; et hodie quoque incollae Valliae dicunt se unicos esse veros descendentes Britannorum.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|