Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1.1 Regnum Angliae nomen Magnae Brittanniae sortitum est post unionem
incorporativam cum regno Scotiae, et tandem etiam Hiberniae regno; hoc tamen est tantum adnexum
regnum et nomine M. Brittanniae non venit. 2 Duo haec regna Anglia et Scotia
insula compraehenduntur; antiquitus tota insula haec Albion dicebatur; 1000 et 100 annis ante
Christum natum populus Britarum incoluit hanc insulam, et ab eo tempore Anglia seu pars
meridionalis dicebatur Britania, pars vero septemtrionalis, seu Scotiae, dicebatur Chaledonia.
(3 Brittania ergo simpliciter est antiqua Anglia; Brittania Magna est hodierna
Anglia et Scotia; Brittania Minor est provincia hodiernae Galliae). 4
Antiquissimi nobis noti incolae Angliae sunt Celtae qui ex Francia in eam pervenerunt; vero
simile enim est Angliam cum Gallia prius connexam fuisse et terraemotu separata esse haec regna,
exiguum enim maris fretum Manch dictum intercedit; his Celtis se adjunxerunt Britae, incerti
originis populus, hique populi se conjunxerunt; non tamen vixerunt sub communi imperio hi
populi, sed in diversas civitates divisi, quarum quaevis suum principem habuit; ipsa haec
civitatum multitudo incremento eorum obfuit, bella continua inter se habuerunt seque
attriverunt; in hoc statu vixerunt populi, cum Iulius Caesar populos Gallicos subegisset;
subacta Gallia transcensoque freto binas expeditiones suscepit in Brittanniam 50 annis ante
Christum natum, neutra tamen effectum habuit; recessit ergo Caesar, obsides tamen secum accepit,
securitatis in Gallia vicina gratia; nempe Britae interim invadant Galliam.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|